Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Lactantius
Liber de mortibus persecutorum
Pers 8.2
Choose a text More by Lactantius (III)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
8.1
Quid frater eius Maximianus, qui est dictus Herculius? non dissimilis ab eo: nec enim possent in amicitiam tam fidelem cohaerere, nisi esset in utroque mens una, eadem cogitatio, par uoluntas, aequa sententia.
8.2
hoc solum differebant, quod auaritia maior in altero fuit, sed plus timiditatis, in altero uero minor auaritia, sed plus animi, non ad bene faciendum, sed ad male.
8.3
nam cum ipsam imperii sedem teneret Italiam subiacerentque opulentissimae prouinciae, uel Africa uel Hispania, non erat in custodiendis opibus tam diligens, quarum illi copia suppetebat.
8.4
et cum opus esset, non deerant locupletissimi senatores qui subornatis indiciis affectasse imperium dicerentur, ita ut effoderentur assidue lumina senatus.
8.5
cruentissimus fiscus mala partis opibus affluebat. iam libido in homine pestifero non modo ad corrumpendos mares, quod est odiosum ac detestabile, uerum etiam ad uiolandas primorum filias. nam quacumque iter fecerat, auulsae a complexu parentum uirgines statim praesto.
8.6
his rebus beatum se iudicabat, his constare felicitatem imperii sui putabat, si libidini et cupiditati malae nihil denegaret.
8.7
CODstantium praetereo, quoniam dissimilis ceterorum fuit dignusque qui solus orbem teneret.

Intertext edge

Open linked passage

Note