Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
43.1
Cum igitur ad dexteram dei sedeat calcaturus inimicos suos qui eum cruciauerunt, quando ad iudicandum orbem uenerit, apparet nullam spem reliquam esse Iudaeis, nisi conuersi ad paenitentiam et a sanguine quo se polluerunt abluti sperare in eum coeperint quem necauerunt.
43.2
ideo sic dicit Hesdra: hoc pascha saluator noster est et refugium nostrum. cogitate et ascendat in cor uestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo: et post haec sperabimus in eum.
43.3
exheredatos autem esse Iudaeos, quia Christum reprobauerunt, et nos, qui sumus ex gentibus, in eorum locum adoptatos scripturis adprobatur.
43.4
Hieremias ita dicit: dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius. facta est hereditas mea mihi sicut leo in silua, dedit ipsa super me uocem suam, idcirco odiui eam.
43.5
item Malachiel: non est mihi uoluntas circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris, quia a solis ortu usque ad occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.
43.6
Esaias quoque sic: uenio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem meam.
43.7
idem alio loco ex persona patris ad filium: ego dominus deus uocaui te in iustitiam, et tenebo manum tuam et confirmabo te, dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex uinculis alligatos et de domo carceris sedentes in tenebris.