Landulfus Mediolanensisfl. 1075
Historia Mediolanensis
Medi 5.15
Choose a text
More by Landulfus Mediolanensis
—
10227 Hismed
5.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS.
5.1
Inter multa hanelosa et procellosa malis hominibus perturbantibus tempora, in quibus omnes corporis mei sensus ob multarum sectarum varietates conturbantur et per diversa trahuntur, multum aestuando in animo meo consiliatus sum, dissidium quod ecclesia Ambrosiana a falsis fratribus et pseudoprophetis perpessa est, de quibus Dominus in evangelio dicit:« Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces,» prout ingeniolum meum narrare valet et edisserere; memor quod ecclesiarum magister Ambrosius reverendissimus pastor dixit:« Omnia cum conscilio facito, ne te poeniteat operis tui,» qualesque dissessiones et quales perturbationes per ficta rudimenta a suis filiis sustinuit, quosque defectus habuerit; non altis verbis philosophorum, sed plano stylo compositoque sermone labiorum, prout Deus per gloriosi confessoris atque patroni mei Ambrosii concesserit, curiose narrare studebo. Non regum bella describere, non populorum commotiones aut urbium seditiones pandere, non verborum succis laborem impendere, non otiosis verbis vacare satagui, sciens quod Dominus per evangelium intonat dicens:« An nescitis, quod de omni verbo otioso reddituri estis rationem in die judicii?» Propterea timore Domini praeventus et orationibus beati antistitis Ambrosii fretus, quae tacenda sunt tacebo, et quae in corde scribere deliberavi, ad tutelam animarum et corporum munitionem in posteris fideliter Deo opitulante edisseram. Non quaerens humanam gloriam hominum, non terrenarum divitias rerum, non pompas aut ornamenta vestium, non domos, non servos, non ancillas, quae omnia imperatores et magistratus consulesque Romani olim prae ceteris dare consueverunt, sed tantum ad salutem posterorum, corporum et animarum illorum. Visis tantis signis tantisque virtutibus, et auditis tantis cladibus tantisque perturbationibus sibi provideant seseque custodiant, et mei divinis supplicationibus memores sint.
5.2
Sancti Honorati tempore archiepiscopi Mediolanensis, ac infelicissimo rege Lamberto Italiae usurpato imperio imperante, clandestina pestis immensa super urbem Mediolanensem durissime adorta est. Haec etenim civitas a magnificis imperatoribus, orbem universum suo imperio ac legibus suis sibi vindicantibus, honorata decenter et exaltata competenter refloruit; atque super ipsam Romam loci amoenitate ac aeris salubritate ipsam diligentes, ultra omnes Italiae civitates eo tempore sublimantes, multis cum ornatibus imperialibus auxerunt. At ut vere et indubitanter quod dico credas, audi, quod in verissimis annalibus et in descriptione situs Mediolani repperi, qualiter augustales imperatores olim magisterio regali ipsam ornaverint, locantes in ea more patrio eximium augustorum dignitati imperiale palatium, theatrum decentissimum, aumatium, thermas, quae sunt calida balnea, ubi reginae imperatorum uxores urbem pro tempore incolentium semotim a masculis nitide mundabantur, et universae civitatis multitudo, cum tempus et utilitas exigebat, ad lavandum, viris a mulieribus sequestratis, sedule concurrebant. Deinde viridarium, quasi Paradisus Dei, diversis insitum arboribus amoenum. Nec non arenam lapidibus et magisteriis diversis ornatam, in qua totius Italiae milites consedere et ab uno oratore audire et competenter intelligere possent. Quin etiam ipsam amplificantes civitatem, ultra quam Senones Galli haedificaverant-- qui et ipsi Romam praeter capitolium ceperunt-- quot dies in anno, tot turres densissimas opere grandi aedificarunt et compleverunt. Praeterea super sex civitatis portas domicilia altissima et rotunda, ac anteportale altissimum et triangulare opere decentissimo haedificantes, quae hostibus barbaricis quasi natura munita introitum contenderent, agere satagerunt. Ob quas causas saepissime ab eisdem postmodum augustis frequentari et incoli et honorari coepit, maxime quod esset ibi saluberrimi aeris aptissima temperies, locusque ad usus domesticos inrefragabiliter paratissimus. Hanc itaque civitatem perosissimam habens impiissimus Lambertus rex nefandissimus, maxime quia dux Ilduynus ipsam regens civitatem sibi minime favebat, regibus cum tribus ac ducibus multis Franciae, Sansoniae, Nurmandiae ac Teutonicae, ac barbarorum multitudine innumerabili, per decem annos, multis ex suis ducibus et militibus et peditibus sagittis ac variis tormentis emortuis, frustra obsedit. Sed cum jam per multum cum suis incassum laborasset, et ab omni spe esset frustratus, ac regni opes incassum videns esse expensas: tristitia repletus immensa, iter quo abiret miser arripuit. Interea quidam rusticus nequissimus, cum jam per tres dies iter cum suo exercitu abiisset, dolens ac regnum superatum et concultatum acclamans, scissis vestibus, quasi verus furiosus pervenit ad regem. Qui cum ad regem venisset, dedit consilium quatenus rex cum suis omnibus obsidionem destitutam validissimis assertionibus iteraret; ac interea pauci fidelissimi pactum cum civibus et duce Ilduyno, ut rex cum suis civitatem tantum intraret et exiret, et omnibus civibus illaesis, triginta ex suis ducibus sanctis evangeliis affirmantibus satageret; exinde civitatem introgressus, ut dominus civitatis et incolentium appareat, et, ut meriti sunt, ruptis foederibus suos exercere studeat, ac se numquam urbis portas intraturum jurejurando sancivit. Igitur detestabili inito consilio, omnia quae diabolus per os rustici nequissimi locutus est, ordine Lambertus complevit. Ea tempestate cum cives obsidionem durissimam reintegrari vidissent, et angustiis diversis repleti, consilium regis, quadraginta ducibus validissimis sacramentis civitatis integritatem et civium universorum incolumitatem jurantibus audissent et pavide suscepissent, cordibus illorum rei veritatem augurantibus, et pravitatem cordis ejusdem Lamberti non intellexissent, pace et quiete avidi, regem Saraceno deteriorem cum suis ut cito intraret et exiret, ut ipse sacris evangeliis juraverat, malo omine susceperunt. Denique trina nocte post egressionem urbem Mediolani ingreditur, aliquibus proditoribus moenia civitatis frangentibus juxta ecclesiam quae modo dicitur sancti Andreae ad murum ruptum; sicque ut rex juraverat, non per portam civitatis sed per rupturam ingressus est, ut jusjurandum observare videretur. Quo facto Lambertus crudelissimus, fide ac Deo oblitus, gladiis evaginatis civium stragem immensam tam parvulorum quam senum, tam juvenum quam infantum, furiis plenus daemoniorum, inhumane dedit. Quin etiam civitatis palatia, turres, et ejus municipia, omniaque civium munimina, quae ob civitatis munimentum Breno dux Gallorum ac Nerva ac Trajanus ac Maximianus crudelis et alii imperatores construxerant, malleis ac manganis destruebant. Eodem et sanctus beatus tempore Ambrosius, videns cives et civitatem hostiliter devastari atque consumi, in nocte sancti Severi et ipse apparens Lamberto dixit nefando:« O Dei et hominum inimice, Deum negatus ac morte dampnatoria dignus, injuste diruens civitatem et ejus munimina, quae ego ad Dei honorem et christianorum incolentium utilitatem benedixi et consecravi! gentiliter populum interemisti, quem Deus suo sanguine pretioso in cruce pendens redemit. Noscas itaque nec te nec tuum haeredem diu tenere imperium, ac morte turpissima ut canis morieris. Hoc audito, relicta civitate, secum quasi in exilium filium Ilduini ducens Parmam tetendit, cujus nomen erat Azo, quem aetate juvenculum divino nutu adeo dilexit, ut sine puero nichil ageret rex Lambertus. Qui cum per tres annos in illis partibus moraretur, quadam die et ipse spatiare desiderasset, venatu juxta nemora ductus, sparsis canibus ac intromissis nemoribus, et venatores sagaci ingenio sylvestrem feram invenire curarent, gravissimo occupatus somno, in gremio filii Ilduyni ac servo ejus astante quievit. Quod ut vidit Azo Ilduyni filius, confortatus a servo, omnia mala quae sibi et patri intulerat reminiscens, regem multis ambagibus excussis occidere statuit; cumque gladium non inveniret ad jugulandum, secus se spinam vidit acutissimam grandemque; qua arrepta, velut canem, ut praedixerat beatus Ambrosius, ipsum tractare curavit, ac ipsum percussa mamilla cordialia protinus interemit. Cujus carnes terribiles vultures et corvi sinistri rostris avidissimis mandentes sepelierunt; et puer Azo equum ascendens regium, Mediolanum accelerat, ubi civitatem dirutam quam melius potuit reformavit, rege a silvestribus laniato. Quem cum sui milites per tres dies circumquaque vagantes, carnibus abrosis, ossibus tantum apparentibus invenerunt, et ejus omnia invenerunt vestimenta tabe et vermibus ac foetore sordidissima, tristes ac miseri sepulturae non ut regem dederunt. Qua tempestate cum venissent in Italiam dirissimi Longobardi, non parcentes juvenibus nec senibus; qui et ipsi gentiles ingentiliter sese habentes, venerunt Mediolanum. Hos praevidens beatus archiepiscopus Honoratus, sciens civitatem devastatam, nec non a peste vermium crudelissima, et hominibus innumerabilibus emortuis, et cives bellatores a crudelissimo Lamberto fore gladio dilaceratos: omni ecclesiae thesauro arrepto tendens in Januam, ut a manibus Longobardorum eriperet, fideliter deportavit. Hic enim post aliquot dies capta civitate a Longobardis, quae muro et turribus devastata diu teneri non potuit, Dei misericordia et ejus patientia summam amicitiam regis et Longobardorum adepta fuit, in tantum ut multis privilegiis multisque ceremoniis, quicquid archiepiscopatus haberet, ab omni gente et rege intacta et illaesa permanerent. Unde postea Desiderius rex Longobardorum Dei misericordia factus christianus, inibi sancti Vincentii ecclesiam et monachorum coenobium pro animae suae remedio multis ornando praediis et castellis haedificavit. Cujus actus gravissimos postea habens Adrianus, qui et ipse pontifex Romanus, Carolo Magno Pipini filio, ut suas civitates a manibus Desiderii erueret, virgas episcopales ad investiendos episcopos et anulos citra fas et licitum, ut clavum clavo expelleret, primus dedit. Qui mihi autem non credit, legat Pontificale Romanorum seu gesta Longobardorum, quoniam quae dixi fideliter tractata ibi reperiet. At priusquam clandestinam pestem, quae clerum totius Ambrosianae ecclesiae velut torvus leo crudelissime invasit, dicam, et a quo sedes beati Ambrosii per symoniacam haeresim contaminata et violata prius fuit, enucleare non desinam.
5.3
Igitur omnibus episcopis, qui ante admirabilem confessorem Ambrosium religiose et catholico episcopatum tenuerunt, ipsoque cum illis episcopis qui post eum vice discipulorum Domini subsecuti sunt, ad coelorum regna cum Christo tripudiantibus, Fronto, in quo omnes thesauri malitiae et pharetrae nequitiarum et prava ingenia omnium rerum sunt, cathedram Ambrosianam indignus et immeritus ut fur et latro invasit. Qui ortus nobilibus parentibus, non in scientia Dei nec in cultibus divinis operam dedit, sed in auro et argento locuples, monilibus dives, servis et ancillis valde habundans fuit. At quantum fuit omnium virtutum bonarum nudus et pauper, subsequens lectio demonstrabit. Plenus avaritia, quae neque copia augetur neque inopia extinguitur, de qua dicit apostolus:« Avaritia, quae est ydolorum servitos,» et Dominus in evangelio:« Cupidi et avari non intrabunt in regnum Dei;» insuper ambitiosus ultra quam credi potest. Quod factum est, mortuo Honorato episcopo, tantum in nomine quantum in officio honorandus, qui octavus decimus post beatum Ambrosium sedit, turba nobilium et populo immenso catholico religiose et catholice episcopum in Deum quaerentibus et desiderantibus cum universo clero: ecce subito fascinatis multis utrarumque partium, populi videlicet et nobilium, immensa perturbatio orta est. Igitur electione perturbata, Fronto, omnibus bonis nudatus multisque vestitus vitiis, spiritu maligno repletus, sciens se per catholicam electionem cleri et populi episcopatum minime habere posse, cum immenso pondere auri et argenti, cum paucis etiam nobilibus, imperatoris curiae detestandae cursu rapido tetendit. Conscilio autem inito, praeter illa quae manu dedit, ut episcopatum haberet, inaestimabilia pondera auri et argenti ducibus et comitibus et omnibus qui imperialibus jussis quotidie deserviebant promisit. At imperator, cognita ejus nequitia et omnem Frontonis intentionem praevidens, auri avidus, non curans qualiter aut quomodo se circa catholica officia ecclesiastica haberet, accepto auri et argenti immenso pondere, tantum aliquantulum timidus, quandam execrabilem investituram Mediolanensis episcopatus ei attribuit, et accipiens ab eo fidelitatem, quemdam comitatum dedit ei, sub quo se Fronto ad simoniacam haeresim defenderet et imperator innocens esse hujus rei ascribitur. Quo facto magno tripudio exultans Fronto, stipatus multis Longobardis, qui eo tempore curiae militabant imperatoris, quasi fur et latro venit Mediolanum. Qui primus videns episcopatum per arma justitiae et electionem catholicam, bona vita et fama et praedicatione bonisque moribus, castitate et jejuniis, obtinere non posse, nobiles et magnam partem plebis, sparsis muneribus magnis multisque promissionibus, omnes ad fidelitatem non intrans per hostium impegit, de quo Dominus per evangelium terribiliter et voce veridica et viva intonat, dicens:« Qui non intrat per hostium in ovile ovium, non est pastor ovium, sed est fur et latro.» De quo beatus Ambrosius doctor et magister veritatis subsequitur dicens:« O miser, quod dedisti aurum fuit, quod accepisti lepra est.» Unde super Lucam( IV, 52) sanctus Ambrosius:« Inexplicabilis est enim venditi culpa mysterii, et gratia a vindicta oculis transit ad posteros.» Item super Lucam( IX, 19):« In ecclesia Dei consortium eos habere non posse, qui sancti Spiritus gratiam non dignentur. Gratis enim accepistis, et gratis date. Denique Symoni, qui sanctificandi munus pretio in se putavit posse conferre, respondit Petrus: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem. Quoniam gratiam Dei putas te pecunia consequi posse, non est tibi pars nec sors in hac fide.» Item de ecclesiis in eodem( IX, 17):« Deus enim templum suum non mercatoris vult esse diversorium, sed domicilium sanctitatis, nec vendibili religionis officio, sed obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat.» Postremo Fronto per undecim vivens annos, omnia bona et mala, justa et injusta habens promiscua, omnes hujus sanctae Ambrosianae ecclesiae fere intus et foris thesauros devastando et male expendendo consummavit. Qui quadam die cum turba suorum militum stipatus, ordinatis canibus et venatoribus, ad nemus quod Caminadella usque hodie vocatur, ivisset, et inventam feram ad mortem curaret deducere; ecce subito ira Dei et flagello praeventus citissimo, in loco incurrens quod dicitur Puteus Averanus, eum palus absorbuit: et quasi Datan et Abiron iram Dei provocantibus, sic eum terrae inundatio absorbuit. Igitur Frontone male mortuo pejusque sepulto, quod epitaphium ejus, quod ego postea transactis annorum multis curriculis in lapide polito, pulvere corporis ejus absente inveni, dicat audiamus: et quam crudeliter et quam saevissime supra calicem aureum beati Ambrosii, quem ipse propriis manibus consacraverat, aurum cujus Theodosius imperator sancto Ambrosio dederat, sese habuit, curiose audiamus.
