Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
49.1
Haec quidem iuste dici possunt. sed quis audiet, cum homines furiosi et inpotentes minui dominationem suam putent, si sit aliquid in rebus humanis liberum? atquin religio sola est in qua libertas domicilium conlocauit.
49.2
res est enim praeter ceteras uoluntaria nec inponi cuiquam necessitas potest, ut colat quod non uult. potest aliquis forsitan simulare, non potest uelle.
49.3
denique cum metu tormentorum aliqui aut cruciatibus uicti ad execranda sacrificia consenserint, numquam ultro faciunt quod necessitate fecerunt, sed data rursus facultate ac reddita libertate referunt se ad deum eumque precibus et lacrimis placant agentes non uoluntatis quam non habuerunt, sed necessitatis quam pertulerunt paenitentiam, et uenia satisfacientibus non negatur.
49.4
quid ergo promouet qui corpus inquinat, quando inmutare non potest uoluntatem? at enim homines inanis cerebri si quem fortem adegerint libare diis suis, incredibili alacritate insolenter exultant et quasi hostem sub iugum miserint, gaudent.
49.5
si uero aliquis nec minis nec tormentis territus fidem uitae anteferre maluerit, in hunc ingenium suum crudelitas exerit, infanda et intolerabilia molitur. et quia sciunt gloriosam esse pro deo mortem et hanc nobis esse uictoriam, si superatis tortoribus animam pro fide ac religione ponamus, et ipsi enituntur ut uincant.
49.6
non adficiunt morte, sed excogitant nouos inauditosque cruciatus, ut fragilitas uiscerum doloribus cedat, et si non cesserit, differunt adhibentque uulneribus curam diligentem, ut crudis adhuc cicatricibus repetita tormenta plus doloris inmittant. et( dum) hanc aduersus innocentes carnificinam exercent, pios utique se et iustos et religiosos putant— talibus enim sacris d( ii) eorum delectantur—, illos uero impios et desperatos nuncupant.
49.7
quae ista est peruersitas, ut qui torquetur innocens desperatus atque impius nominetur, carnifex autem iustus piusque dicatur?