Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
54.1
Duas esse humanae uitae uias nec philosophis ignotum fuit nec poetis, sed eas utrique diuerso modo induxerunt. philosophi alteram industriae, alteram inertiae esse uoluerunt, sed hoc minus recte, quod eas ad sola uitae huius commoda rettulerunt.
54.2
melius poetae, qui alteram iustorum, alteram impiorum esse dixerunt: sed in eo peccant, quod eas non in hac uita, sed aput inferos esse aiunt.
54.3
nos utique rectius, qui alteram uitae, alteram mortis et hic tamen esse has uias dicimus. sed illa dexterior, qua iusti gradiuntur, non in Elysium fert, sed in caelum— immortales enim fiunt—, sinisterior ad Tartarum: aeternis enim cruciatibus addicuntur iniusti. tenenda est igitur nobis iustitiae uia, quae ducit ad uitam.
54.4
primum autem iustitiae officium est deum agnoscere eumque metuere ut dominum, diligere ut patrem. idem enim qui nos genuit, qui uitali spiritu animauit, qui alit, qui saluos facit, habet in nos non modo ut pater, uerum etiam ut dominus licentiam uerberandi et uitae ac necis potestatem, unde illi ab homine duplex honos, id est amor cum timore debetur. secundum iustitiae officium est hominem agnoscere uelut fratrem.
54.5
si enim nos idem deus fecit et uniuersos ad iustitiam uitamque aeternam pari condicione generauit, fraterna utique necessitudine cohaeremus: quam qui non agnoscit, iniustus est.
54.6
sed origo huius mali, quo societas inter se hominum, quo necessitudinis uinculum dissolutum est, ab ignoratione ueri dei nascitur. qui enim fontem illum benignitatis ignorat, bonus esse nullo pacto potest. Inde est quod ei eo tempore quo dii multi consecrari ab hominibus colique coeperunt, fugata sicut poetae ferunt iustitia diremptum est omne foedus, dirempta societas iuris humani.
54.7
tum sibi quisque consulens ius in uiribus conputare, nocere inuicem, fraudibus adgredi, dolis circumscribere, commoda sua aliorum incommodis adaugere, non cognatis, non liberis, non parentibus parcere, ad necem hominum pocula temperare, obsidere cum ferro uias, maria infestare, libidini autem qua furor duxerat frena laxare, nihil denique sancti habere quod non cupiditas infanda uiolaret.
54.8
cum haec fierent, tum leges sibi homines condiderunt pro utilitate communi, ut se interim tutos ab iniuriis facerent. sed metus legum non scelera conprimebat, sed licentiam submouebat. poterant enim leges delicta punire, conscientiam punire non poterant.
54.9
itaque quae ante palam eant, clam nen coeperunt: circumscribi etiam iura, siquidem ipsi praesides legum praemiis muneribusque corrupti uel in remissionem malorum uel in perniciem iustorum sententias uenditabant. his accedebant dissensiones et bella et mutuae depraedationes et oppressis legibus saeuiendi potestas licenter adsumpta.