5.4
Post multum vero tempus veniens post beatum Agapitum urbis Romae pontificem reverentissimus pastor et papa Gregorius, divino spiritu ammonitus, omnes Latinae linguae ecclesias per diversa officia multum discrepantes vidit. Qui tantum Deo annuente ad unitatem Romanae ecclesiae praeter Ambrosianum misterium compescuit et revocavit, dicens:« O fratres et o venerandi patres, decens et competens ratio nobis esse ascribitur. Paulo apostolo per Spiritum sanctum dicente:« Unus Deus, una fides, unum baptismum,» ita sit, unum mysterium totius linguae esse debere Latinae.» Quo audito omnibus religiosis viris qui antestabant terrefactis, quorum noverat multos sanctos viros diversarum terrarum, pro unicuique sicut Deus donaverat diversa officia, sanctam Trinitatem et Unitatem conlaudantia fideliter et mirifice decantantes ordinasse. Tandem conlaudatum et confirmatum est. Sed de Ambrosiano mysterio videns esse factum divino magisterio, timidus subsistit.
5.5
Quo in tempore Constantius episcopus catholicus catholiceque ordinatus, tertius a Frontone, diaconus sanctae Romanae ecclesiae, quem beatus Gregorius Dialogorum in diaconatu consecraverat, qui ad concilium, quod beatus Gregorius celebrabat, cum viris timoratis et episcopis suffraganeis sui et beati Ambrosii multis et magno exercitu strenuissimorum militum stipatus iverat. Quod factum, Spiritu sancto administrante, et Constantio archiepiscopo cum omnibus fidelibus clericis et laycis episcopis religiosis interpellantibus, partim timore Dei et beati Ambrosii, sciens eum in exercitio divino multis ac magnis laboribus olim desudasse, partim propter caritatem et amorem Constantii episcopi dixit:« Ecclesia Ambrosiana in suo statu permaneat.»
5.6
Non post multum tempus ordinem Ambrosianum, quem Constantius apostolico multum conlaudaverat, a fidelibus suis repraesentari sibi praecepit. Quod factum est, nutu divino legatis ad eum revertentibus, quibus ipse imperaverat ut ordinem Ambrosiani mysterii circa tempus statutum sibi remota omni occasione repraesentaretur. Sed cum in palatio de magnis negotiis cum cardinalibus omnibus, qui de sancti Ambrosii mysterio in synodo sermocinati fuerant, tractantem legati supervenissent: ecce subito non modica lux refulsit; et omnibus praeter apostolicum in terra nimio pavore prostratis, ignorantibus tantum quid hoc esset, papa tantum non modice mirabatur. Interea legati revertentes a beato Constantio urbis Mediolanensis episcopo, salutato apostolico, librum ei dederunt. Qui gaudio magno repletus, librum aperiens, et curiose per omnia, qualiter beatus Ambrosius libros veteris testamenti et novi ad legendum ecclesiae suae disposuisset, et qualiter evangelia et Pauli epistolas atque prophetias et missarum solempnia et cetera divino cultui apta scribendo ordinasset, supervidit. Quo cognito, quasi de amoenissimo prato multos flores lucidissime serie illius libri attrahens, Romano cultui quasi bonam olivam atque fructiferam in oleastro inseruit, cum quibus usque hodie ecclesia Romana hymnis, orationibus, gloriosis canticis quasi sponsa ornata diversis ornatibus extat. Quae omnia beatus Gregorius, ut ostenderet quantae excellentiae quantaeque dignitatis essent, videns atque cognoscens cuncta quae a beato Ambrosio columpna ecclesiae ordinata erant, et ut petra super petram per Spiritum sanctum firmata essent, insignium dicens hymnum Ambrosianum, responsorium Ambrosianum, antiphonam Ambrosianam, invitatorium Ambrosianum, oratio Ambrosiana. Enim ubicumque beatus Gregorius aliquid de suis ordinibus interserens ordinabat, semper nomen Ambrosianum quasi per quoddam sigillum administrabat, dicens Ambrosianum. At quantum amori, quantaeque reverentiae ecclesia Ambrosiana majestati apostolicae fuit, describendo quaedam egregia et amicabilia, quae super beatum Datium archiepiscopum reverentissimus papa Gregorius in Dialogo descripsit, apparet; et quam paternaliter ad clericos Ambrosianos, qui injuste a falsis fratribus et a malis et pessimis laicis, propter electionem quam catholice et canonice fecerant, patiebantur, per luculentissimam epistolam eos adhortavit editam, quae usque modo in registro ejusdem invenitur. Igitur Datius, quia episcopus et majoris dignitatis esse ascribitur, ut pater filios praecedat. De quo beatus Gregorius inter cetera miracula, quae cum Petro narravit, quoddam magnificum atque mirabile descripsit dicens:
5.7
« Tempore Justiniani principis, cum Datius Mediolanensis urbis episcopus causa fidei exagitatus ad Constantinopolitanam urbem pergeret, Corinthii devenit. Qui dum largam domum ad hospitium quaereret, quae illius comitatum totum ferre potuisset, et vix inveniret, aspexit eminus domum congruentis magnitudinis, eamque sibi praeparari ad hospitandum jussit. Cumque ejusdem loci incolae dicerent, in ea manere non posse, quia multis jam annis diabolus hanc inhabitaret, atque ideo vacua remansisset; vir venerabilis Datius respondit dicens:« Imo ideo hospitari in domo eadem debemus, si hanc malignus spiritus invasit et ab ea hominum habitudinem repulit.» In ea sibi igitur parari praecepit, securusque illa antiqui hostis certamina toleraturus intravit. Itaque in tempestae noctis silentio, cum vir Dei quiesceret, antiquus hostis inmensis vocibus magnisque clamoribus coepit imitari rugitus leonum, balatus pecorum, rugitus asinorum, sibilos serpentum, porcorum stridores et suricum. Cum repente Datius tot bestiarum vocibus excitatus surrexit vehementer iratus, et contra antiquum hostem magnis coepit vocibus clamare, dicens:« Bene tibi contigit miser. Tu es ille, qui dixisti: Ponam sedem meam ab aquilone, et ero similis Altissimo. Ecce per superbiam tuam porcis et suricibus similis factus es; et qui indigne Deum imitari voluisti, ecce ut dignus es imitaris bestias.» Ad quam vocem ejus, ut ita dicam, dejectionem suam spiritus malignus erubuit. At non erubuit qui eandem domum, ad exhibenda monstra quae consueverat, ulterius non intravit? Sicque postmodum fidelium habitaculum facta est, quia dum ea unus veraciter fidelis ingressus est, ab ea protinus mendax spiritus atque infidelis abscessit.»
5.8
Post aliquod tempus, cum beatus Gregorius urbis Romae totiusque mundi pontifex, sedulo more divina eloquia dictando exponeret: mortuo Constantio Mediolanensis urbis episcopo, quem ego, ut supra, in libro qui in Januensi urbe inventus est repperi aliquantulumque commemoravi, catholicam electionem super Deusdedit a clero Ambrosianae ecclesiae factam esse audivit. Quae non post multos dies, ut erat veritas, rei probavit eventus. Venientes autem legati a clero Ambrosiano dilecto sibi, qualiter Constantius de hac vita migrasset curiose panderunt; quin etiam quam catholice et quam canonice diaconem, qui Deusdedit vocatur, ad honorem episcopatus diligenter eligissent, per omnia enarrarunt; praeterea quanta incommoda cleri et sacerdotes a Longobardis et perfidis militibus et a plebis parte injuste patiebantur, quia voluntati eorum, ob electionem quam ipsi inordinate et incomposite super Agiulfum fecerant, minime consentiebant. Quo audito apostolicus de nece Constantii, quondam sui diaconi et nutricii fidelissimi perplurimum doluit. Tandem de catholica electione partim laetabatur, et partim compassioni eorum evidenter condoluit. Interea legatos, ut erant tantae civitatis tantique cleri tantorumque ordinum, quos beatus apostolicus super omnes civitates animo et affectu et amore et reverentia beati Ambrosii diligebat, omnes benigne suscepit. Diligebat enim beatus Gregorius hanc ecclesiam et hos ordines, videns per omnia a beato Ambrosio ordinatos et compositos esse, ut pater filium et ut mater unicum natum. Diligebat non perfunctorie neque ulla saeculari intentione, sed affectu bono sinceroque corde et animo puro. Quid multa? Epistola, quam per legatos ad clerum Ambrosianum direxit, illos in electione quam super Deusdedit canonice fecerant constanter adhortans, usque hodie ostendit. At ut certius quicunque haec legerit credere per omnia valuerit, ipsam epistolam in registro( XI, 4) ejusdem descriptam auribus curiosis sollicitoque animo intendat.
5.9
« Quantum nos de obitu fratris et coepiscopi nostri Constantii moeror afficiat, paginali explere locutione non possumus, sed quam multa bona partes in illo homine perdiderunt, utinam vicinae repentinam calamitatem sentiant. Nam quemadmodum sollicitus in ecclesiasticae regula disciplinae, vel quam fuerit vigilans in tuitione civitatis vestrae, non habemus incognitum. Sed quoniam obeunte pastore sine proprio vos non decet esse, constanter omninoque grate suscepimus quod Deusdedit diaconem vestrum ad episcopatus officium vos unanimes elegisse Deo auctore signastis. Unde quia bonorum desideria nulla debet tarditas impedire, vota in eo vestra complere cum Dei gratia festinamus. Et quia praedictus vir nobis non moribus sed solum specie tenus notus est, oportet ut, si quantum in hac electione non solum vestram utilitatem, sed etiam causam Dei agi cognoscitis, tanto debeatis esse solliciti. Et subtiliter requirentes ut nichil sit quod ex anteacta vita criminis per sacros possit canones obviare, aut si ad reddendam disciplinam vel exhibendum regimen idoneus reperitur, atque cunctorum in ejus, sicut scribitis, electione concordat assensus, gratia divinitatis suffragante cum praesentium scriptorum auctoritate solempniter decrevimus ordinari. Illud autem quod nobis ab Agilulfo indicastis scriptum, dilectionem vestram non moveat. Nam nos in homine, qui non a catholicis, et maxime a Longobardis eligitur, nulla praebemus ratione consensum; nec, si alicujus praesumptionis usurpatione factus fuerit, in locum vel ordinem illum sacerdotem suscepimus, quia vicarius sancti Ambrosii indignus evidenter ostenditur, si electus a talibus ordinatur. Nec enim est quod vos ex hac causa deterreat, ut aliquam vobis necessitatem incutiat, quia inde possit alimenta sancto Ambrosio servientibus clericis ministrari, nichil in hostium locis et in Sicilia et in aliis rei publicae partibus Deo protegente consistit. Ut igitur in ordinando eo qui a vobis electus est nulla possit mora contingere, Pantaleonem notarium nostrum transmisimus, qui eum, ut moris est, adnitente consensus nostri auctoritate faciat consecrari. Cui etiam possessiundis, quas Magnus quidam presbyter commissas habuerat, de aliis ecclesiae nostrae utilitatis curam gerere, vel quid agere debeat, in praesenti mandavimus. Vestra se ei dilectio in omnibus devota ut det et studeat exhibere.»
5.10
Karuli primi tempore, cum idem apud Romam imperii magnifice et inenarrabili militum exercitu stipatus frueretur, et papa resideret Adrianus, synodus inmensa multis diversarum terrarum episcopis congregatis celebrata est, in qua cum de multis atque diversis tractassent negotiis, indiscrete erga mysterium Dei et beati doctoris et confessoris Ambrosii sese intulerunt, parum aut nichil quantae reverentiae quantique amoris beatus Gregorius olim ecclesiae Ambrosianae per affectum contulisset, reminiscentes; propterea quasi caecati et ementati, et absque ullo judicio, quod inclytum et per multa tempora firmum atque sancitum, quodammodo decolorare et obnubilare, et plus dicam, omnino delere aggressi sunt. Edoctus itaque Karolus imperator a quampluribus episcopis, ut per totam linguam proficisceretur Latinam, et quicquid diversum in cantu et ministerio divino inveniret a Romano, totum deleret, et ad unitatem mysterii Romani uniret. Unde factum est, veniens imperator Mediolanum, devastata Papia quam ipse ira inextinguibili ob imperatorem Desiderium suum haemulum oderat, quem milites Papiae contra Carlonis imperium viriliter armis et ingenio tutaverant, omnes libros Ambrosiano titulo sigillatos, quos vel pretio vel dono vel vi habere potuit, alios comburens, alios trans montes quasi in exilio secum detulit. Sed religiosi viri tales et tantos libros videntes, religiose tenuerunt. At Deus qui omnia videt cunctaque cognoscit, et cordium occulta investigare et aperire praenovit animos et intentionem cunctorum praevidens, quod ad laudem et honorem nominis sui per Spiritum sanctum sancto Ambrosio episcopo dictante ordinatum noverat, violari aut a malis dilacerari non passus est.
5.11
Proficiscens autem gloriosae memoriae Eugenius transmontanus episcopus, amator et quasi pater Ambrosiani mysterii nec non et protector, pater spiritualis Karlonis, causa concilii Romam, invenit apostolicum Adrianum, qui primus annulos et virgas ad investiendum episcopatus Karloni donavit, jam per tres dies celebrasse concilium. Qui studiose omnia, ut gesta erant, per ordinem inquirens, prout erat vir discretus, conscilio ac sapientia providus, animo placidus, vultu serenus, doctrina et verbis affabilis, atque ut ejus dignitas exposcebat, ultra omnes benignus, quod dignum laude esse sibi videbatur, competenter affirmabat: tandem qualiter aut quomodo super mysterium Ambrosianum sese synodus habuisset, quasi vi ab illis extorsit. Quod ubi Eugenius audivit, plurimum expavescens condoluit, et voce lacrimabili miserum se vocans, lacrimis velut aqua ab oculis decurrentibus inquit:
5.12
« O miser, quid agam? mundus et ejus judex periit; orbis doctrina, cuncta hujus vitae quae vanitates sunt obfuscans, elabitur. Decus totius ecclesiae tam Latinae quam Graecae obnubilatur, bonum, justum, sanctum eliminatur. Columpna ecclesiae, fundamentum fidei, assertor justiciae, verbi Dei amator deprimitur. Doctor egregius omnium artium peritia imbutus disternitur, mysterium perit mysteriorum, de quo domnus et reverentissimus papa Gregorius aliquid sinistrum proferre timuit, de quo quanta et quam magna quasi lucidissimos flores beatus magister et doctor Gregorius curiose attrahens Romanoque mysterio interserens usque hodie adjunxit.» Spiritu demum animoque resumpto, jussu papae et magna nobilium parte Romanorum cum plebis simul voluntate laudante, omnes episcopos, archiepiscopos, abbates, quoscunque religiosos, laicos et clericos, quos concilio interfuisse cognovit, quamvis per tres dies recessissent a Roma, ad curiam summi pontificis revocavit. Quibus congregatis beatus Eugenius episcopus de mysterio Ambrosiano voce benigna, unde incomposite tractaverant, multum conquestus est. Quo audito, extranei clerici cognoscentes virum valde probum justitiaeque amatorem, partim satis mirari ac verecundari coeperunt. Quid multa? Ab apostolico et universis episcopis et a toto clero ab universoque populo Romano conclamatum et conlaudatum est ut librum Ambrosianum et beati Gregorii librum ambos super beati Petri altare optime sigillatos, videlicet evidentissime apostolico sigillo signatos, viri religiosi supponerent; quin etiam omnibus hostiis ecclesiae apertissime sigillatis, indito jejunio per tres dies cuncti a minimo usque ad maximum devote jejunarent; et sic Deo propitio, quemcunque apertum et reseratum invenirent, illum summa cum devotione et indubitanter tenerent; et quemcunque immotum ac sigillatum reperissent, illum evidentissima dispensatione comburerent. Quod factum est, jejunio ab episcopis omnibus et universo clero et populo Romano celebrato, in tertia die tertiae feriae illius hebdomadae, in qua Ambrosiani« Misericordia Domini plena est terra» usque hodie devote cantant, in unum universis convenientibus ad invisum et inauditum miraculum, ecclesiae januae stante apostolico reseratae et ultro apertae sunt. Quibus introgressis, ambos libros ut dimiserant sigillatos et omnino intactos invenerunt. Quo viso cunctis mirantibus valdeque obstupescentibus nimiumque congemescentibus, libri ligaturas per se rumpentes, sonum magnum atque terribilem audientibus universis, dederunt, et sese digito Dei aperientes, ita ambo aperti sunt, ut aliquis unam illorum foliam non inveniret plus in unam partem quam in alteram. Itaque ingens gaudium omnes abruptis lacrimis illico invasit. Interea libris ambobus visis, qualiter aperti apparuerunt, omnes quasi una voce proclamabant dicentes:« Gregorianum et Ambrosianum misterium ab universa ecclesia laudetur confirmetur simulque ex toto teneatur.» Dicebant enim:« Ut haec mysteria laudentur firmiterque ab universis totius orbis episcopis teneantur, Dei omnipotentis et beati Petri apostoli cernitur esse voluntis.» At quibusdam hoc verbum videbatur fore bonum, quibusdam vero difficile atque durissimum. Tandem domini papae et aliorum sapientium atque discretorum virorum collaudatum est ut sedes Ambrosiana, in quo mysterio ordinata et a beato Ambrosio exaltata est, illo solo contenta permaneat, nec non cetera pars orbis, quae linguae Latinae vocibus resonare videtur, omnibus aliis praetermissis, Gregorianum studiose et curiose tenere studeat. His omnibus rebus factis, finitis et terminatis, Eugenius gaudio magno tripudians, quasi ad proprios filios tendens Mediolanum pervenit. De qua urbe paucis antea transactis diebus imperator jussu concilii quo Romae interfuit, omne mysterium Ambrosianum desuper faciem terrae omnino delere desiderans, trucidatis multis clericis minorum et majorum ordinum, omnes Ambrosianos libros, tam in sententiis novi quam veteris testamenti quam in musica arte secundum Ambrosium descriptos, abrasit. Nichil enim praeter missale remansit, quod quidam bonus atque fidelis sacerdos absconsus in cavernis montium per sex ebdomadas fideliter reservavit. Manualem autem postea astante Eugenio episcopus fidelissimus, sapientes tam sacerdotum quam clericorum, qui multa memoriter tenebant, convenientes in unum, Deo opitulante, ut antea integer fuit invenientes, in posteris tradiderunt.
