Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Lactantius (III)Pers 12 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
12.1
Inquiritur peragendae rei dies aptus et felix ac potissimum Terminalia deliguntur, quae sunt a. d. septimum Kalendas Martias, ut quasi terminus imponeretur huic religioni. ille dies primus leti primusque malorum causa fuit: quae et ipsis et orbi terrarum acciderunt.
12.2
qui dies cum illuxisset agentibus consulatum senibus ambobus octauum et septimum, repente adhuc dubia luce ad ecclesiam praefectus cum ducibus et tribunis et rationalibus uenit et reuulsis foribus simulacrum dei quaeritur: scripturae repertae incenduntur, datur omnibus praeda, rapitur, trepidatur, discurritur.
12.3
ipsi uero in speculis— in alto enim constituta ecclesia ex palatio uidebatur— diu inter se concertabant, utrum ignem potius supponi oporteret.
12.4
uicit sententia Diocletianus cauens, ne magno incendio facto pars aliqua ciuitatis arderet. nam multae ac magnae domus ab omni parte cingebant.
12.5
ueniebant igitur praetoriani acie structa cum securibus et aliis ferramentis et immissi undique fanum illud editissimum paucis horis solo adaequarunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note