Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Lactantius
Liber de mortibus persecutorum
Pers 50.1
Choose a text More by Lactantius (III)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
50.1
Hoc modo deus uniuersos persecutores nominis sui debellauit, ut eorum nec stirps nec radix ulla remaneret.
50.2
nam Licinius summa rerum potitus in primis Yaleriam, quam Maximinus iratus ne post fugam quidem, cum sibi uideret esse pereundum, fuerat ausus occidere, item Candidianum, quem Valeria ex concubina genitum ob sterilitatem adoptauerat, necari iussit. mulier tamen ut eum uicisse cognouit.
50.3
mutato habitu comitatui eius se immiscuerat, ut fortunam Candidiani specularetur:< qui> quia Nicomediae se obtulerat et in honore haberi uidebatur, nihil tale metuens occisus est. et illa exitu eius audito protinus fugit.
50.4
idem Seueri filium Seuerianum iam aetate robustum, qui fugientem Maximinum fuerat ex acie secutus, tamquam post obitum eius de sumenda purpura cogitasset, capitali sententiae subiectum interemit.
50.5
qui omnes Licinium iam pridem quasi malum metuentes, cum Maximino esse maluerant praeter Valeriam, quae< quod> uolenti Licinio, in omnia Maximiani< bona> hereditatis iure suo-^< se> cedere, idem Maximino negauerat.
50.6
ipsius quoque Maximini filium[ suum] maximum agentem in annis octo et filiam septennem, quae desponsa fuerat Candidiano, extinxit. sed prius mater eorum in Orontem praecipitata est: ibi saepe illa castas feminas mergi iusserat.
50.7
sic omnes impii uero et iusto iudicio dei eadem quae fecerant, receperunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note