5.13
Per idem tempus beatus Eugenius ab urbe Roma, cum jam Carlo Ambrosianae ecclesiae infidelis devastatis atque combustis reverentissimis multis libris paululum discessisset, convocans dispersos et laceratos clericos, ultra modum tristes ac miseros videns, permultum eis condolens, quantum valuit eos cohortatus est. Qui cuncta, qualiter per omnia de misterio Ambrosiano Romam apud summum pontificem multis episcopis astantibus gesta fuissent, se per plurimum operante et Deo orationibus beati Ambrosii favente, fideliter aperuit. His omnibus auditis quasi pater unico mortuo filio et postea Dei clementia resuscitato laetati et secundum tristitiam qua repleti erant gavisi sunt. Tandem Eugenius cum habundanter illos ad Dei honorem in ministerio beati Ambrosii caritative cohortasset, et ab hac urbe discedere voluisset, per quindecim fere dies moratus, cleri et majores qui Mediolanum lacte Ambrosiano per ejus doctrinam illo in tempore nutriebantur, quamvis perpauci, fidelissime Eugenium supplicare et exorare coeperunt quatenus ipse, si dignitati suae ac bonitati placeret, cum illis maneret. Quod ubi ille audivit, ineffabiliter beatum Ambrosium et ejus ordines atque cantus diligens, benigne vultu placido atque sereno respondit:« Noscat caritas vestra, fratres carissimi, amore et reverentia beati Ambrosii, ad cujus honorem jam antea aliquantulum desudavi, vestraque fraternitas, me non tantum in hac ecclesia vobiscum manere, vobiscum esse, vobiscum degere, sed etiam in carcerem, si opus aut temporis perturbatio crebrescentibus malis exposceret, animo cupienti properare:» Vivens postea vero beatus Eugenius episcopus per paucos dies, omnes vita, moribus, bonisque exemplis patientissime imbuebat. Demum plenus scientia et pietate, caritate et castitate cunctisque virtutibus, moriens naturae concessit.
5.14
Multis temporibus transactis, cum beati Eugenii episcopi memoria sui nominis atque sepulturae a cordibus universae gentis hujus urbis accolae elapsa fuisset, placuit Deo qui cuncta abscondita suis fidelibus revelat, et suos fideles ac milites ad honorem sui nominis, qui quondam aut jejuniis aut orationibus aut vigiliis aut ceteris armis virtutis triumphavere, usque hodie pandit, per quandam matronam malis multis atque paralisi multis dissolutam diebus, nomen episcopi et sepulturae locum signis evidentissimis reserare. Enimvero nutu accedit divino, cum in suo lecto more solito infirma languida atque omnibus membris dimissa, opibus multis et magnis attenuatis, quas ut ab aegritudine qua tenebatur liberaretur, per diversos expenderat medicos, quiesceret, animo exaestuanti, qualiter aut quomodo cuncta sua fere bona cogitans quae inconsulte perdidisset, illico omnem spem salutis suae in Deo, ultra ut sua esset voluntas, infixit. Quae cum multa animi voluntate circa ecclesiastica per diversa et quamplurima officia ad Dei honorem cogitare iterum iterumque coepisset, Dei subito ecce voluntate vir reverentia dignus, vultu, habitu, qualitate venerandus, capillis capitis jam canescentibus, virgam manu pastoralem tenens, episcopalibus vestimentis indutus, summa et infusa luce perfusus ei apparuit,« Salve,» inquiens,« mater! orationes tuae et elimosinae tuae et lacrymae tuae patientiaque tua ante Deum repraesentatae et ab eo exauditae sunt. Surge in mane tu et vir tuus cum duobus terrae fossoribus, et perge apud beatum Eustorgium, ubi corpus ejus quiescit, non longe a fonte in quo baptizati sunt martyres Protasias et Gervasius atque Secundus Dei adlethae; ubi inveniens locum aliquantulum humidiorem, quo effosso corpus meum invenies; inde quo elevato, in ecclesia beati Eustorgii collocari eum facias.» Quo audito mulier, ut erat sanitatis avida, auxilio corporis anxia nobilique prosapia orta, cupiens pedes sancti illius deosculari, lacrimis effusis largissimis, exorare fortiter coepit ut saltem vel nomen suum sibi notificaret. Eugenius cui beatus respondit dicens:« Meum nomen meumque corpus, si curiose quaecunque dixi egeris, in sarcophago procul dubio reperies,» et ita dicens et eam his omnibus informans recessit. At mulier virum suum excitans, cuncta quae ipsa viderat et audiverat omnino ignorantem, omnia per ordinem ei enarrare curavit, asserens per semetipsam sanitate reintegrata, et locum in quo sancti corpus quiesceret scire, et cuncta facturam ire. Tandem maritus quasi incredulus, laetus tamen quod conjunx affirmabat, summo diei crepusculo acceptis fossoribus, in omnibus a conjuge admonitus, perrexit ad locum velociter. Interea mulier, quam maritus ut antea consueverat infirmam atque aegram domum dimiserat, sciens per omnia illam nec se movere posse, fossoribus et ipse de loco titubantibus, sana et incolumis in medio eorum veloci cursu advenit. Quibus valde mirantibus, salute pristina illi a Deo collata per semetipsam fossorio terram scindens et illis quodammodo injurians, viris tamen religiosis quos ipsa advocaverat adstantibus psalmosque studiose canentibus, ad corpus Deo annuente perventum est. Qui introspicientes, juxta caput, ut sanctus retulerat, laminam plumbeam, in qua nomen ejus et mortis tempus descripta erant, gratulantes invenerunt, nec non corpus ejus ac vestes, ut in die quo missae sunt in monumento, inventae sunt. Demum in lectica eum boni viri religiose imponentes, juxta archam beati Eustorgii a latere dextro, multis aromatibus multisque orationibus, vigiliis, hymnis, psalmis, missarum solemniis multisque elimosinis honoratus, in pretiosa archa marmorea mirifice conditus est. Hoc facto mulier, quae Deo annuente et beati Eugenii meritis et orationibus saluti pristinae reddita est, adhuc in tanti viri exaltatione anhelans, ad honorem ejusdem decentissimam vulturam facere deliberavit. Propterea conscilio suo a viro inito, aliquantulum illi quia vini parum aut frumenti ad tantum opus sibi cognosceret contradicenti, tandem omni spe in Deo fixa, murorum convocatis magistris, eorum quoque servitoribus, opus diligenter aggressa est. Factum est autem bonitate divina praestante, opus summa cum diligentia demum perfectum est, et omnia ejus vasa tam in frumento quam in vino, ut in operis inceptione erant plena, sic omnibus quam strenue magistris refocillatis, cum tota domo sua et familia, multisque pauperibus recreatis, quasi intacta fuissent inventa sunt. Quo peracto matrona nobilis, parum quod egerat cogitans, qualiter perpetuo festum beati Eugenii ymnis, orationibus crebrisque visitationibus cleri et populi honoraretur, coepit cogitare perplurimum. Interea vir ejus cognita ejusdem voluntate, de qua sibi jam antea intimaverat, sciens illam permultum in Dei timoratam servitio, in omnibus in quibus suam noverat voluntatem, facultatem atque licentiam fideliter ac devote tribuit. Illa vero viri sui dominio imperantis accepto, convocatis sacerdotibus humanis, videlicet humanarum legum judicibus et viris multis nobilissimis, praedia e quibus beati Eugenii festum honorifice annuatim cum omnibus ordinibus celebraretur, disposuit et firmissime ordinavit. E quibus usque hodie et semper, Deo annuente et beato Eugenio pro ea atque universis Christo devotis interpellante, summa cum devotione celebratur.
5.15
Querimonia beati Benedicti archiepiscopi Mediolanensis:« Summo coelorum conditori, terrarumque universarum factori, gentiumque cunctarum auctori, creaturarum universarum creatori, coeli terraeque stabilimentum, angelorum et hominum ac fidei catholicae et sedis apostolicae unicum monimentum, orphanorum et viduarum ecclesiarumque universarum solidum stabilimentum, Patri et Filio ac sancto Spiritui gratias refero immensas, pontificem quod talem sanctae sedi apostolicae virum clementer eligere ac misericorditer ordinare sua ineffabilili pietate disposuit. Unde chorus universus episcoporum, sacerdotum collegium sedule reminiscat generi humano benigne ac misericorditer providere, cum huic sanctae sedi virum hujusmodi discretum, illustrem, orthodoxum, et praeesse et praeordinare summa cum pietate disposuit; qui operibus bonis, admonitionibus sanctis orbem sibi commissum confortare et errantes docere non desinit.» De quo Veritas ait:« Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.» Quamobrem Dei et vestri, pater venerande, atque hujus sancti concilii coadjutus praesentia et confortatus clementia, ego Benedictus Mediolanensis archiepiscopus causam nostrae ecclesiae, quae Dei dispositionibus et beati Barnabae apostoli doctrinis ac miraculis refloruit, nuncque gloriosissimi confessoris Ambrosii ornata disciplinis, honoranda virtutibus praefulget, cujus reverentia et caritate debita vestro ductus conspectui et huic sancto conventui me ex longo repraesentare disposui, voce, qua possum, longo confectus senio, pandere et reserare curabo. Igitur cum Mediolanensis ecclesia, Dei et beati Ambrosii factis et virtutibus exaltata, ac multis episcopis per multa jam tempora antecedentia sublimata, nunc consecratione ecclesiae Papiensis injuste expoliata, vobis humiliter ac devote conqueritur: quae inter ceteros nostrae ecclesiae suffraganeos beati Syri meritis primicerii privilegium nunc usque nostrae causae indicium summo vigore tenuit, at nunc Romanae sedis dignitatibus et majorum honoribus ambitiosa, sua et propria metropoli inlicite derelicta et injuste destituta, ut consecrationem furtive acciperet, Romanum adiit pontificem. Quam nostra ecclesia per tempora jam multa, annorum longo curriculo antecedentia, a tempore beati Barnabae apostoli usque mei praesentiam, qui per annos quadraginta sedem residere mediolanensem, atque inibi episcopum Gregorium humiliter consecravit, habuit, et caritative Deo opitulante tenuit. Nunc itaque vestra succurrente clementia sanctisque collaudantibus canonibus, quod injuste nostra ecclesia amisit, adipisci valeat, fideliter ac devote exoramus. Prosit nobis vestra sapientia, omnibus praeferenda disciplinis. Qui enim omnibus praeest, omnibus prodesse debita paternitate condecet, nulli nocere neminique invidere, nulli ecclesiae honorem ac dignitatis praerogativam usurpare, discretus et judex summae justitiae lance ponderat universa, inferentes injurias alicui injuste condempnans, ac inlicite sufferentes a malis misericordia, dextera, legisque cerimoniis defendendo, benigne sustentat. At iniquitatis judex, cuncta pretio subvertens negotia, quae legis sunt obscurat ac quae temporaliter arrident criminose exaltat; a quibus justitiae amator se cotidie Dei protegente dextra custodit. Justitiam discamus itaque, unde Ysaias propheta Spiritu sancto repletus dicit:« Justitiam discite, qui habitatis terram.» Venerande pater, potestatem culminis Romani ratio vincat divina. Unde beatus Ambrosius ait:« Decet ut ratio vincat potestatem.» Judicium causarum quaerimoniae nostrae justum judicate; unde Dominus per Zachariam loquitur, dicens:« Justum judicium et pacificum judicate, et nolite retinere malitiam fratris vestri in cordibus vestris.» Et David:« De vultu tuo judicium meum prodeat, oculi mei videant aequitatem.» At ut nostrae ecclesiae nostraeque querimoniae veritatem enucleatius ac verissime aperiam, decem Romanorum pontificum privilegia, quae de consecratione Ticinensis ecclesiae dico asserentia atque sub anathematis mucrone rigide ab universis episcopis interdicentia, solita pietate cognoscite. Quin etiam nostra civitas qualiter ab ipsis primordiis inculta et exaltata cura diligenti majorum permansit per Romanos imperatores ac consules patricios ejusdem urbis accolas, cum orbis uno regeretur imperio, attente cognoscite. Quam tamen, ut in situ descriptionis ejusdem comperi, annosam postmodum Romani reges et principes, expulsis Senonum populis, longe melius sublimantes opere mirifico auxerunt, locantes in ea more patrio eximium augustorum dignitati palatium imperiale, theatrum, aumatium, thermas, viridarium amoenum floribus diversis et odoribus variis delectabile, arenam lapidibus et magisteriis admirandam, in qua Italiae cives universi consedere et ab uno oratore concionari possent competenter. Ob quam enim causam saepissime ab eisdem postmodum augustis frequentari et incoli et honorari super cunctas Italiae civitates adhorta est, maxime quod esset inibi saluberrimi aeris aptissima temperies, locusque ad usus domesticos inrefragabiliter paratissimus. Exinde, pater venerande, sancta christianitate orbi apparente universo, sicut audivit illico Deo credidit, sancto Barnaba apostolo a Spiritu sancto inibi destinato et fidem orthodoxam fideliter praedicante; a quo enim nostra ecclesia ab ipsis primordiis caput Italiae per sedem metropolitanam Dei dispensante clementia tenuit, et Deo largiente in aeternum tenebit. Quamobrem cathedra Mediolanensis ab ipso apostolo exaltata decenter et sublimata competenter, Dei dextra et beati Petri remigio refloruit. Quod enim verissime reperimus in nostris annalibus, et ejus descriptione adventus et sancti Anatalon vita de discipulis Domini, unus discipulus fidelissimus fidelissime et certissime dicens:« Qui post Romanam arcem famosissimam jam tunc habebatur civitas saepedicta Mediolanum, quippe quae pari ditione sublimis, secunda post ipsam, ut praefatus sum, augustales occidui imperii infulas tetendebat.» Itaque sanctus Dei dispensante clementia sanxit Barnabas apostolus, ut Mediolanenses, quam imperatores noverat super cunctas Italiae civitates sublimasse, ea ipse quam sanctis praedicationibus primitus fundaverat, principalis ecclesiastici culminis sedes, aliarumque in ea provincia ecclesiarum metropolis perpetualiter habeatur. Cui profecto urbi, ut in vita sancti Anatalon, quem inibi consecraverat Yerosolimis processurus, inveni, tantum privilegii munus sanctus Anatalon a suo noverat magistro concessum, ut sicut inter reliquas Italicarum provinciarum urbes, earum duntaxat quae occidentalem usque marginem ab Italiae sinu protenduntur, post Romanam arcem intenti sub solio eminentia, atque auliculorum conventu frequentissimo principales videbantur; ita ecclesiasticae ditionis praerogativa post Romuleam sedem cunctas excelleret. In hunc modum et ipse praefatus antistes nil a suo institutore discrepans metropolitanam idem cathedram pro futuris temporibus Christi statuit esse fidelibus, quatenus affinium populorum antistites, hoc est Venetiae, Liguriae, Aemiliae, Retiae, Alpiscotiae, quotquot fuerint in sancta matre ecclesia futuri, per has saepedictas provincias caput quoddam et decus insigne post Romanum pontificem habere debebant Mediolanensis sedis praesulem metropolitanum. Itaque ecclesia Mediolanensis, his et aliis multis fulta et ornata