Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
56.1
Tres adfectus uel ut ita dicam tres Furiae sunt, quae in animis hominum tantas perturbationes cient et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae nec periculi sui respectum habere permittant, ira, quae uindictam cupit, aua- ritia, quae desiderat opes, libido, quae adpetit uoluptates.
56.2
his uitiis ante omnia resistendum est, hae stirpes eruendae, ut uirtutes inseri possint. hos adfectus Stoici amputandos, Peripatetici temperandos putant, neutri eorum recte, quia neque in totum detrahi possunt, siquidem natura insiti certam habent magnamque rationem, neque deminui, quoniam si mala sunt, carendum est etiam mediocribus, si bona, integris abutendum est.
56.3
nos uero neque detrahendos neque minuendos esse di- cimus. non enim per se mala sunt quae deus homini rationabiliter inseuit, sed cum sint utique natura bona, quoniam ad tuendam uitam sunt adtributa, male utendo fiunt mala.
56.4
et sicut fortitudo, si pro patria dimices, bonum est, si contra patriam, malum, sic et adfectus, si ad usus bonos habeas, uirtutes erunt, si ad malos, uitia dicentur. ira igitur ad coercitionem peccatorum id est ad regendam subiectorum disciplinam data est a deo, ut metus licentiam conprimat et conpescat audaciam, sed qui terminos eius ignorant, irascuntur paribus aut etiam potioribus: inde ad inmania facinora prosilitur, inde ad caedes, inde ad bella consurgitur.
56.5
cupiditas quoque ad desideranda et conquirenda uitae necessaria tributa est, sed qui nesciunt fines eius, insatiabiliter opes congerere nituntur: hinc uenena, hinc circumscriptiones, hinc falsa testamenta, hinc omnia fraudum genera eruperunt.
56.6
libidinis autem adfectus ad procreandos liberos insitus et innatus est, sed qui limites eius in animo non tenent, utuntur eo ad solam uoluptatem: inde inliciti amores, inde adulteria et stupra, inde omnes corruptelae oriuntur.
56.7
redigendi sunt ergo isti adfectus intra fines suos et in uiam rectam dirigendi, in qua etiamsi sint uehementes, culpam tamen habere non possunt.