Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Iradei
Lactantius (III)On Iradei 17 · 6821-lideirdMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6821 Lideird
17.1
CAPUT XVII. De Deo, cura et ira.
17.1
Deus, inquit Epicurus, nihil curat; nullam igitur habet potestatem. Curare enim necesse est eum, qui habet potestatem; vel si habet, et non utitur, quae tanta causa est, ut ei, non dicam nostrum genus, sed etiam mundus ipse sit vilis? Ideo, inquit, incorruptus est ac beatus, quia semper quietus. Cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a Deo negligantur, quae videmus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest, qui vivit et sentit? Nam quies aut somni res est, aut mortis. Sed nec somnus habet quietem. Nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen irrequietus agitatur: imagines sibi, quas cernat effingit, ut naturalem suum motum exerceat varietate visorum; avocatque se a falsis, dum membra saturentur, ac vigorem capiant de quiete. Quies igitur sempiterna solius mortis est. Si autem mors Deum non attingit, Deus igitur nunquam quietus est. Dei vero actio quae potest esse, nisi mundi administratio? Si vero mundi curam gerit, curat igitur hominum vitam Deus, ac singulorum actus animadvertit, eosque sapientes ac bonos esse desiderat. Haec est voluntas Dei, haec divina lex; quam qui sequitur, qui observat, Deo carus est. Necesse est igitur, ut ira moveatur adversus eum, qui hanc aeternam divinamque legem, aut violaverit, aut spreverit. Si nocet, inquit, alicui Deus, jam bonus non est. Non exiguo falluntur errore, qui censuram sive humanam, sive divinam, acerbitatis et malitiae nomine infamant, putantes nocentem dici oportere, qui nocentes afficit poena. Quod si est, nocentes igitur leges habemus, quae peccantibus supplicia sanxerunt; nocentes judices, qui scelere convictos poena capitis afficiunt. Quod si et lex justa est, quae et nocenti tribuit quod meretur, et judex integer ac bonus dicitur, cum male facta vindicat( bonorum enim salutem custodit, qui malos punit), ergo et Deus, cum malis obest, nocens non est; ipse autem est nocens, qui aut innocenti nocet, aut nocenti parcit, ut pluribus noceat.
17.2
Libet quaerere ab iis, qui Deum faciunt immobilem, si quis habeat rem, domum, familiam, servique ejus contemnentes patientiam domini, omnia invaserint, ipsi bonis ejus fruantur, ipsos familia ejus honoret, dominus autem contemnatur ab omnibus, derideatur, relinquatur: utrumne sapiens esse possit, qui contumelias non vindicet, suisque rebus eos perfrui patiatur, in quos habeat potestatem? Quae tanta in quoquam potest patientia reperiri? si tamen patientia nominanda est, et non stupor quidam insensibilis. Sed facile est ferre contemptum. Quid si fiant illa, quae a Cicerone dicuntur?« Etenim quaero, si quis paterfamilias liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servo non quam acerrimum sumpserit; utrum is clemens ac misericors, an inhumanus et crudelissimus esse videatur?» Quod si ejusmodi facinoribus ignoscere crudelitatis est potius quam pietatis; non est ergo virtutis in Deo, ad ea, quae injuste fiunt, non commoveri. Nam mundus tanquam Dei domus est, et homines tanquam servi: quibus si ludibrio sit nomen ejus, qualis aut quanta patientia est, ut honoribus suis cedat, prava et iniqua fieri videat, et non indignetur, quod proprium et naturale est ei, cui peccata non placeant? Irasci ergo rationis est; auferuntur enim delicta, et refraenatur licentia, quod utique juste sapienterque fit.
17.3
Sed Stoici non viderunt esse discrimen recti et pravi; esse iram justam et injustam: et quia medelam rei non inveniebant, voluerunt eam penitus excidere. Peripatetici vero non excidendam, sed temperandam esse dixerunt: quibus in sexto libro Institutionum satis respondimus. Nescisse autem philosophos, quae ratio esset irae, apparet ex definitionibus eorum, quas Seneca enumeravit in libris, quos de Ira composuit.« Ira est, inquit, cupiditas ulciscendae injuriae. Alii, ut ait Posidonius, cupiditas puniendi ejus, a quo te inique putes laesum.» Quidam ita definierunt:« Ira est incitatio animi ad nocendum ei qui, aut nocuit, aut nocere voluit.» Aristotelis definitio non multum a nostra abest. Ait enim iram esse cupiditatem doloris rependendi. Haec est ira, de qua superius diximus, injusta; quae etiam mutis inest: in homine vero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem. Haec in Deo esse non potest, quia illaesibilis est; in homine autem, quia fragilis est, invenitur. Inurit enim laesio dolorem; et dolor facit ultionis cupiditatem. Ubi est ergo illa ira justa adversus delinquentes? quae utique non est cupiditas ultionis, quia non praecedit injuria. Non dico de iis qui adversus leges peccant, quibus etsi judex sine crimine irasci postest, fingamus tamen, eum sedato animo esse debere, cum subjicit poenae nocentem, quia legum sit minister, non animi, aut potestatis suae; sic enim volunt, qui iram conantur evellere. Sed de iis potissimum dico, qui sunt nostrae potestatis, ut servi, liberi, conjuges et discipuli: quos cum delinquere videmus, incitamur ad coercendum.
17.4
Necesse est enim bono ac justo displicere, quae prava sunt; et cui malum displicet, moveri, cum id fieri videt. Ergo surgimus ad vindictam; non quia laesi sumus, sed ut disciplina servetur, mores corrigantur, licentia comprimatur. Haec est ira justa, quae sicut in homine necessaria est ad pravitatis correctionem, sic utique in Deo, a quo ad hominem pervenit exemplum. Nam sicuti nos potestati nostrae subjectos coercere debemus, ita etiam peccata universorum Deus coercere debet. Quod ut faciat, irascatur necesse est; quia naturale est bono ad alterius peccatum moveri et incitari. Ergo definire debuerunt: Ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. Nam definitio Ciceronis« Ira est libido ulciscendi,» non multum a superioribus distat. Ira autem, quam possumus vel furorem, vel iracundiam nominare, haec ne in homine quidem debet esse, quia tota vitiosa est. Ira vero, quae ad correctionem vitiorum pertinet, nec homini adimi debet, nec Deo potest, quia et utilis est rebus humanis, et necessaria.

Intertext edge

Open linked passage

Note