remigiis, fere cum honoribus his omnibus usque ad mei tempus, Dei misericordia et beati Ambrosii meritis devote pervenit. Sed ut ex causis multis, e quibus nostrae querimoniae causa munitur decenter atque tuetur competenter, quorumdam sanctorum episcoporum Papiensium testimonium, Crispini et Epiphanii percipe. Sanctus enim Crispinus cum se videret morti accelerare, ut in sancti Epiphanii vita habetur, duxit sanctum Epiphanium Mediolanum, et dixit ad episcopum Protaxium et ordines quos inibi invenit:« Ecce filii, jam mea aetas meae vitae cursum complevit. Commendo civitatem, commendo ecclesiam, commendo hunc, cujus labori et gratiae debeo, quod usque ad hoc tempus vixi grandaevus et debilis; cujus corporea felicitas et virtus animae imbecilitatem meam portavit sine fastidio.» Item in eadem:« Ducitur beatus Epiphanius Mediolanum adhuc reluctans, et magna, si dimitteretur, munera promittens; qui, ut fieret, noluit spondere vel minima. Consecratur autem a beato Protaxio sancti Ambrosii antecessore, catholicae ecclesiae propugnatore firmissimo, summa cum devotione ac celebritate cunctorum.» Praeterea testimonium, pater venerande, cape certissimum, cui dubitare aut refragare periculosum et criminosum sancti patres decrevere. Legitur enim in vita sancti Ambrosii patroni nostri ac ecclesiarum universarum tutoris:« Ordinato sacerdote ecclesiae Ticinensis incidit in infirmitatem.» Cura est itaque pater venerande, sicut sanctus Fabianus papa suo in decreto asserit« vestrae sollicitudini adhibenda, ut ea quae sunt ab apostolis eorumque successoribus ordinata ac sancti Spiritus gratia constituta, nec dissimulatione negligere nec aliqua praesumptio valeat perturbare.» Sed sicut hoc quod rationis exigebat utilitas oportuit definire, ita quod definitum est non debet violari. Pater venerande, praecipue vestrae paternitatis reverentiam atque hujus sancti concilii caritatem vicariam caritative exoro ac obnixe, a parte Dei et sancti Ambrosii contendendo, ut nullus episcopus nostrae ecclesiae suffraganeum, maxime hunc Papiensem, de quo hujus sancti concilii clementiae conqueror, retinere ac ordinare fraternitatis vestrae perturbator praesumat. Quod si evenerit, accipientis et ordinantis irrita et vacua sit in perpetuum ordinatio. Unde sanctus Systus papa suo in decreto divinitus amonitus magisterio dicit:« Nullus episcopus praesumat alterius parrochianum retinere aut ordinare vel judicare absque ejus voluntate. Quia sicut irrita erit ejus ordinatio, et ita dijudicatio. Nam qui eum ordinare non potuit, nec judicare nullatenus poterit.» Pater venerande, unaquaeque metropolis ac sedes apostolica quae universis praepollet dignitatibus, suos terminos a sanctis patribus constitutos ordinative nunc usque tenet, de quibus papa Calistus suo in decreto dicit:« Nemo alterius terminos praesumptione illicita usurpet, unde Dominus loquitur dicens:« Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.» Itaque unaquaeque ecclesia, quae sanctis fidem majoribus servare desiderat ac sanctorum decreta honorare contendit, nostrae querimoniae fideliter et caritative, ut sibi ne similia patiatur provideat.»
5.16
Inter omnia grandia eximiaque acta, in quibus ecclesia Ambrosiana dilacerata a perfidis regibus et a sevissimis hostibus dirissime perpessa est, quoddam magnum et laude dignissimum scribere satagebo. Quod quando quomodoque factum sit aut a quo rege aut a quo archiepiscopo aut ob quam causam, investigandum fore cognovi. Igitur regis Alberti tempore, cum idem summo imperii Romani culmine, sicut tanto decebat viro, magnifice frueretur, Francigena natus atque ex ipsis prosapiae suae originem duxisset, devictis et superatis Gothorum populis, qui in Italiae partibus ad devastandos fines et urbes et gentes confluxerant, nec non Ungaricis procul expulsis longeque remotis, quos gens Italiae ab illis valde olim attrita cognovit: rex Albertus cum strenuissimorum militum agmine magno stipatus, securus per Italiae loca proficisceretur, tandem Mediolanum iter direxit, quam per multa noverat tempora post decessum Brenonis, qui eam post omnes Italiae urbes quas construxerat mirifice adornavit et adornatam decentissime multis honoribus superexaltavit, et qui postea, prout erat in cunctis usibus humanis salutifera, ab universis imperatoribus Romanis exaltatam, maximeque ab Hadriano et Nerva ejus filio atque honorabilissimo et decentissimo rege Trajano, nec non Maximiano rege crudelissimo, palatiis supra portas septem jussis imperialibus magnifice elevatis, super cunctas Italiae urbes quasi rosae amoenissimae floruisset. Qui cum Mediolanum venisset, palatium Maximiani, quod situm est infra moenia urbis, vel Trajani juxta thermas sancti Georgii locatum, velociter praeparari praecepit, ignorans, ut ipse postea simulabat, quod nullus rex a tempore beati Ambrosii, in cujus praesidiis civitas Mediolanensis super omnes Italiae urbes ab ingressu imperatoris libertatem acquisivit, urbem hanc introisset. Quo audito cives aliquantulum suspecti, si aut hostium incursione aut civium perturbatione aut alio pravo ingenio hoc cogitasset, tacite rimantes perturbabantur. Quid multa? Deo annuente et beato Ambrosio interpellante, ingressus sibi omnino prohibitus est. Tandem populi videns voluntatem, aliquantulum se laetum simulans et quasi parum hoc paucipendisset, tenens sub pectore vulnus plusquam quisquam esset ratus, ad palatium Ambrosianum haud longe ab ecclesia ejusdem hospitatus sedit. Ea tempestate Walpertus archiepiscopus, cathedram regens Ambrosianam, vir indolis bonae, juvenis tamen et ut tempus habebat militaris, satis attente conscilio et suorum militum armis insistens regi deserviebat. Erat namque regi episcopus carus, conscilio venerandus, et in cunctis negotiis imperialibus judex fidelissimus. Itaque cum de quacunque causa multis judicibus astantibus sententiam proferre curabat, cuncti unanimiter illico obtemperabant. Aliquantis autem transactis annis, cum Walpertus universi negotia regni, a rege fidelissimus probatus, curiose ac sedule dispensaret, canes palatini nimia invidia quasi ranae turgidi, clanculo imperatori Walpertum criminose accusarunt. Itaque rex falsa occasione accepta, super Walpertum et totam civitatem quasi leo ardentibus oculis, mortem cruciatibus diversis interminans, insanire ac fremere coepit. Quamobrem Walpertus, regem virum vesanum et furiosum cognoscens, ipsum inrationabiliter commotum, magis scientia animi, quam armorum viribus caede data inmensa demoliri regni, sub quoddam negotium simulans se pergere trans montes, Ottonem Theutonicum Theutoniae fere totius ducem, ut de regno se intromitteret, Romano fretus favore, suorum episcoporum ac militum Mediolanensium suffragiis aggressus est. Itaque ordinato conscilio, Otto super omnes gentes et thesauros Walperto et ejus consciliis confidens, in paucis diebus, Walperto comitante, inenarrabili militum vallatus multitudine venit in Italiam. Dum haec acta fuissent, Walpertus convocatis episcopis, ducibus, marchionibus omnibusque Italiae primatibus, de superbia Alberti, Mediolani honorifice suscepti, conquestus est. Igitur spreto Alberti ac suae gentis totius superbia, qui Italiam quasi ancillam dominabantur, Otto ab omnibus in regnum cum triumphis Mediolanum electus et sublimatus est. Interea Walperto misteria divina celebrante, multis episcopis circumstantibus, rex omnia regalia, lanceam in qua clavus Domini habebatur, et ensem regalem, bipennem, balteum, clamidem imperialem, omnesque regias vestes super altare beati Ambrosii deposuit. Perficientibus atque celebrantibus clericis omnibusque Ambrosianis ordinibus divinarum solempnitatum misteriis, Walpertus magnanimus archiepiscopus omnibus regalibus indumentis cum manipulo subdiacone, corona superimposita, astantibus beati Ambrosii suffraganeis universis multisque ducibus atque marchionibus, decentissime et mirifice Ottonem regem conlaudatum et per omnia confirmatum induit atque perunxit. Quo facto rex paucis commoratus diebus Mediolanum, conscilio Walperti edoctus, cujus probitatem atque industriam ultra omnes et super omnes habebat sapientes, festinanter Albertum in cunctis praeoccupans negotiis, universis tantum episcopis ex omnibus Italiae civitatibus, nec non ducibus, marchionibus, capitaneis, valvassoribus, Ottonem Walperti amore comitantibus, cum innumerabili atque ineffabili peditum virorum fortium multitudine, Romam quo tenderet, iter aggressus est. Tandem Walperto per tres dies regem Romam antecedente, ut ipsum coram omnium gentium multitudine coronaret, Deo adjuvante pervenit. At Albertus cognita regis Ottonis fama et magnificentia, videns se omnino ei armis resistere non posse, et Walperti cognitis virtutibus, sero quod eum verecundaverat poenitens, perosus fere omnibus et coelo et terra, ab universis gentibus destitutus, meritis exigentibus suis, in insula marina quae Corsica vocatur, tristis, miser, imbellis, inhers, infelix, occulte, amplius in regno non reversurus, et velut fur et latro velociter aufugit. Idem autem per tempus rex Otto devicto et effugato Alberto, tripudiantibus universis Romae ab apostolico conclamantibus et collaudantibus universarum gentium populis, Walperto tantum astante, coronatus est. Interea omnium regnorum imperio sine gentium caede aut ullis sine bellorum periculis adepto, Walpertum astantibus universis rex Otto extollens, oppida multa regalia in Italiae partibus commorantia decentissime ac honorifice ei donans exaltavit, magnificavit, honorificavit, et prae omnibus et in omnibus honorificando sublimavit.
5.17.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. Cantilena super statum regis Alberti.
5.17.1
Interea dum dignitatem atque magnificentiam archiepiscoporum supradictorum recolens, et aliquam magnarum rerum partem, quas magnifice in Deum et in saeculum operati sunt intuendo descripsi, saltum ex improviso dando Landulfum exilivi, qui, iniquus velut scorpio, in extremis cauda torve venando percutiens, majores ecclesiastici ordinis, videlicet archidiaconem, archipresbyterum ceterosque majores, nec non primicerium presbyterorum, qui coepiscopus vocatur, ceterosque archipresbyteros hujus urbis ecclesiarum decentissime per multa tempora ultra omnes hujus saeculi clericos sublimatos, quadam insania ductus incompensabiliter et indiscrete et injuste dehonestavit. Enim ut archiepiscopatum, quem ipse duris et malis artibus patris aquisierat, retineret, universos ecclesiasticos honores atque dignitates, quas ordines supradicti per multa ad honorem ecclesiarum et beati Ambrosii tempora rexerant atque tenuerant, feris et saevissimis laicis tradidit. At priusquam hujus rei gesta narrando percurram, in cujus regis tempore accidit, cujusque generis et cujus potestatis et a quo patre ortus, disserere operam dabo. Igitur tempore Ottonis imperatoris Romani primi, Bonizo, a quo Landulfus nativitatis suae originem duxit, virtute ab imperatore accepta, totam hanc urbem velut dux castrum procurando tenebat. Erat enim bonorum militum et strenuissimorum civium raritas inmensa, quos homines pestilentia vermium invisa et inaudita, qui sub pulvere parvissimi latitantes, ut anguis teterrimus eosque mordens fere consumpserat. Propterea vini sestarium per civitatem denarium unum, modium frumenti denarios quatuor, plaustrum unum lignorum denarium unum, verveces autem aut porcos ceteraque majora animalia ultra quam cuiquam modo credibile sit, tempore illo vendebantur. Per idem tempus mortuo Gottofredo archiepiscopo, cujus nominis memoria perparum apud nos sonat, Bonizo Carcaniensi opido oriundus dignitatum avidissimus, suo filio Landulfo in pondere auri et argenti magno archiepiscopatum Mediolanensem contra omnium ordinum clericorum voluntatem adquisivit. Interea Landulfus paucis commoratus annis, patre ejus male mortuo a quodam Tazonis vernula suo in lecto, ad Ottonem imperatorem cursu veloci fugiens tetendit. Itaque cum ante regis praesentiam venisset, et omnia bella quae pater ejus regia ob sui honorem imperii egerat, quam ejus fidelissimus miles fuisset, narravit; quin etiam multis lacrimis multisque promissis eum obtestans, ut ipse ad sui honorem et imperii dignitatem et Bonizonis ductus caritate, quem ipse super omnes bonis actibus optimoque servitio probando amaverat, nec non ut superbiam tantae civitatis compescendo humiliaret, Mediolanum armis atque gentium populis diversarum munitus, in fortitudine magna et brachio extento circumveniret. Quamobrem rex Otto II velut leo commotus, cum Landulfo ineffabili gentium barbararum et militum strenuissimorum gente stipatus veniens Mediolanum, totamque civitatem machinis et diversis tormentis circumdans, omni tamen sine bello consedit. Nocte denique eadem visio reverenda superveniens, Landulfum longo labore duroque itinere confectum verbis suavissimis omnia inferni tormenta merentibus illi ostendens, et quam suavia loca atque praemia sempiterna illos qui Deum timent et operibus bonis fideliter usque ad finem perseverant et manent, ipsum perterruit. Propterea Landulfus divinis intrinsecus verbis exasperatus, Dei timore et beati Ambrosii reverentia tactus, videns pro sui tantum honore populum, quem mature periturum audierat, civesque quadam pertinacia sibimetipsis hostes factos, et filios paulo antea sibi caros, nunc nequiter in gladiis coadunatos dirissimis in mortem saevissime paratos esse; cognoscens vidensque quod illis ira regis et gentium in spolia hostium in quorum gaudentium posset evenire, omnino obriguit. Itaque convocatis aliquantis ex urbe nobilibus, rege tamen primo ignorante, postea vero durissime consentiente, pollicens illis omnes plebes omnesque dignitates atque xenodochia, quae omnia majores ordinarii atque primicerius decumanorum, archipresbyteri et cimiliarchi hujus urbis ecclesiarum tenebant, jurejurando asserens pactum usque detestabile pactatus est. Quod factum regem minime latuit; et quamvis multis ex causis in cives crudeliter maniaverat, tamen amicitia civitatis redintegrata per plurimum gavisus est. Hoc facto Landulfus civitatem introgresso, rex Otto omnibus salutatis in partibus Liguriae secessit. Quo in tempore Landulfus omnes milites majores, quorum virtute archiepiscopatum teneret, expoliatis injuste clericis ecclesiarum, per detestandam investituram plebes illas dando sublimavit. Quin etiam propinquis quos in Carcanensi oppido habebat, de beati Ambrosii archiepiscopatus bonis, quibus ipse fruebatur indignus, quadraginta milia modios terrae fructuum, ut illos ultra omnes ditaret vicinos, per feudum dedit.
