Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Iradei
Lactantius (III)On Iradei 18 · 6821-lideirdMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6821 Lideird
18.1
CAPUT XVIII. De peccatis vindicandis, sine ira fieri non posse.
18.1
Quid opus est, inquiunt, ira, cum sine hoc affectu peccata corrigi possint? Atqui nullus est, qui peccantem possit videre tranquille: possit fortasse, qui legibus praesidet, quia facinus non sub oculis ejus admittitur, sed defertur aliunde tanquam dubium, nec unquam potest esse scelus tam clarum, ut defensioni locus non sit; et ideo potest judex non moveri adversus eum, qui potest innocens inveniri. Cumque detectum facinus in lucem venerit, jam non sua, sed legum sententia utitur. Potest concedi, ut sine ira faciat, quod facit; habet enim quod sequatur. Nos certe, cum domi peccatur a nostris, sive id cernimus, sive sentimus, indignari necesse est; ipse enim peccati aspectus indignus est. Nam qui non movetur omnino, aut probat delicta, quod est turpius et injustius, aut molestiam castigandi fugit, quam sedatus animus et quieta mens aspernatur ac renuit, nisi stimulaverit ira et incitaverit. Qui autem cum moveatur, tamen intempestiva lenitate, vel saepius quam necesse est, vel etiam semper ignoscit, is plane et illorum vitam perdit, quorum audaciam nutrit ad facinora majora, et sibi ipsi aeternam molestiarum materiam subministrat. Vitiosa est ergo in peccatis irae suae cohibitio.
18.2
Laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia comperisset, villici sui culpam redarguens, Miserum te, inquit, quem jam verberibus necassem, nisi iratus essem. Unicum hoc exemplum temperantiae putant: sed auctoritate ducti non vident quam inepta et locutus fuerit, et fecerit. Nam si( ut ait Plato) nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur, apparet quam malum vir sapiens proposuerit exemplum. Si enim senserint servi dominum suum saevire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leviter, ne verberentur; sed quantum poterunt gravissime, ut stomachum ejus incitent atque impune discedant. Ego vero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per intervallum temporis animi tumore, haberet modum castigatio. Non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti majorem justo dolorem inureret, aut castiganti furorem. Nunc vero quae tandem aequitas, aut quae sapientia est, ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur? quod si naturam rerum causasque didicisset, nunquam tam importunam continentiam profiteretur, ut nequam servus iratum sibi fuisse dominum gratularetur. Nam sicut corpus humanum Deus multis et variis sensibus ad usum vitae necessariis instruxit, sic et animo varios attribuit affectus, quibus vitae ratio constaret, ut libidinem prodendae sobolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum.
18.3
Verum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut libidine utuntur ad corruptelas et ad voluptates, sic ira et affectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. Ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus. Hinc quotidie ad immania facinora prosilitur: hinc tragoediae saepe nascuntur. Esset igitur laudandus Archytas, si, cum alicui civi et pari facienti sibi injuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset. Haec sui cohibitio gloriosa est, qua compescitur aliquod imminens magnum malum. Servorum autem filiorumque peccata non coercere, peccatum est; evadent enim ad majus malum per impunitatem. Hic non cohibenda ira, sed etiam, si jacet, excitanda est. Quod autem de homine dicimus, id etiam de Deo, qui hominem similem sui fecit. Omitto de figura Dei dicere, quia stoici negant habere ullam formam Deum; et ingens alia materia nascetur, si eos coarguere velimus: de animo tantum loquor. Si Deo subjacet cogitare, sapere, intelligere, providere, praestare, ex omnibus autem animalibus homo solus haec habet; ergo ad Dei similitudinem factus est: sed ideo procedit in vitium, quia de terrena fragilitate permistus, non potest id quod a Deo sumpsit, incorruptum purumque servare, nisi ab eodem Deo justitiae praeceptis imbuatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note