Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Iradei
Lactantius (III)On Iradei 23 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
23.1
Verum quia plures, ut ostendi, Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, unius testimonium satis non sit ad confirmandam sicut intendimus ueritatem.
23.2
Cymaeae quidem uolumina quibus Romanorum fata conscripta sunt, in arcanis habentur. ceterarum tamen fere omnium libelli quominus in usu sint omnibus, non uetantur.
23.3
ex quibus alia denuntians uniuersis gentibus iram dei ob inpietatem hominum hoc modo exorsa est: ἐρχομένης ὀργῆς μεγάλης ἐπὶ κόσμον ἀπειθῆ ἔσχατον εἰς αἰῶνα θεοῦ μηνίματα φαίνω, πᾶσι προφητεύσασα κατὰ πόλιν ἀνθρώποισιν.
23.4
alia quoque per indignationem dei aduersus iniustos cataclysmum priore saeculo factum esse dixit, ut malitia generis humani extingueretur: ἐξ οὗ μηνίσαντος ἐπουρανίοιο θεοῖο αὐταῖσι πολίεσσι καὶ ἀνθρώποισιν ἅπασιν. γῆν ἐκάλυψε θάλασσα κατακλυσμοῖο ῥαγέντος.
23.5
simili modo deflagrationem postea futuram uaticinata est, qua rursus inpietas hominum deleatur: καί τοτε γινώσκειν θεὸν οὐκέτι πραὺν ἐόντα, ἀλλὰ χόλῳ βρίθοντα καὶ ἐξολέκοντά τε γένναν ἀνθρώπων ἅμα πᾶσαν ὑπ\' ἐμπρησμοῦ μεγάλοιο. unde apud Nasonem de Ioue ita dicitur:
23.6
esse quoque in fatis reminiscitur adfore tempus quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles operosa laboret.
23.7
quod tum fiat necesse est, cum honor et cultus dei summi apud homines interierit. eadem tamen placari eum paenitentia factorum et sui emendatione contestans haec addidit: ἆ μέλεοι, μετάθεσθε, βροτοί, τότε μηδὲ πρὸς ὀργὴν παντοίην ἀγάγητε θεὸν μέγαν. item paulo post: οὐδ\' ὀλέσει, παύσει δὲ πάλιν χόλον, ἤν ἄρα πάντες εὐσεβίην περίτιμον ἐνὶ φρεσὶν ἀσκήσητε.
23.8
deinde alia Sibylla caelestium terrenorumque genitorem diligi oportere denuntiat, ne ad perdendos homines indignatio eius insurgat: μήποτε θυμωθείς θεὸς ἄφθιτος ἐξαπολέσσῃ πᾶν γένος ἀνθρώπων βιότου καὶ φῦλον ἀναιδές. δεῖ στέργειν γενετῆρα Θεὸν σοφὸν ἀέναόν τε.
23.9
ex his apparet uanas esse rationes philosophorumqui deum putant όργητον et inter ceteras laudes eius id ponunt quod est inutilissimum, detrahentes ei quod est rebus humanis maxime salutare, per quod constat ipsa maiestas.
23.10
regnum hoc imperiumque terrenum nisi metus custodiat, soluit. ur. aufer iram regi, non modo nemo parebit, sed etiam de fastigio praecipitabitur. immo uero cuilibet humili eripe hunc adfectum, quis eum non spoliabit? quis non deridebit? quis non adficiet iniuria?
23.11
ita nec indumenta nec sedem nec uictum poterit habere aliis quidquid habuerit diripientibus, nedum putemus caelestis imperii maiestatem sine ira et metu posse consistere.
23.12
Apollo Milesius de Iudaeorum religione consultus responso haec introducit: ἐς δὲ θεὸν βασιλῆα καὶ ἐς γενητῆρα πρὸ πάντων, ὃν τρομέει καὶ γαῖα καὶ οὔρανος ἠδὲ θάλασσα, ταρτάρεοί τε μυχοί, καὶ δαίμονες ἐρρίγασιν.
23.13
si tam lenis est quam philosophi uolunt, quomodo ad nutum eius non modo daemones et ministri tantae potestatis, sed etiam caelum et terra et rerum natura omnis contremescit? si enim nullus alteri seruit nisi coactus, omne igitur imperium metu constat, metus autem per iram. nam si non moueatur quis aduersus parere nolentem, nec cogi poterit ad obsequium.
23.14