5.17.2
Veniens autem Arnulfus a magno Walperto quintus viriliter episcopatum regens, mortuo tamen Ottone, quem Walpertus unxit in regem, regali curiae Ottonis III regis, filius Ottonis II, decenter secundum tempus serviebat. Erat enim Otto Ottonis filius secundi a filio conjugali, mortua conjuge ex qua sibi filium masculum minime genuerat, alienus. Qui cum in castitate videns per humanam fragilitatem persistere se non posse, gravissimum ducens fore crimen, regem aut adulteriis sordidari aut fornicationibus coinquinari: tandem Arnulfum, cum quo se de conjuge congrue consciliaretur, advocari praecepit. Itaque Arnulfus cum ante imperatoris faciem advenisset, rex e solio surgens honorifice eum suscepit. Tandem conscilio accepto, ad imperatorem Constantinopolitanum, ut filiam suam ultra omnes virgines splendidissimam sibi conjugio sociaret, Arnulfum ineffabili thesauri argentique pondere honustum curialiter direxit. At Arnulfus omnibus affluens divitiis, cum in curiam Constantinopolitanam receptus tamen honorifice ab imperatore admirabilique militum ac clericorum exercitu stipatus venisset, per aliquos dies moratus, et cum suis omnibus ex longo itinere ac labore fatigatis recreatus, equum imperialem, quem Otto imperator Romanus sibi ad hujus laboris solamen donaverat, substrato pallio admirabili, ferris aureis et clavis argenteis pedum ungulis abrasis curiose aptari fecit. Igitur hujus rei fama per palatia regis incunctanter volante, rem milites palatini inauditam audientes, universi coram imperatore more solito astantes, vehementer admirati sunt. Enim hoc Arnulfus ad honorem Romani imperii, excellentiae atque magnificentiae regis Ottonis, totiusque Italiae fecerat. Tandem cum Arnulfus archiepiscopus magno ducatu militum stipatus, quos pellibus martulinis aut cibelinis, aut renonibus variis et hermelinis ornaverat, quibus imperator mirifice eum imbuerat, ab imperatore de filia ejus esset securus, et ipse ante faciem ejus solus, astantibus multis episcopis et aliis summae magnaeque dignitatis, quibus ante praesentiam imperatoris sedere non licet, super cicotergitronum sederet, multis per interpretem rebus sermocinatis, quod intus Arnulfus erat foris apparuit. Interea imperator Arnulfum, ut secum venatum quasi ad depellendas corporum gravitudines iret, precatus est. Arnulfus autem voce benigna, primo paululum tacitus inter se cogitans ordinem episcopalem, in quibus exercere se debet, tandem dixit: Ego enim, vobis si placet, qua hora meas venationes insequi solitus sum, meis armis meisque militibus crastino die mediante ad vos veniens praeparatus ero. At imperator, de quibus armis quibusque militibus Arnulfus dixisset, minime per interpretem ipso balbutiente intellexit. Veniens autem Arnulfus die statuta, episcopalibus indumentis ornatus cum stola, sine qua numquam foris aut in civitate ullis negotiis intervenientibus aut perturbationibus esse solitus fuit, et crisma, honorabilissimisque clericorum ordinibus vallatus, quos secum tulerat, et tribus cum ducibus, honorandus pervenit ad imperatorem. Quo viso imperator per multum inter se admirans, videns tantum virum in Dei opere religiosum, sapientem, discretum atque benignum, aliquantulum quod de venatione dixerat verecundatus, per omnia laudans atque magnificans ac graece sermocinando ipsum extollens subsistit. Quod factum Graeci episcopi, archiepiscopi, sacerdotes perplurimum, quod eo in tempore curiae insistebant, mirantes, erga Latinos tantam religionem minime fore credentes, permultum beatum Ambrosium benedicentes dicebant:« Decens et competens ratio fuit, ut sicut nos beatus Ambrosius usque hodie divinis alit alimentis sacratissimisque amonitionibus vel suos filios lacre et melle verbi divini informat, sic domnus Arnulfus, tanti viri tantique patroni successor, suis nos exemplis modo colifizando informaret. Interea imperator et Arnulfus cum paucis episcopis in unum convenientes, ex secretis tractaverunt consiliis. Moratus autem Arnulfus per tres fere menses apud imperatorem, gratia regis adepta, serpentem aeneum, quem Moyses in deserto divino imperio admonitus coram filiis Israel exaltaverat, imperatori quaesivit et habere meruit, et veniens in ecclesia sancti Ambrosii ipsum exaltavit. De quo sanctus Ambrosius in Exameron:« Et ipse sicut serpens exaltatus, devorat colubres Aegyptiorum.» Demum multis et magnis donis ex auro et gemmis dotatus, cum filia ejusdem, quam Romano imperatori traderet in conjugio, laetus et hilaris fere usque ad portum Barianum pervenerat. Ecce enim ex improviso vox humana regia, quam imperator cum ineffabili pondere auri et argenti Arnulfo et suae filiae donaverat, dicens: Ottonem imperatorem Romanum mortuum esse, insonuit. At Arnulfus vocem hujusmodi audiens, aliquantulum expavescens, viriliter universos exhortans voce episcopali omnes intuens dixit:« O fratres, vox enim haec fantastica ut nos terrefaceret venit; vox est illius, qui protoplaustos decepit, qui Redemptorem nostrum olim bis terque temptavit; de quo ipsa Veritas dixit:« mendax est ab initio et pater ejus.». Cui aliquis catholica imbutus fide fidem adhibere non debet. Itaque omnibus ambagibus omissis, ad portum salutis velis dimissis accelerare festinemus.» Tandem cum in portu per tres dies sederet, ut res erat in veritate compertum est. Propterea cunctis graviter congemescentibus, magnis lamentis magnisque suspiriis Arnulfus et regis filia cum omnibus suis ad patriam domum remeans separati sunt.
5.17.3
Rex autem Otto III cum Romae castrum Crescentii, quod ipse contra imperium suum erexerat opere mirifico constructum, per multos obsedisset annos, ad ultimum castrum et ipsum Crescentium ingenio, non armis neque corporis viribus cepit. Quin etiam ipsum Crescentium, nobili progenie ortum oculis turpiter evulsis, ad ultimum omnibus membris detruncatis decapitari jussit. Post multum vero non tempus rex Otto cum gravi aegritudine oppressus cruciaretur, et omnibus medicis, qui ejus curiae atque praeceptis sollicite serviebant, probatis, quorum medicinae aut antidoti regi nichil profecerant, fere ab omni salutis spe privatus, tandem ei a quodam cubiculario relatum est quod Stephania uxor Crescentii de hoc morbo ultra omnes discrete sentiret. Quam cum rex sibi advocari praecepisset, cupiens eam bonis factis bonisque promissis a dolore sedare mariti, grandia dona auri et argenti illi repraesentari jussit. At Stephania caute aliquantulum de aegritudine ejus sciscitans, durum habens sub pectore vulnus, medicinis Galeni aut Ypocratis sapientissimi quatinus regem ab inviso morbo liberaret, intromittere se finxit. Igitur Stephania cum per duodecim dies regem multis unguentis multisque experimentis fovisset, et sola aut cum ancilla intrandi aut exeundi facultatem haberet, videns se jam tempus ad vindicandum maritum praeparatum carpsisse, militibus convocatis palatinis quasi magno cum conscilio omnibus dixit:« O milites, si salutem quaeritis imperatoris et ejus vitam vobis necessariam fore videtis, corium cervinum recens atque sanguineum cursu velocissimo mihi adducite. Est enim ad salutem regis valde necessarium. Operae pretium est, ut rex huic cervino unguentis multis peruncto curiosissime involvatur.» Quod cum milites praecepto imperatoris urgente nichil mali suspicantes celeriter implentes corium duxissent, Stephania caute et occultissime eum unguentis toxico infuso illico perunxit. Itaque rebus his omnibus praeparatis, Stephania studiose haec omnia se agere simulans, veniens ad regem, multis militibus astantibus ipsum omnino nudatum corio illo per multum constringens involvit. Quo facto Stephania regi silentium imponens, diaetaque ordinata qua rex aleretur, ad quendam ducem carissimum se ire medendum simulavit. Et factum est, medicina quam ad regis esset vitam putabant, ad mortem inventa est. Quae omnia cum Arnulfus vir per omnia curiosissimus seriatim et studiose inquireret, ut Romae gesta erant, cuncta in veritate comperuit. Igitur diversarum multarumque rerum in auro et argento ac palliorum diversorum mobilibus honustus, visitatis apostolorum reliquiis multisque martyribus, quibus Roma usque hodie ornata et honoranda a multis frequentatur populis, nec non apostolico salutato, ab eademque urbe discedens, iter quo Mediolanum repedaret aggressus est. Interea Arduinus nobilis et marchio altus, locuples in auro, sed scientia parcus, armis prudens, ingenioque gnarus, paucis consentientibus Italiae primatibus, Ottone jam mortuo quasi furtim in regem surrexerat. Hoc audiens domnus Arnulfus, paucis commoratus diebus, sanctae Mariae ac sancti Ambrosii in auro et argento palliis et gemmis diversis honoratis ecclesiis, in Ronchalia cum omnibus Italiae primatibus colloquium statuit. Ubi cum diverse de regni negotiis tractassent, Arduini spreto dominio, quod malis artibus usurpaverat, Henricum I. Teutonicum, scientia illustrem, armis fortissimum militumque copiis abundantem ac divitiis affluentem elegit. Itaque Henricus I. convocatus est, veniens in Italiam, fretus domni Arnulfi aminiculis, imperium Romanum hostibus fugatis viriliter rexit et tenuit.
5.17.4
Veniens autem Heribertus Arnulfi successor secundi, viribus fortis atque fortiori insistens tempore, divina pollens scientia saecularique ingenio astutus, ad universa restauranda quae archiepiscopatus quorumdam vitio inepte amiserat ecclesiastica sollicitus, infulis praefulgens episcopalibus, cathedrae Ambrosianae sedibus viriliter resedit. In cujus tempore fames non tamen terribilis per viginti tenens Italiam annos, populos universos invadens graviter arripuit. At contra beatus Heribertus divina intrinsecus motus misericordia, videns pauperes egenosque tantos, orphanorum ac viduarum copiam immensam, convocari ad se quinque pistoriae artis magistros praecepit. Quibus convocatis pauca divina eloquia, ut illos in Dei servitio animaret aperuit; et illis mercede pactus divina ob jura imperavit ut die omni ac nocte, quamdiu fames in Italiae partibus maneret, omni alio labore intermisso, operi curialiter insisterent, quatinus mixturae panes et cereris octo milia per diem unamquamque sumo in mane suis consignarent ministris. Quin etiam cocos repraesentari ad se domesticos faciens imperando praecepit ut, leguminibus a ministris receptis, et octo fabarum modios elimosynariis studiose ac curiose omni die in mane repraesentarent. Insuper autem omni mense circa Kalendas nummos multos ac novas vestes propriis manibus dabat. Et factum est omni suae tempore vitae, praeter annos in quibus aut cum rege aut cum marchionibus aut cum ducibus aut cum gentibus extraneis vel cum populo diversis occupatus negotiis insistebat, summa cum devotione assidue Deo annuente adimpletum est. Interea cum domnus Heribertus archiepiscopatum nequiter a multis ac varie dilaceratum virtute in magna recuperando viriliter reintegrasset, omnibus sibi rebus prosperantibus, in cunctis negotiis episcopalibus provide ut bonus pastor oves restauruns, ac suo gregi graviter scapulis imponens, strenue Deo vigilabat. Praeterea summa Henrici I. imperatoris ductus amicitia, quem rex ipse supra omnes mortales in regno ac consciliis regi ministrandis fide regia sublimaverat, in Roncalia ob regni stabilimentum multis cum ducibus et episcopis tempore competenti colloquium decenter construxit.
5.17.5
Ea tempestate Eusebius Papiensis episcopus crucem tamquam metropolitanus ante portari faciens, copiosus et ab ipsa Copiosa oriundus, summo superbiae fastu elatus, Mediolanensis culmini praesulatus coaequari anellans, serotinus colloquio venit. Ut autem hunc domnus Heribertus eminus vidit, tactus dolore cordis intrinsecus, diu inter se tacite suspirans, demum mirantibus universis clara voce in medio infit:« Summe Deus aeterne, qui omnia tua disponis sapientia, qui regibus et principibus legem, ut sui essent juris contenti, sanxisti, nec non archiepiscopis metropolitanis ac episcopis subordinatis, ut suis legibus spiritualibus a sanctis patribus editis et parochis sedule contenti permanerent, benigne ut medicus accuratissimus praesignasti: homines isti, qui nimio iniquitatis zelo decus et honorem sanctae Ambrosianae metropolitanae ecclesiae obfuscare conantur, obliti legis paternae ac majorum reverentia, unde procedunt? Enim qui condam sancto et reverentissimo Benedicto antecessori nostro de Papiensis episcopatus consecratione in synodo Romana conquerenti injuste causaverit, animum ducis ingerens, non patris affectum retinens, sine lege pastoris inlicite suo ad consecrandum domicilio usurpative attraxit, nec civitatem dilexit Papiam, unam et caritativam obedientiam nostris antecessoribus habentem, cujus ecclesiam de filia sibi ancillam colligavit, nec sancti Ambrosii sedem, ut sancti praedecessores apostolici, patrio dilexit affectu. Unde dolores magni et duplicati cordi inhaerent meo, sanctam devotionem beati Juventii et Crispini nec non et reverentissimi Epifanii sedule cognoscens, quam in nostra ecclesia devote ut matrem sustentantes impenderunt. Qui, cum nostra ecclesia, imperatorum et tyrannorum saevitia olim pastore viduata, Dei adjutorio quandoque sustentata floruisset, ipsam benignis ammonitionibus et consecrationibus refoverunt, hujus sanctae ecclesiae primiceriatum et omnium nostrorum episcoporum providentiae praerogativam habentes, praesertim quanti amoris quantaeque diligentiae sancto confessori nostro fuit Ambrosio, qui, quamvis corporis molestia gravaretur, inibi sacerdotem in episcopo manu propria ordinare curavit.» Quo audito, animis omnium circumstantium magis ac magis exardescentibus, qui multa saeva ac aspera praelia ob beati Ambrosii amorem, caede data immensa ac a Deo data victoria sustinuerant, crux quam Euxebius sibi anteferri fastu superbiae praemittebat, ab ipso summa humilitate ac devotione debita coram omni multitudine refutata est; quae usque hodie, plurimum crystalli habens, in sanctae Mariae secretario in testimonio posterorum decenter custoditur.
