Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Fragmenta
Lactantius (III)Frag 3 · 6820-fragme2More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6820 Fragme2
1
I.
1
Timor, amor, laetitia, tristitia, libido, concupiscentia, ira, miseratio, zelus, admiratio, hi motus animi, vel affectus a Domino ab initio hominis exsistunt conditi, et naturae humanae utiliter et salubriter sunt inserti, ut per eos ordinate et rationabiliter regendo se homo, virtutes bonas viriliter agendo exercere possit, per quas a Domino perpetuam accipere vitam juste meruisset. Hi namque animi motus intra fines proprios coarctati, hoc est in bona parte positi, in praesenti virtutes bonas et in futuro aeterna praemia parant; extra metas vero suas affluentes, hoc est in malam partem declinantes, vitia et iniquitates exsistunt et aeternas poenas pariunt. V. Muratorii Antiqu. ital. med. aevi III, p. 849.
2
II.
2
Nostra quoque memoria Lactantius de metris, pentameter, inquit, et tetrameter. Maxim. Victorin. de carmine heroico, c. 5, p. 1957. Putsch.( cf. Hieron. catal. c. 80: habemus et alium librum, qui inscribitur Grammaticus).
3
III.
3
Firmianus ad Probum de metris comoediarum sic dicit:« Nam quod de metris comoediarum requisisti, et ego scio plurimos existimare, Terentianas vel maxime fabulas metrum non habere comoediae graecae, i. e. Menandri, Philemonis, Diphili, qui trimetris versibus constant. Nostri enim veteres comoediae scriptores in modulandis fabulis sequi maluerunt Eupolim, Cratinum, Aristophanem, ut praefatum est.» Mensuram esse in fabulis, h. e. μέτρον, Terentii et Plauti ac caeterorum comicorum et tragicorum dicant hi, Cicero, Scaurus, Firmianus. Rufinus grammaticus de metris comicis, p. 2712 s. Putsch.
4
IV.
4
Lactantii nostri quae in tertio ad Probum volumine de hac gente opinatus sit verba ponemus. Galli, inquit, antiquitus a candore corporis Galatae nuncupabantur; et Sibylla sic eos appellat. Quod significare voluit poeta cum ait: Tum lactea colla Auro innectuntur, cum posset dicere candida. Hinc utique Galatia provincia, in quam Galli aliquando venientes, cum Graecis se miscuerunt. Unde primum ea regio Gallograecia, post Galatia nominata est. Nec mirum si hoc ille de Galatis dixerit, et occidentales populos tantis in medio terrarum spatiis praetermissis, in orientis plaga consedisse memorarit.-- Hieronym. commentar. in ep. ad Gal. l. II, Opp. ed. Vallars. VII, 1, p. 426.

Intertext edge

Open linked passage

Note