Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
41.1
Quae omnia prophetae sic futura esse praedixerant. Esaias ita dicit: non sum contumax neque contradico: dorsum meum( posui) ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. idem de silentio: sicut ouis ad immolandum adductus est et sicut agnus coram tondentibus sine uoce, sic non aperuit os suum.
41.2
item Dauid in psalmo XXXIIII: congregata sunt in me flagella et ignorauerunt, dissoluti sunt nec conpuncti sunt: temptauerunt me et striderunt super me dentibus suis. idem de cibo et potu( in psalmo) LXVIII: et dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum.
41.3
item de cruce Christi: effoderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt et uiderunt me, diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam sortem miserunt.
41.4
Moyses in Deuteronomio: et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte et non credes uitae tuae. item in Numeris: non quasi homo dominus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur.
41.5
item Zacharias: et intuebuntur in me, quem transfixerunt. de solis obscuratione Amos ita dicit: in illo die, dicit dominus, occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et cantica uestra in lamentationem.
41.6
item Hieremias de ciuitate Hierosolyma, in qua passus est: et subiuit sol ei, cum adhuc medius dies esset, contusa est et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo.
41.7
nec frustra haec dicta sunt, siquidem post breue tempus imperator Vespasianus Iudaeos debellauit et terras eorum ferro ignique depopulatus est, obsessos fame subegit, Hierosolymam euertit, captiuos triumphauit, ceteris qui reliqui fuerunt terris suis interdixit, ne quando iis ad solum patrium reuerti liceret.
41.8
quae a deo propter illam Christi crucem facta sunt, ut hoc in scripturis eorum Solomon ante testatus sit dicens: et erit Israhel in perditionem et in inproperium populo. et domus haec erit deserta, et omnis qui transiet per illam admirabitur et dicet: propter quam rem deus fecit terrae huic et huic domui haec mala? et dicent: quia dereliquerunt dominum deum suum et persecuti sunt regem suum dilectissimum deo et cruciauerunt illum in humilitate magna: pro( pter) hoc inportauit illis deus mala haec.
41.9
quid enim non mererentur qui dominum, qui ad salutem ipsorum uenerat, peremerunt?