5.17.6
Per idem tempus( 1037) cum Conradus imperator Papiae, circumstante exercitu, imperialibus praefulgens dignitatibus consedisset, universis qui ecclesiarum beneficia invaserant, aut qui homicidia injuste commiserant, aut orphanorum aut viduarum praedia devastando contriverant, et omnibus qui injuste a perfidis hominibus per aliquam causam cruciabantur, ut sui imperii vigor exigebat, secundum legem facere humanam et judicare decrevit. Itaque conspiciens multos in Italiae partibus circumspersos sine lege, sine foedere, omni dimisso timore inhumaniter invicem offendere, ut omnes a malo in bonum revocaret, quatinus qui sine lege omnia habentes promiscua inlicite sese exercuerant, per legem districte judicarentur, edicto per diversas Italiae provincias volante hujus rei causa diem statuit. Quo audito orphani multi viduaeque multae, quamplurimi duces multique episcopi, velut aqua in sentina, Papia ante imperatoris aspectum unusquisque de propria conquerens injuria confluxere. In quo loco, prout erat offensionis causa, alii restituebatur pro facti emendatione optimi auri libra aut argenti marcha, et alii, sicut rei causa habebat, indicabatur secundum legem; quin etiam aliis secundum legis praecepta manus truncabantur, aliis oculi funditus eruebantur, postremo vero ab alio vita, quae est pretiosior auro, ense regio capite abscisso auferebatur. Interea quidam transmontanus ante imperatoris praesentiam, summa multitudine circumstante, de curte Leuci super Heribertum archiepiscopum conquestus est. Hoc audito Heribertus hac indignatione turbatus neque respondere neque defendere sese paravit. Tandem e solio consurgens, hujuscemodi verbis, ut rex spatium per induciam daret, quaesivit. Unde multis conlatrantibus et regem in iram provocantibus, super Heribertum nimio odio zelati sunt. Itaque ubi hoc imperator cognovit, ira et malorum verbis commotus, oblitus quod cum Heriberto foedus foedaverat, ferali ira repletus, archiepiscopo ut lamentanti legem faceret imperavit. Quo recusante, rex ipse e solio consurgens regio, ut Heribertus capereretur praecepit. At milites, quantae dignitatis quantaeque magnificentiae Heribertus esset cognoscentes, timentes manus in illum mittere, paulum sustiterunt. Demum Heribertus regem ad pristinam amicitiam, qualiter in regno ipse eum adjuvaverat et strenue fecerat viribus omnibus, altis revocans verbis frustra laboravit. Venientes autem canes palatini et saevissimi Teutonici, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram, et jumenta multa, Heribertum detinuerunt. Hoc facto omnis regis et legis vigor, judicibus et ducibus omnibusque episcopis atque marchionibus per diversa quadam ira commotis ac perstrepentibus, dissolutus est. Quo detento, fama ad concives ac filios suos Deoque adoptivos citissime pervenit. Propterea hujus urbis nobiles sine mora per omnes Italiae partes currentes, multos episcopos, duces, civitates sollicitando, consilium mirabile inierunt. Interea omnes Mediolanensium concives, majores aetate ac minores, sacerdotes, clerici ac matronae nobiles et sanctimoniales, omnibus ornamentis abjectis, cinere et cilicio induti, corpora sanctorum jejuniis et orationibus, litaniis et crebris vigiliis Deum supplicando visitabant. Et cum longa jejunia fere usque ad noctem ducerent, coctum quod comedere debebant, pauperibus summa cum reverentia tribuebant, quod, velut filiis mortuis omnique substantia habitantium viribus iniquorum abrasa, tristi vultu et moerenti animo consistebant. At sacerdotes et monachi intimis suspiriis magnisque lamentis singulos per dies letanias studiose celebrantes nudis pedibus, multis et magnis mysteriis supplicantes Dominum et beatum Ambrosium et omnes sanctos exorantes, incessanter fatigabantur. Sed Deus qui cuncta scrutatur occulta, cuncta antequam fiant aperta cognoscit, videns omnes Heriberti fideles concives, populos vicinos atque longinquos ad liberandum et vindicandum ipsum Heribertum usque ad mortem obstinatissimos, et ad caedem immensam super Conradum ac suos sattellites animis et armis praeparatos, ante tempus ad bellum statutum, sine bello et gentium utriusque partis strage Heribertum consilio abbatissae Sancti Sixti, quam ipse consecraverat, a manibus iniquorum liberavit. Cum enim Heribertus a Cunrado viro invido et odioso detentus fuisset, non tamen constrictus, ut alii dampnati solent, sed curialiter a Teutonicis munitus juxta flumen quod Trebia vocatur, non longe a Placentia, Dei dispensatione atque ducatu venisset, papilionibus et ceteris ornamentis consedentibus per aliquot dies moratus quievit. Interea Heribertus Teutonicorum gulositatem et animos vino deditos videns atque cognoscens, unum de fidelissimis domesticis tollens, quod secum habebat, ad abbatissam Sancti Sixti, cujus monasterium infra civitatem Placentiae situm est, studiose in omnibus quae volebat edoctum direxit. Qui ubi omnia seriatim, quae Heriberto injuste evenerant, abbatissae commemorasset, et consilium quo fuerat doctus ei apperuisset: ut erat et consiliatrix provida, accuratissime et tacite inter se rimari coepit quo ingenio quove conscilio Heribertum a Teutonicorum manibus eripere et liberare posset. Itaque abbatissa, videns Teutonicos vino nimio inebriari solitos etiam post coenam in nucleolis et majoribus nucibus optimo vino interjocare, ut ratio ferae gentis, et indiscrete et inconsulte delectari: hoc modo fallere eos desiderans, viginti onera carnium diversarum et decem plaustra diversorum vinorum cum multis frugibus ac diversis ad Heribertum magnifice misit, et sola accipiens illum secrete fidelissimum, quem sibi Heribertus miserat, tacite ac sapienter amonendo instruxit quatinus in primo sero, quo apparatus Heriberto archiepiscopo repraesentati fuissent, omnibus viribus operam darent ut Teutonici nimia coena turgidi, illis studiose nuces atque nucleolos frangentes, in quibus delectari ut largius bibant soliti sunt, funditus inebriarentur, quin etiam omnes Heriberti domestici permultum sese bibere ac manducare simulantes, puri et a vino sinceri permanerent; demum sic facientes, et usque ad gallorum tertium et quartum cantum eos studiose et caute inebriando perducerent.« At cum jam nimia vini ebrietate temulenti Teutonici ac deebriati huc atque illuc vina ad semetipsos fundentes quid agant omnino ignorantes, et tandem fatigati vino atque labore militiae, sese in locis solitis prosternentes quieverint, tum cum suis clericis omnibus, dimissis mobilibus equis atque mulabus, domnum Heribertum clanculo in lecto quiescentem excitate, et velit nolit ipsum accipite, et equos a me deforis a castris praeparatos ipsum stipantes superascendite, et navi praeparata ad Eridani portum accuratissime omni depulso timore ipsum deducite.»
5.17.7
Hoc audito Heriberti domesticus, tacito sub pectore rimans et hujus rei eventum Dei manu commendans, ut erat edoctus omnes alios familiares fidelissimos acccuratissime in his omnibus privatim animando edocuit. Factum est autem Dei dispensatione et ejus misericordia opitulante, omnia illa, ut praedixerat abbatissa Deoque consecrata, sine caede seriatim evenerunt. Igitur Heriberti domestici cum multis donis multisque promissis in Teutonicorum amicitiam devenissent, et illis multos ac diversos apparatus et vina diversarum specierum odore et herbarum virtutibus redolentia in primo sero praeparassent, ipsos in istis ultroneos delectantes, largissime inter cetera vina diversa propinantes, ultra modum inebriati sunt. Et cum jam nimia temulenti ebrietate in potatione fere usque ad noctem mediam persisterent, et unusquisque suo compari ut magis ac magis biberet operam daret, aureis et argenteis siffis superjocantibus, nunc oculis torvis voceque terribili invicem minarentur, et modo vultu lacrimabili lacrimis largissime decurrentibus turgidi et a vino inebriati, quid agerent omnino ignorantes, et singula membra sua non servarent officia, huc et illuc sese prosternerent: Heriberti domestici haec cuncta videntes, gaudio gavisi immenso, illos singulos in stratis bene ornatis velut mortuos portantes collocaverunt. Interea soporatis et bene facinatis Teutonicis, in quorum custodia Heribertus erat, fidelissimi ejus cum jam tempus ad negotium statutum prosperis accelerare successibus vidissent, et Teutonici ebrietate nimia vini diversi perfusi, membris fere mortuis et omnino ebetati inhoneste quiescerent et terribiliter sterterent, sinceri et sui domini salute anxii secretissime Heribertum excitantes, ipsum renuentem, sine calceamentis, nemine illorum sentiente, ab illis eum abraserunt, et equos superascendentes clanculo ad portum citissime pervenerunt. Jam enim navim conscenderant; ecce Teutonici terribili garritu vocibusque dissonantibus nimio vini ardore bachantes, sua non lingua frendentes cursitabant, ac velut torva animalia latratu saevissimo huc illucque discurrentia, nimio dolore vel sui percussionne vel venatorum ingenio sagitta emissa vel catulorum amissione, quos paterno et materno amore jam antea diligebant, pervolabant facibus multis ac magnis accensis, ac multorum ignium et palearum varietatibus discurrentes ululatum terribilem Heribertum quaerentes dabant. Demum Deo opitulante sine caede, Teutonicis frustratis et inaniter laborantibus, ac clericorum et civium precibus adjutus suorum, Heribertus summo cum gaudio miroque honore magnaque reverentia ipso die a clero et a populo universo receptus Mediolanum repedavit. Qui omnibus salutatis, animarumque ferculis recreatus, Deo et beato Ambrosio gratias agens inmensas, civibus tripudiantibus universis, suis elimosynis, ut vidimus, adjutus et liberatus, viriliter resedit et feliciter.
5.17.8
Factum est autem, cum hujus rei eventus ad Conradum imperatorem, qualiter aut quomodo actum fuisset, seriatim divulgaretur, virum cognoscens probum, conscilio militum strenuissimorum et peditum fortium, dominum auri et argenti copiosissimum, corde tactus humano omnia quae ei intulerat mala corde tenus reminiscens, vultu pallenti obriguit. Tandem ut tyrampnidem, quam ipse circa pectus versabat, crudeliter exerceret, tota cum civitate Heribertum in vinculis redigi cupiens et ejus fautores, omnibus eorum filiis atque rerum substantiis militibus suis in praeda donatis, obsidione statuta obnixe firmando decrevit. Igitur convocatis regibus quatuor, et coadunatis ducibus et marchionibus comitibus nec non episcopis omnibus, quos aut blanditiis aut terroribus illo in tempore habere poterat, et peditum multitudine ineffabili, ad Heribertum obsidendum totamque ejus civitatem, minansque fame, ferro et igne inextinguibili circumvenire, pervenit. Quod dum ad hoc peragendum negotium, a quo retrahi eum nemo poterat, circumfuso atque circumsparso exercitu Mediolanum pervenisset, juxta fluvium quod Vitabilis vocatur, quod quondam omnes ultramarinas divitias cum flumine Lambro ab urbe usque in Padum sociatum nobis ut mater quotidie repraesentabat, ubi non longe ab urbe castris et tentoriis infixis, fatigatus consedit. Unde per aliquot dies suum inibi recreans exercitum, ordinatisque signis atque legionum ducibus, in tertia die ut civitatem funditus demoliretur, omnes milites ac universorum peditum catervas ad praeliandum per unamquamque portam civitatis velut feras dimisit. Quibus dimissis, alius imperatoris amore, alius timore ejusdem, alius muneribus et donis atque promissis, alius spe praedae, alius civitatis opibus illectus, e quibus ipse suas animaverat gentes, alius ira odio civitatis imbutus, prout natura gentis suae exigebat, sonitu terribili inauditoque garritu proeliantes, primo aliquantulum cives terruerunt, et cominus lanceas, sagittas ceteraque proeliis congrua emittentes, incaute ex nostris multos feriebant. At nostri, ut erant edocti, portis et seris et anteportis turribus valde munitis, quod anteportale vocatur consitum ante portas et triangulare, hostibus introitum claudens, et turribus muratis trecentum decem, quae in circuitu urbis ita densae erant, ut omnes qui eas custodiebant, ut vicini supersedentes, confabularentur, valde munitis, primo juxta archum triumphalem, quem Heribertus papilione superimposito et viris fortibussuperimpositis mirifice armis, munitionibus, tormentis muniverat, exercitui hostium viriliter praeliantes obviati sunt. Et videntes tantam gentium multitudinem atque armorum inauditum audientes fragorem, ultra herbarum multitudinem eos extimantes, in primo ictu belli, cum hostes manu ad manum cursitarent, summo impetu tela emittentes aliquantulum sustiterunt. Interea nostri, cum eos paulatim qui in armis armorumque ictibus aut belli ingenio valerent cognovissent, lanceis et ensibus, jaculis atque sagittis ceterisque bellorum ornamentis velut misera animalia eos ubique dispersos trucidabant. Cum autem eminus veniebant, unusquisque, prout diversarum terrarum erat provinciis voces dissonas emittendo, summo impetu in nostros tela emittendo irruebat. Ob hoc enim nostri aliquantulum subsistentes, omnia telorum genera quae possunt emitti, ab inimicis detorta recipiebant. Itaque inimicorum telis callide exceptis, viriliter sua arma regentes milites ac pedites, ut a magistris belli erant edocti, certatim ut erant ordinati suum locum custodientes, competenter et caute certabant. Nemo sine conscilio in hoste feriendo irruebat; nemo suum terminum sine gravi hostium concursione aut vulnere deserebat; nemo hostem, etiamsi opportunum ad feriendum conspiceret, solus ex suis exiliens percutere audebat. At ubi bellum in aliquam gravescebat partem, et pondus ejusdem supereminebat, non omnes, sed legio ad quam qui super turrim astabat signum faciebat, ordinatis signis statim subveniebant. Propterea adunati valdeque constricti hostes obnixe jam secure irrumpentes, alius ensem regens, alius lanceam manu tenens, Teutonicos et ceteros hostes feraliter percutiebant; alius sagittis ceterisque tormentis ipsos percutiendo atque minuendo perterrefaciebat, alius ferreis uncinis hostes quos ad se trahere poterat, trucidabat. Demum sic facientes, multis inimicorum ferro trucidatis, per aliquot dies equites cum equitibus, pedites cum peditibus proeliati sunt. At milites, quorum virtute atque animi scientia et corporis ingenio bella gerebantur, clanculo militibus audacissimis atque fortissimis centenis dimissis, ut hostes a quacumque parte possent invadere, modo a laevo latere modo a dextero, modo in prima fronte modo retro, maxime cum bello laborabant, certantes quamplures occidendo, spoliis omnino dimissis, cursu rapido equorum lora revertentes, regis exercitum undique conturbabant.
