Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst pr · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
pr.1
Quamquam Diuinarum Institutionum libri, quos iam pridem ad inlustrandam ueritatem religionemque conscripsimus, ita legentium mentes instruant, ita informent, ut nec prolixitas pariat fastidium nec oneret ubertas, tamen horum tibi epitomen fieri, Pentadi frater, desideras, credo, ut ad te aliquid scribam tuumque nomen in nostro qualicumque opere celebretur.
pr.2
faciam quod postulas, etsi difficile uidetur ea quae septem maximis uoluminibus explicata sunt, in unum conferre.
pr.3
fit enim totum et minus plenum, cum tanta rerum multitudo in angustum coartanda sit, et breuitate ipsa minus clarum, maxime cum et argumenta plurima et exempla, in quibus lumen est probationum, necesse sit praeteriri, quoniam tanta eorum copia est, ut uel sola librum conficere possint.
pr.4
quibus sublatis quid poterit.., quid apertum uideri? sed enitar quantum res sinit et diffusa substringere et prolixa breuiare, sic tamen, ut neque res ad copiam neque claritas ad intellegentiam deesse uideatur in hoc opere, quo in lucem ueritas protrahenda est.

Intertext edge

Open linked passage

Note