Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Lactantius
Liber de mortibus persecutorum
Pers 47.2
Choose a text More by Lactantius (III)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
47.1
Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani impetu facto aduersarios inuadunt. illi uero perterriti nec gladios expedire nec tela iacere quiuerunt.
47.2
Maximinus aciem circumire ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare, nunc donis. nullo loco auditur. fit impetus in eum et ad suos refugit. caedebatur acies eius inpune et tantus numerus legionum, tanta uis militum a paucis metebatur.
47.3
nemo nominis, nemo uirtutis, nemo ueterum praemiorum memor: quasi ad deuotam mortem, non ad proelium uenissent, sic eos deus summus iugulandos subiecit inimicis. iam strata erat ingens multitudo. uidet Maximinus aliter rem geri quam putabat.
47.4
proiecit purpuram et sumpta ueste seruili fugit ac fretum traiecit. at in exercitu pars dimidia prostrata est, pars autem uel dedita uel in fugam conuersa est: ademerat enim pudorem deserendi desertor imperator.
47.5
at ille Kalendis Mais id est una nocte atque una die**, Nicomediam alia nocte peruenit, cum locus proelii abesset milia centum sexaginta, raptisque filiis et uxore eto:. paucis ex palatio comitibus petiuit Orientem.
47.6
sed in Cappadocia collectis ex fuga et ab Oriente militibus substitit. ita uestem resumpsit.

Intertext edge

Open linked passage

Note