Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
62.1
Sed enim haec omnia difficilia sunt homini nec patitur condicio fragilitatis esse quemquam sine macula. ultimum ergo remedium illut est, ut confugiamus ad paenitentiam, quae non minimum locum inter uirtutes habet, quia sui correctio est, ut cum forte aut re aut uerbo lapsi fuerimus, statim resipiscamus ac nos deliquisse fateamur oremusque a deo ueniam, quam pro sua misericordia non negabit nisi perseuerantibus in errore.
62.2
magnum est paenitentiae auxilium, magnum sola- cium. illa est uulnerum peccatorumque sanatio, illa spes, illa portus salutis: quam qui tollit, uiam uitae sibi amputat, quia nemo esse tam iustus potest, ut numquam sit ei paenitentia necessaria.
62.3
nos uero, etiamsi nullum sit peccatum, confiteri tamen debemus deo et pro delictis nostris identidem deprecari, gratias agere etiam in malis. hoc semper obsequium domino deferamus. humilitas enim cara et amabilis deo est. qui cum magis suscipiat peccatorem confitentem quam iustum superbum, quanto magis iustum suscipiet confitentem eumque in regnis caelestibus faciet pro humilitate sublimem!
62.4
haec sunt quae debeat cultor dei exhibere, hae sunt uictimae, hoc sacrificium placabile, hic uerus est cultus, cum homo mentis suae pignora in aram dei confert. summa illa maiestas hoc cultore laetatur, hunc ut filium suscipit atque idoneum praemium immortalitatis impertit: de qua nunc mihi disserendum est et arguenda persuasio eorum qui extingui animas cum corporibus arbitrantur. qui quia nec deum sciebant nec arcanum mundi perspicere poterant, ne hominis quidem animaeque rationem conprehenderunt.
62.5
quomodo enim possent sequentLa peruidere qui summam non tenef. ant? negantes igitur esse ullam prouidentiam, utique deum, qui fons et caput rerum est. npgauf- runt.
62.6
sequebator ut ea quae sunt, aut semper foisse dicerent aut sua sponte esse nata ant minutorum seminum conglobatione concreta. semper fuisse non potest quod et est et nisui subiacet: ipsum enim esse sine aliquo initio non pote= t. sua sponte autem nihil nasci potest, quia nulla est sine generante natura.
62.7
semina uero principalia quomodo esse potuernnt, cum et semina ei rebus oriantur et uicissim res ex seminibus? nullum igitur semen est quod originem non habet sic factum est ut cum putarent mundum nulla prouidentia factum, ne hominem quidem putarent aliqua ratione generatum: quodsi nulla esset in fingendo homine ratio uersata, inmortalem igitur animam esse non posse.
62.8
alii uero ei aduerso et deum esse unum et ab eo mundum factum et hominum causa factum et animas esse immortales existimauerunt. sed cum uera sentirent, huius tamen diuini operis atque consilii nec causas nec rationes nec exitus perspexerunt, ut omne ueritatis arcanum consummarent atque aliquo ueluti fine concluderent.
62.9
sed quod illi facere non potuerunt, quia ueritatem perpetuo non tenebant, nobis faciendum est, qui eam cognouimus deo adnuntiante.