Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
6.1
Haec igitur tot ac tanta testimonia liquido perdocent unum esse regimen in mundo, unam potestatem, cuius nec origo excogitari nec uis enarrari potest.
6.2
stulti ergo, qui de concubitu natos putant deos esse[ se], cum ipsi sexus et corporum copulatio idcirco mortalibus a deo data sint, ut per subolis successionem genus omne seruetur.
6.3
inmortalibus uero quid opus est aut sexu aut successione, quos nec uoluptas nec interitus attingit?
6.4
illi ergo qui dii putantur, quoniam et genitos esse tamquam homines et procreasse constat, mortales utique fuerunt, sed dii crediti sunt, quod cum essent reges magni ac potentes, ob ea beneficia quae in homines contulerant, diuinos post obitum honores consequi meruerunt positisque templis atque simulacris memoria eorum tamquam inmortalium retenta est atque celebrata.

Intertext edge

Open linked passage

Note