Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Lactantius
Liber de mortibus persecutorum
Pers 20.3
Choose a text More by Lactantius (III)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
20.1
Maximianus postquam senibus expulsis quod uoluit effecit, se iam solum totius orbis dominum[ esse] ferebat. nam Constantium quamuis priorem nominari esset necesse, contemnebat, quod et natura mitis esset et ualitudine corporis impeditus.
20.2
hunc sperabat breui obiturum, et si non obisset, uel inuitum exuere facile uidebatur. quid enim faceret, si a tribus cogeretur imperium deponere?
20.3
habebat ipse Licinium ueteris contubernii amicum et a prima militia familiarem, cuius consiliis ad omnia regenda utebatur, sed eum Caesarem facere noluit, ne filium nominaret, ut postea in Constantii
20.4
locum nuncuparet Augustum atque fratrem, tunc uero ipse principatum teneret ac pro arbitrio suo debacchatus in orbem terrae uicennalia celebraret ac substituto Caesare filio suo, qui tunc erat nouennis, et ipse deponeret; ita cum imperii summam tenerent Licinius ac Seuerus et secundum Caesarum nomen Maximinus et Candidianus, inexpugnabili muro circumsaeptus securam et tranquillam degeret senectutem.
20.5
huc consilia eius tendebant. sed deus, quem sibi fecit infestum, cuncta illius cogitata dissoluit.

Intertext edge

Open linked passage

Note