Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
64.1
Dicam nunc quae sit illa summa, quam ne ii quidem qui uera dixerunt, conlatis in unum causis atque rationibus conectere potuerunt. factus est a deo mundus, ut homines nascerentur; nascuntur autem homines, ut deum parentem agnoscant, in quo est sapientia; agnoscunt, ut colant, in quo est iustitia; colunt, ut mercedem inmortalitatis accipiant; accipiunt inmortalitatem, ut in aeternum deo seruiant.
64.2
uidesne quemadmodum sibi conexa sint et prima cum mediis et media cum extremis? inspiciamus singula et uideamus utrumne illis ratio subsistat. fecit deus mundum propter hominem.
64.3
hoc qui non peruidet, non multum distat a pecude. quis caelum suspicit nisi homo? quis solem, quis astra, quis omnia dei opera miratur nisi homo? quis colit terram? quis ex ea fructum capit? quis nauigat mare? quis pisces, quis uolatilia, quis quadrupedes habet in potestate nisi homo? cuncta igitur propter hominem deus fecit, quia usui hominis cuncta cesserunt.
64.4
recte ergo uiderunt hoc philosophi, sed illut quod sequitur non uiderunt, quod ipsum hominem propter se fecerit. erat enim consequens et pium et necessarium ut, cum hominis causa tanta opera molitus sit, cum tantum illi honoris, tantum dederit potestatis, ut dominetur in mundo, et homo agnosceret deum tantorum beneficiorum auctorem, qui et ipsum fecit et mundum propter ipsum eique cultum et honorem debitum redderet.
64.5
hic Plato aberrauit, hic perdidit quam primo arripuerat ueritatem, cum de cultu eius dei quem conditorem rerum ac parentem fatebatur opticuit, nec intellexit hominem deo pietatis uinculis esse religatum, unde ipsa religio nominatur, et hoc esse solum propter quod inmortales animae fiant.
64.6
sensit tamen aeternas esse, sed non per gradus ad eam sententiam descendit. amputatis enim mediis incidit potius in ueritatem quasi per abruptum aliquod praecipitium nec ulterius progressus est, quoniam casu, non ratione uerum inuenerat.
64.7
colendus est igitur deus, ut per religionem, quae eadem iustitia est, accipiat homo a deo immortalitatem, nec est ullum aliut praemium piae mentis: quae si est inuisibilis, non potest ab inuisibili deo nisi inuisibili mercede donari.