5.17.9
Factum est autem cum Eriprandus vicecomes, miles milenarius e regali prosapia oriundus, ingenio animi et corporis viribus ipsi regi praeferendus, quasi gigas nostrorum exercitum multis strenuissimis militibus stipatus undique protegens, fortuitu, ut militibus in bello evenire solet, cuidam superbissimo Teutonico, imperatoris nepoti, Baiguerius nomine et ex ipsis natus, cum supervidendum hostium catervas cum paucis adiret, obviavit; qui, fidens viribus atque nimiae multitudini, se prius non gustaturum panem neque bibiturum vinum juraverat terribilibus verbis affirmans, quam ipsa sua lancea manuque propria civitatis fores ac ejus seras ferreas feriret. Quibus visis atque cognitis, et animis velut leones commotis, ardentibusque oculis frendentibusque equis, quos ad bella decenter ut milites strenuissimi instruxerant, lanceis extensis immanem dantes fragorem concurrerunt. Sed cum sese mutuo milites gravissimeque percuterent, fractis lanceis, equi et scuta velut tonitrua perstrepentes sonum teterrimum dederunt; et ensibus ferire obliti, fere invicem unusquisque per nasale cassidis alterutrum tenuerunt. Sic enim equitibus in unam concurrentibus partem, dominos suos deducebant. Interea Eriprandus pro patria pugnans, pro qua mori desiderabat, pro sua ac gente triumphans, ense sub mentone posito, truncata lorica decapitavit superbum, David similis qui Uliam olim viriliter detruncavit. Quo mortuo, pedites urbani eum rapientes truncatum, ad dedecus imperatoris visceribus extractis, super arcum triumphalem ipsa viscera in propatulo expandentes miserunt. De quo quidam ex nostris, primo cum regis exercitus innumerabilis more locustarum terram cooperiens circumveniret, scutis ambabus partibus ordinatis, incolumis quasi volando sese dejecit. At rex Conradus ab omni spe frustratus, cum jam multos milites strenuissimos ac pedites innumerabiles contra votum amisisset, se frustra per quindecim dies laborasse conspiciens, dolore gravi dolori adjuncto, Dei ira multis grandinibus tam sursum quam deorsum trucidatus, Papia tendens, graviter urbi minando aufugit. Terrore Dei ac irae desuper percussi, atque gladiis Mediolanensium potiti, ambarum plagarum flagellis demoliti, nemine persequente tanta angustia confusi fugiebant, quod multi milites multique pedites equorum pedibus attriti, morti sine hominum adjutorio incurrerent; inter quos Ugo marchio Transpadanus, qui multis cum militibus ad destruendam urbem in adjutorio Conradi concurserat, ab equo cadens, quem ex nimia gentium densitate nemo adjuvare potuit, ungulis equorum attritus et ipse morti datus est. Factum est autem, cum rex per aliquot Papiae dies sedisset, idem nimia ira imbutus, nescio quo ingenio Coriopictae venisset, omnia habens promiscua, divina videlicet et humana, in tantum ut suorum equis ecclesias implere permitteret. In quo loco ira divina percussus, et nurus sua, multis mortuis, fulmine defuncta est. Et idem tristis, omnibus elementis perosus, nurum suam balsamo perunctam secum deferens Teutonicam tetendit; ubi paucos moratus dies, gravi aegritudine detentus mortuus est.
5.17.10.1
Post multum vero non tempus cives suorum victoria potiti inimicorum, ut genus agere solet humanum, hostibus hostes, amicis amici fidelissimi mala pro malis et bona pro bonis reddentes, curiose effecti sunt. Quin etiam pacem cum hominibus habentes, cum jam inimici undique deficerent, gladios in semetipsos ferentes, hostes sibimetipsis effecti sunt. Enim hujus causa belli duces, qui hanc urbem animi scientia, corporis virtute regere ac tutare solebant, per quandam negligentiam amisso dominio, fuerunt quondam; qui, prout eorum dignitas atque nobilitas exigebat, per tempora in palatiis juxta ecclesiam sancti Protaxii morantes, quicquid honestum erat, civitati curiose procurabant, et quod incaute fractum, studiose ae sapienter consolidabant, et quod injuste actum in aliquo, continuo per aliquam causam emendare et satisfacere injuriantem procurabant. Praesidium erant orphanis, adjutorium tribulatis, viduis subsidium, parvulis nutrimentum, lex erant injustis, justitia perfidis, timorque latronibus. Omnes enim mercatores et rustici, aratores et bebulci, secure propria negotia agentes victitabant, singula sua curantes; ecclesiarum et clericorum honoribus solliciti, prosperantibus universis, in pace vivebant. Non erat dignitas neque parentum munitio, quae aliquem adversus alterum injuste agentem emendare, aut secundum ducum imperium renitentem defendere ac liberare curaret. Enim, praeter tempora in quibus regum bellis aut inimicorum catervis longe lateque dispersis strenuissime ac decenter insistebant, pacem et gaudium humiliter ac devote fruebantur. At postquam, nescio quibus de malis causis jam tantum percrebrescentibus, honorificentiam atque suarum dignitatum magnificentiam duces novitiis capitaneis paulatim dederunt, maximis nudati honoribus, antiquorum et suorum parentum reverentiam obliti, in honoribus, cunctis annulati sunt. Itaque universus populus reverentiam, et debitum quod ducibus impendere solebant, paucis capitaneis, qui duces sublimaverant, exigebant; majora tamen civitatis ducibus manu et consciliis adhuc regentibus, capitanei valvassores, ut securius nova dona tenerent, subelegerunt. Interea populus suorum malorum per diversos ac varios dominos mala videns crevisse, durius habens dominium suorum civium quam ducum quondam suorum, tentando eventus bellorum varios, ab illorum dominio sese defendere ac liberare disposuit. Igitur Heriberto adhuc cathedram regente Ambrosianam, quem fortia ac grandia acta superborum principum et ipsius regis supradicti animi ingenio et militum suorum fortitudine viriliter correpsisse cognovimus, bella gravissima in urbe, populo adversus majores pro libertate acquirenda proeliante, quam olim parentes ejus ob nimiam hominum raritatem amiserant, crudelissime adorta sunt. Propterea factum est ut, in quacumque urbis regione capitanei et valvassores populum superabant, inhumaniter ipsum trucidabant. At populus, ut solet, sine misericordia iratus, magis mori diligens quam vivere inhoneste, ac dulcius judicans mortem videre quam vitam summo cum dedecore ducere longam, ubicumque ipsos armis et jaculis diversis vincebat, velut serpentes aut dracones crudelissimos per omnia mortificabat. Demum capitanei et valvassores sese in urbe videntes populo resistere minime posse, existimans populum fame et ferro multisque necessitatibus per nimiam obsidionem devincere ac superare posse et antiquis redigi servitiis, urbem secrete ac unanimiter exierunt. Quo facto populus videns vitam in manibus fore, magis armis sperans salutem quam ullis beneficiis, studio bellorum et ingeniis animorum curiose diu noctuque exardescens, paupertate fortis, pro acquirenda libertate fortissimus, divitiis anxius, sed studiosior libertate, jaculis ac tormentis variis diversisque munitionibus omnique ingenio, quo sese a civibus hostes jam facti mortales liberare possent, operam dabant curialiter. Erat enim ductor atque illorum protector Lanzo nobilis et capitaneus altus, cujus conscilio animi atque corporis exercitationibus cuncta regebantur negotia. Capitanei vero circa urbem antevardis ordinatis, civitatem ab uno miliario diu noctuque curiose vallantes, non ut cives sed ut hostes exercebantur. Quibus Marciani et Seprienses auxilia praestantes, sex oppida in circuitu civitatis construxerunt, et per tres annos omni die multis confecti bellis, innumerabiles occubuerunt. Quo in tempore si quem, ut in bello fieri solet, capere poterant, aut ipsum hostiliter interficiebant, aut in carcere obtrusus obscuro poenisque attritus diversis, omne quod habere aut per se aut per amicos poterant, ab illo durissime extorquebant. Similiter et populus, si per aliquos bellorum eventus aut aliquo animi ingenio, corporis tamen virtute cooperante, de majoribus aliquos capere posset, quali populum poena trucidabant capitanei, tali poena pauloque graviori decentissime illos honorificabant. Itaque his et aliis rebus capitanei animati, non erat dies, in quo tempore ipsi, ut dixi, aut valvassores urbem non invaderent. Sed juxta murum ante urbis portas, quae per se quasi per naturam defendebant, balistas aut diversorum generum machinam timentes, quin ipsos formidantes cives serpentibus Ethiopiae duriores, accedere non audebant. Ea tempestate, si aliqui de populo tirones, jam facti fortissimi, animis fervidi ac ira ferventissimi, mori aut occidere minime recusantes, ipsos fortuitu insequerentur, aut ut hostes gravissime feriebant, aut semetipsos defendentes in loca tutissima sese recipiebant. Jam enim civitas aliquot transactis temporibus fame, quae ferro durior est, fere erat consumpta, in tantum ut pane vinoque omnino careret, nisi quantum infra civitatis ambitum aratores poterant metere et vinitores poterant cultura diligenti laborare; caro autem et pisces furtivi, homines vero macilentos, praelio leves, animoque fortes, belloque ardentissimi. Si intus eam videres, turribus atque palatiis desertis jam minantibus ruinam, Babyloniam potius diceres desertam quam Mediolanum, quondam regum sedes nobilium. Multis propterea e civibus clanculo fugatis, turres et civitatis murum, portas et anteportale et cetera civitatis munimenta, hominum exercitu mirifice ornata, studiose diu noctuque custodiebantur.
5.17.10.2
Idem per tempus Lanzo, ingenio providus, corporis virtute laudandus, negotiis militaribus curiosissimus, in angustus pervigii, de hostium victoria sollicitus, cum jam sibi a nullo ex civibus subveniri posse demum comperisset, ac ultra capitaneis et valvassoribus non posse resistere, mori paratus quam civitatem ac populum quamvis multitudine parvulum tamen fidei suae creditum hostibus tradere criminose: Dei et beati Ambrosii fretus suffragiis, conscilio tamen paucorum edoctus, cum Alberio, unus de valvassoribus, qui socius cum ipso in passionibus semper permansit, ad Henricum imperatorem, qui noviter, contra tamen Heriberti voluntatem, surrexerat, sperans se ejus imperiis pacem cum populo habere, auro et argento honustus curialiter tetendit. Qui cum in regis curia, ut nobilis ac de magna civitate oriundus, aliquantis cum militibus venisset, multis et magnis muneribus viris palatinis circumsparsis studiose, honorabiliter susceptus est. Interea a rege Lanzo perpauca de Heriberti prosperitatibus interrogatus, perplurimum vero de urbis negotiis sciscitatus, in his compatiens, aliquantulum consederunt. De quo enim Heribertus, quia Henricus de Conradi progenie originem duxerat, quem memorando supra meis retexui descriptionibus, a regno contra quod ejus voluntatem sibi sumpserat, omnino dissentiens, ut alium Roma cum Italia regem haberet, sollicite operam dabat. Quapropter Henricus ultra omnes ipsum ad sui imperii dignitatem sibi infestari pari assertionibus comperiens, eum cum omnibus suis militibus suspectum habebat. Et ut ad urbis negotia redeam, quae aliquantis passa est temporibus transactis, atque omissis multis perturbationibus, breviter Heriberti voluntatem, qualiter nec fuit cum populo nec voluntatem majorum juvit, edicam. Igitur Heribertus cum animos capitaneorum ultra modum in primis luxuria, avaritia, ceterisque malis artibus inrevocabiliter effrenes vidisset, et praedicationibus multis, ut decebat tanto viro, ipsos ut in patriis legibus permanerent, cottidie idem egisset, nec minis nec blanditiis adversus populum animari potuit. Qui Dei amore vinctus et beati Ambrosii lacte cum populo nutritus, a magnis tamen parentibus altus, nec militibus qui urbem cottidie turbabant auxiliabatur, nec civibus obsessis nocere studebat; et sic nec uni parti nocebat, nec alteri subvenire curabat. At rex Henricus cum sibi Italiam ob patris perfidiam infestatam multis cognovisset assertionibus, nec universa ejusdem Italiae sibi adversantia per Lanzonem ac urbe Mediolanensium suis posse imperiis reintegrari, per interpretem dixit:« Quod si Lanzo fide ac evangeliis jure mihi jurando firmaverit quatenus infra civitatem Mediolanensium quatuor milia equites mei juris sine malo ac pravo ingenio ad mei honorem recipiens immiserit, et illos usque ad mei adventum, in quantum potuerit, de omnibus imperii mei adjuvaverit inimicis, et fidelitatem ab universis civibus suis mihi facere iisdem assertionibus promiserit, universa quicquid de his negotiis poposcit, sub mei imperii poena circa tempus statutum implere non desinam, et omnes civium inimicos in ejus et suorum voluntate committens, omni excusatione remota, fideliter tradam, et vindictam quamcumque in eis exercere voluerint, a me non recusabitur, et quibus pacem exercebunt, per omnia pacificus ero, et adversus quos bella commovebunt, gladius meus conteret eos.» Cum hoc Lanzo audisset, et plus quam sperasset in mente sua cognovisset, ut erat vir magni ingenii magnaeque astutiae, alacri animo promptoque corde, sperans magna multaque facta ex his consciliis facile adipisci, fide data atque accepta, temporibus ordinatis consensit. Demum salutationibus datis et a rege vale dicto, laetus quam citius potuit Mediolanum repedavit. Quo adventante, cum jam hujus rei fama ad populi aures pervenisset, laetitia immensa et gaudium inextimabile coepit. Cum autem Lanzo Mediolanum venisset, concives honore decentissimo et laudibus immensis ipsum gratulanter susceperunt. Eodem die salutatione regis populo astanti universo data, et in paucis Lanzo multa comprehendens, domo sua quasi regia ab amicis et famulis receptus est. Interea Lanzo paucis commoratus diebus, ut vir conscilio discretus, animo providus et conscilio astutus, cottidianis exercitationibus accuratissimus, universa quae ipse egit, quanti foret periculi suae parti adversariorum, animo extuanti revolvens trutinavit. Itaque primo aliquantulum sese poenitens anteacta fecisse, secretissime convocatis aliquantis nobilibus, universa quae cum imperatore ob populi tutelam ac pacis stabilimentum egerit, seriatim notificando denudare sataguit; quinetiam quid augmenti vel quid detrimenti ipsi et uxores et filii ac ipsorum res a Teutonicis, gens, sine conscilio sine misericordia, passuri essent, ut quam citissime ad pacis unitatem cum populo omnibus antiquorum remotis negotiis venirent, ob quae ipsi usque modo pugnando hostiliter a populo exigebant, ostendisset, et dura ac aspera illis interserens verbis, quasi fatigatus consedit. Cum autem haec omnia pars illa nobilium curiosissime universa perscrutando, ut gesta forent, a Lanzone comperisset, animis per plurima diu distractis diversa, tandem ut salubrius illis Lanzo daret conscilium postularunt. Igitur Lanzo, omnibus praevisis consiliis ac bellorum determinatis periculis, conscilium dedit ut civitatem, quam ipsi impugnaverant, pacifice introgressi, quae pacis essent cogitarent, quae aedificationes suorum et Italiae totius forent, securius tractarent. De homicidiis vero ac rebus perditis, quae in talibus solent evenire desidiis, ab utraque parte, quasi lance quadam universa trutinans, judicavit fore tacendum. Quid multa? Multis demum probatis consiliis, cum uxoribus et filiis omnique substantia, reseratis tamen civitatis portis, vultibus illorum nimia verecundia in terra demissis, homicidiis et opprobriis paulo antea invicem cum populo condonatis, urbem introierunt.