consulat unus quisque adfectus suos, iam mtelleget neminem posse sine ira et castigatione imperio subiugari. ubi ergo ira non fuerit, imperium quoque non erit. deus autem habet imperium, ergo et iram, qua constat imperium, habeat necesse est. 24. Quapropter nemo uaniloquentia philosophorum inductus ad contemptum se dei erudiat, quod est maximum nefas. debemus hunc omnes et amare, quod pater est, et uereri, quod dominus, et honorificare, quod beneficus, et metuere. quod seuerus: utraque in eo persona uenerabilis. quis salua pietate non diligat animae suae parentem? aut quis inpune contemnat eum qui rerum dominator habeat in omnes ueram et aeternam potestatem? si patrem consideres, ortum nobis ad lucem qua fruimur subministrat, per illum uiuimus, per illum in hospitium mundi huius intrauimus. si dominum cogites, ille nos innumerabilibus copiis alit, ille sustentat, in huius domo habitamus, huius familia sumus et si minus obsequens quam decebat, minusque officiosa quam domini et parentis inmortalia merita poscebant, tamen plurimum proficit ad ueniam consequendam, si cultum eius notionemque teneamus, si abiectis humilibus terrenisque tam rebus quam bonis caelestia et diuina et sempiterna meditemur. quod ut facere i possimus, deus nobis sequendus est, deus adorandus et diligendus, quoniam in eo est materia rerum et ratio uirtutum et fons bonorum. quid enim deo aut potentia maius est aut ratione perfectius aut claritate luculentius? qui quoniam nos ad sapientiam genuit, ad iustitiam procreauit, non est fas hominem relicto deo sensus ac uitae datore terrenis fragilibusque famulari aut quaerendis temporalibus bonis inhaerentem ab innocentia et pietate desciscere. non faciunt beatum uitiosae ac mortiferae uoluptates, non opulentia libidinum inritatrix, non inanis ambitio, non caduci honores quibus inlaqueatus animus humanus et corpori mancipatus aeterna morte damnatur, sed sola innocentia, sola iustitia: cuius legitima et digna merces est inmortalitas, quam statuit a principio deus sanctis et incorruptis mentibus quae se a uitiis et ab omni labe terrena integras inuiolatasque conseruant. cuius praemii caelestis ac sempiterni participes esse non possunt qui fraudibus rapinis circumscriptionibus conscientiam suam polluerunt quique iniuriis abominandis nefariisque commissis ineluibiles sibi maculas inusserunt. proinde uniuersos oportet qui sapientes, qui homines merito dici uolunt, fragilia contemnere, terrena calcare, humilia despicere, ut possint cum deo beatissima necessitudine copulari. auferatur inpietas, discordiae dissensionesque turbulentae atque pestiferae sopiantur, quibus humanae societatis et publici foederis diuina coniunctio inrumpitur dirimitur dissipatur: quantum possumus, boni ac benefici esse meditemur; si quid nobis opum, si quid suppetit copiarum, non uoluptati unius. sed multorum saluti inpertiatur. uoluptas enim tam mortalis est quam corpus cui exhibet ministerium, iustitia uero et beneficentia tam inmortales quam mens et anima, quae bonis operibus similitudinem dei adsequitur. sit nobis deus non in templis, sed in corde nostro consecratus: destructilia sunt omnia quae manu fiunt. mundemus hoc templum, quod non fumo, non puluere, sed malis cogitationibus sordidatur, quod non ceris ardentibus, sed dei claritate ac luce sapientiae in- luminatur. in quo si semper deum crediderimus esse praesentem, cuius diuinitati secreta mentis patent, ita uiuemus. ut et propitium semper habeamus et numquam uereamur ratum.

Intertext edge

Open linked passage

Note