Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Lactantius
Liber de mortibus persecutorum
Pers 28.2
Choose a text More by Lactantius (III)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
28.1
Post huius fugam cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. sed iuueni magis parebatur quam seni, quippe cum prior< esset> et maior filii potestas, qui etiam patri reddiderat imperium.
28.2
ferebat iniquo animo senex quod non posset libere facere quae uellet, et filio suo puerili aemulatione inuidebat. cogitabat ergo expellere adulescentem, ut sibi sua uindicaret: quod facile uidebatur, quia milites< ei> erant qui Seuerum reliquerant.
28.3
aduocauit populum ac milites quasi contionem de praesentibus rei publicae malis habiturus. de quibus cum multa dixisset, conuertit ad filium manus et illum esse dicens auctorem malorum, illum principem calamitatum, quas res publica sustineret, deripuit ab humeris eius purpuram.
28.4
exutus ille praecipitem se de tribunali dedit et a militibus exceptus est. quorum ira et clamore perturbatus est senex impius et ab urbe Roma tamquam Superbus alter exactus[ est].

Intertext edge

Open linked passage

Note