5.17.11
Ea tempestate cum domnus Heribertus omnes fere jam visitasset civitatum beati Ambrosii suffraganeos, quorum gratia Italiam circuiverat, illos in omnibus bonis adhortans, Taurinum bonorum agmine clericorum ac militum copia strenuissimorum vallatus devenit. Ubi cum per aliquot dies sedisset, cohortatus episcopum et clerum civitatis, populum totius urbis, propheticis et apostolicis ammonitionibus, ut tanto decebat viro, quandam haeresim inauditam, quae nuper in castello supra locum qui Monsfortis vocatur convenerat, audivit. Quod cum Heribertus audivisset, illico jussit ex ipso castro hominem illius haeresis, ut verius rem ipsam cognosceret, sibi repraesentari. Qui cum ante ejus vultum venisset, promptissimum gerens ad passionem animum, laetus si vitam suppliciis gravissimis finiret, vultu alacri ad omnia respondere paratus astitit. At Heribertus cum ipsum tanta constantia paratum vidisset, seriatim ac studiose vitam et mores ac illorum fidem sciscitari coepit. Igitur licentia data ac silentio imperato, dicens Girardus adorsus est:« Deo omnipotenti Patri et Filio et Spiritui sancto gratias refero immensas, quod tam studiose me inquirere satagitis. Et qui vos ab initio in lumbis Adae cognovit, annuat ut sibi vivatis sibique moriamini, et cum ipso per saeculorum saecula regnantes gloriemini. Vitam meam et meorum fratrum fidem, qualicunque animo ea sciscitetis, vobis edicam. Virginitatem prae ceteris laudamus; uxores habentes, qui virgo est virginitatem conservat, qui autem corruptus, data a nostro majori licentia castitatem perpetuam conservare liceat. Nemo nostrum uxore carnaliter utitur, sed quasi matrem aut sororem diligens tenet. Carnibus numquam vescimur; jejunia continua et orationes indesinenter fundimus; semper die ac nocte nostri majores vicissim orant, quatenus hora oratione vacua non praetereat. Omnem nostram possessionem cum omnibus hominibus communem habemus. Nemo nostrum sine tormentis vitam finit, ut aeterna tormenta evadere possimus. Patrem et Filium et Spiritum sanctum credimus et confitemur. Ab illis vero, qui potestatem habent ligandi et solvendi, ligari ac solvi credimus. Vetus ac novum testamentum ac sanctos canones cottidie legentes tenemus.» Cumque haec et multa alia Girardus ingenio acutissimo dixisset, quibusdam magna ac terribilia videbantur. Interea domnus Heribertus ejus astutiam et ingenium agnoscens pravum, de singulis verbis quae ipse praedixerat, qualiter aut quomodo sentiret ac socii ejus, evidenter aperire praecepit, et maxime qualiter de Patre et Filio et Spiritu sancto sentirent; et praeterea de singulis praecepit aperire. Quo audito Girardus laetabundus infit:« Quod dixi Patrem, Deus est aeternus, qui omnia ut ab initio, et in quo omnia consistunt. Quod dixi Filium, animus est hominis a Deo dilectus. Quod dixi Spiritum sanctum, divinarum scientiarum intellectus, a quo cuncta discrete reguntur.» Ad haec Heribertus respondit:« Amice, de Christo Jesu domino nostro, qui natus est de Maria virgine, verbum Patris, quid dicis?» Respondit:« Jesum Christum quem dicis, est animus sensualiter natus ex Maria virgine, videlicet natus est ex sancta scriptura. Spiritus sanctus sanctarum scripturarum cum devotione intellectus.» Heribertus:« Conjuges quare accipitis nisi ad sobolem procreandam, unde humanum genus nasceretur?» Respondit:« Si universum genus humanum sese conjungeret, ut corruptionem non sentiret, sicut apes sine coitu genus gigneretur humanum.» Heribertus:« Peccatorum nostrorum absolutio in quo est? in apostolico, aut in episcopo, aut in sacerdote aliquo?» Respondit:« Pontificem habemus non illum Romanum, sed alium, qui cottidie per orbem terrarum fratres nostros visitat dispersos; et quando Deus illum nobis ministrat, tunc peccatorum nostrorum venia summa cum devotione donatur.» Heribertus:« Vita vestra quomodo in tormentis finit?» Respondit:« Si nos per tormenta a malis hominibus nobis ingesta deficimus, gaudemus; si autem aliquando nos ad mortem natura perducit, proximus noster, antequam animam damus, quoquomodo interficit nos.» Cum haec omnia Heribertus auribus intentis audivisset, tacite mirans, ceteris autem sua capita nutantibus: si in fidem catholicam, quam Romana ecclesia tenet, et baptismum, et vere Filium Dei, qui natus est ex Maria virgine secundum carnem crederet, et illud esse verum corpus et verum sanguinem, quem sacerdos catholicus quamvis peccator per verbum Dei sanctificat, eum sciscitatus est. Respondit:« Praeter nostrum pontificem non est alius pontifex, quamvis sine tonsura capitis sit, nec misterium.» Quo audito, ut fama illorum erat, rei veritas apparuit. Et mittens Heribertus quamplurimos milites ad illum Montemfortem, omnes quos invenire potuit, cepit; inter quos comitissam castri illius in hac haeresi sentientem cepit. Quos cum Mediolanum duxisset, et per multos dies et per suos sacerdotes in fide catholica eos reintegrari desiderans laborasset, timens ne genus Italiae hujus haeresi contaminaretur, perplurimum dolebat. At ipsi nefandissimi et a qua orbis parte in Italia fuissent eventi inscii, quasi boni sacerdotes cottidie tamen privatim rusticis, qui in hac urbe eos videndi causa convenerant, falsa rudimenta a scripturis divinis detorta seminabant. Quod cum civitatis hujus majores laici comperissent, rogo mirabili accenso, cruce Domini ab altera parte erecta, Heriberto nolente illis omnibus eductis lex talis est data ut, si vellent, omni perfidia abjecta crucem adorarent, et fidem quam universus orbis tenet confiterentur, salvi essent; sin autem, vivi flammarum globos arsuri intrarent. Et factum est ut aliqui, ad crucem Domini venientes et ipsam confitentes fidem catholicam, salvi facti sunt; et multi manibus ante vultus missis inter flammas exilierunt, et misere morientes in miseros cineres redacti sunt.
5.17.12
Tempore quo haec agebantur supradicta, miraculum memoria dignissimum, nostrisque quod terris apparuit adhuc Heriberto corpore vitaque degente, et maxime quocirca hanc urbem Dei virtute nactum est, ac ejus operante misericordia versatum est, calamo competenti edicam. Transactis enim annorum curriculis 25, in quibus famis pestilentia fere terram universam attenuando gentes notas et ignotas invaserat, et Heribertus archiepiscopus venerandus, prout supra dixi, in veritate comperiens, ab introitu sui honoris divina misericordia edoctus, elimosynas cottidie largiretur immensas, ut sui cursus finem Dei clementia approbaret, omnibus fidelibus et infidelibus diligenter ostendere curavit. Venientes autem aratores et bebulci cum terrarum sulcos diligenti cura solito more superassent, et sulculi cultoribus suis sinum ad debitum recipiendum per semina aperuissent, ut largius ac habundantius aratores semina sererent, quodammodo temporis amoenitate ipsos adhortante, magnis exercitiis magnisque laboribus in iis operam dederunt. Itaque seminatis seminibus fugatisque a coelo nubibus, cultores de die in diem serta rura manicantes circuibant. Interea tantum a ventis siccata, nec coelorum imbribus madida nec in iemalibus frigoribus desuper fusis pruinis astricta, sed pulverulenta quasi Aegyptiaca et infructuosa jacebat. Jam enim iemps transierat, et agrorum cultores digitis semina fusoque pulvere discoperientes, ipsa sana et integra reperiebant, ac si semper in vasis tutissimis ea servassent. Quibus visis seminibus omninoque ebetati ineffabiliter mirabantur. Igitur clerus et populus universus, matronae et pauperculae mulieres de Dei misericordia confidentes, orationibus, vigiliis ac jejuniis necnon elimosynis Deum et sanctos ejus cottidie et indesinenter supplicantes humiliter exorabant. Quibus per plurimos dies fatigatis, Deus, qui non patitur suos temptari ultra quam possunt ferre, clementiae suae misericordia pietatis affectum, ut pater clementissimus, mitissime aperire ac pandere curavit. Cum enim quadragesimale jejunium termino concurrente suo finis, palmis ac olivis traditis fidelibus, accelerasset, et sacri baptismi fontes secundum beati Ambrosii ordinationem, quam ipse Spiritu sancto amministrante ordinaverat, sanctificati fuissent, Dei misericordia patenter reserata, imbrem copiosissimam nubes primo leniter stillas subtilissimas mittentes effuderunt. Quo viso quove facto, summo tripudio universi laetantes ac diem sacratissimum summa cum devotione celebrantes Deoque gratias immensas referentes laetati sunt, gaudioque gavisi tripudiati sunt demum clementia Dei ad messem, quantam ullo in tempore summae fertilitatis collecta minime est.
5.17.13
Cum rex autem dominus noster coelorum terrarumque creator Christus Jesus, qui omnia exaltat humilia omnesque superbos deprimit, diu ac tempora per multa Mediolanensium civitatem beati Ambrosii meritis super omnes Italiae civitates clericis militibus strenuissimis multisque sapientibus atque haedificiis imperialibus elevasset: in morte praeclarissimi sacerdotis atque archiepiscopi Heriberti, cum quo omnes ecclesiae Ambrosianae ac clericorum ejusdem honores abierunt, malorum civium meritis exigentibus, ipsam compescere et comprimere disposuit. Quod cum assidue congruentissimis successibus maximeque cultibus divinis religiosorum sacerdotum ac sapientissimorum ordinariorum copia in divinis perflorescente scripturis, ecclesiam prae caeteris Ambrosianam elevasset ac sublimasset ecclesiis, ipsos ordines, quos beatus Ambrosius ad Dei honorem ordinando instruxerat, meritis populi qui tunc aderat et futurus erat, in morte Heriberti quasi ad nichilum demolitus est. In tantum enim Dominus civitatem ipsam meritis tanti viri sublimaverat, ut, si dux aut marchio Italiae totius injuste aliquid adversus alium sive de minoribus sive de majoribus ageret, et nimia eum superasset vi virtute, virga pastoralis ab Heriberto missa atque in loco sive in manso fixa fuisset, unde orta dissensio erat, ab injuriato humilibus precibus requisita concordia, continuo non adquiesceret superbus, nec ullam vim alteri inferre, donec res ipsa legaliter discussa fuisset, minime audebat.
5.17.14
Cujus in tempore lex sancta atque mandatum novum et bonum e coelo, ut sancti viri asseruerunt, omnibus christianis tam fidelibus quam infidelibus data est, dicens quatenus omnes homines secure ab hora prima Jovis usque ad primam horam diei Lunae, cujuscunque culpae forent, sua negotia agentes permanerent; et quicunque hanc legem offenderet, videlicet treguam Dei, quae misericordia domini nostri Jesu Christi terris noviter apparuit, procul dubio in exilio dampnatus per aliqua tempora poenam patiatur corpoream. At qui eandem servaverit, ab omnium peccatorum vinculis Dei misericordia absolvatur.
5.17.15
Cum enim dominus ac noster redemptor atque salvator omnium Christus Jesus per multa jam tempora antecedentia beati Ambrosii omnes ecclesiasticas ordinationes, quas ipse cultui divino ad Dei honorem opere decentissimo, prout cuicunque rei competebat, ornaverat praediis, atque miraculis suae majestatis dextra exaltaverat, quasi haec omnia oblivioni jam tradita fuissent, in baculis gloriosis summi antistitis Ambrosii per summum miraculum tamen tempore beati Heriberti archiepiscopi declarare curavit, necnon in quantae reverentiae quantaeque diligentiae universis fidelibus, qui modo sunt et qui futuri sunt, Ambrosianicos actus omnes forent, inaudito et inviso miraculo humiliter propalare curavit. Evenit itaque quod baculi sancti Ambrosii, cum quibus tamen juncta virga pastorali poenitentiales et ipse in ecclesia Dei trahere, quamdiu in hac vita vixit, solebat, furtim per latrocinium casu sublati sunt. Quibus a sacrilegis fractis, argento et auro, e quibus baculi erant circumdati honore et reverentia beati Ambrosii decoratis, sacrilegi ligna eorum nudata in quodam turpissimo secessu, ut amplius minime invenirentur clanculo immiserunt, auri vero et argenti lamas cuidam aurificae artis magistro, simulantes haec a quibusdam Allobrogis emisse, ut semotim delinquarent, aurificis mercede apretiata, contulerunt. Igitur fornace jam accensa et sacrilegis superastantibus, aurifex auri laminas super candescentes carbones manu tenens misit. Quibus missis maleque aquisitis carbonibus superimpositis, continuo imperio Dei fornace urgente, ab igne prosilierunt. Quas magister ac sacrilegi colligens, in fornace easdem super carbones curialiter misit. Demum ignis, voluntate divina operante, ipsas gravius laminas emisit. Tandem magister commotus, primo omnino ignorans qua de causa ista insolito advenirent, quod amplius non viderat, arrepto malleolo nimia ira commotus universas in unum constringens laminas ignem misit in ipsum. At Deus cum jam beati Ambrosii meritis furtum per sacrilegos actum pandere curaret, et ultra illorum perfidiam non patiens, super magistrum et super sacrilegos laminae sonum grande ferentes et terribiliter salientes apertissima Dei ira ipsos in vultibus misere combusserunt. Quae visio omnes qui ad haec videnda jam antea convenerant, aurificis domestici ac vicini ejusdem, ut erant laminae venerandae testificantes, sacrilegos ipsos dentibus stridentes voce grandi vocitabant. Itaque convocatis aliquantis hujus urbis nobilibus, carcere obscuro, ubi damnati solebant concludi, poenis attriti diversis durisque vinculis colligati redacti sunt. Quin etiam induciis usque mane illorum vitae donatis, aut illis quomodo adinvenissent ratione apertissima confiterentur, aut lignis altissimis suspensi durissime punirentur. Enim hoc sacrilegium nec a custodibus secretarii factum esse erat compertum, nec civibus ullis reseratum. Quid multa? Sacrilegi, procul dubio cognoscentes sese morti subito incursuros, si quod Deus paulatim fidelibus beati meritis Ambrosii reserabat, ipsi omnino denegarent: paucis convocatis sacerdotibus, fide pro salute illorum accepta, universa qualiter ipsi egissent seriatim illis aperuerunt; quin etiam locum ipsum, in quo per semetipsos ligna eorumdem baculorum immiserunt, verbis apertissimis narraverunt. Hoc audito sacerdotes nimia reverentia commoti fere angustiati sunt. Interea quidam animo cupienti clericus cursu velocissimo ad locum teterrimum et a sacrilegis praedictum, ut ligna videret, non ut inde ipsa traheret, cucurrit; qui intro aspiciens, ligna ipsa rupta ac pendentia vidit, ut nec a coeno sordidabantur nec ab ulla parte tangebantur. Cum autem hoc in veritate, quod clericus invenerat, sacerdotes invenissent, convocato populo universo continuo haec omnia seriatim notificaverunt. Itaque populus omnesque clerici Deo et beato Ambrosio gratias referentes immensas, cognoscentes haec ut erant facta per ordinem, laetati sunt. Et baculis usui pristino reintegratis, auro argentoque circumdatis, ruptura quam maligni fecerant non apparente, in Deum gavisi sunt.
5.17.16
Revolutis annorum multis curriculis, in quibus domnus Heribertus cathedrae Ambrosianae decentissime ac pro tempore in cunctis ecclesiasticis officiis strenuus ut operator florueratsumma pars nobilium majorum militum, quae usque ad illud tempus ecclesiae ac clericorum tutamen fuit, ad se vocari praecepit. Qui haec beneficia ecclesiarum ac beati Ambrosii episcopatum commendans, pro quibus multotiens viriliter pugnaverant, quam magnifice eos adhortabatur et dicebat, si pro beneficiis ecclesiarum a perfidis liberandis morti opprimerentur, tantum illis valere, quantum mors sanctorum illis valuit. Demum cum jam sui corporis cursus temporaneae fini accelerare vidisset, multis praediis multisque castellis primicerio suisque omnibus sacerdotibus decumanis ceterisque ordinariis majoribus et minoribus dedisset, multisque monasteriis pro universorum christianorum animabus maximeque pro Ambrosianae ecclesiae defensoribus ac dilectoribus nec non et sua ordinatis, aliquamdiu tamen aegrotus quievit. Interea convocatis sacerdotibus ac diaconibus, summa cum devotione omnium peccatorum poenitentia accepta atque confessione coram omnibus facta atque absolutione a sacerdotibus per impositionem manuum Spiritu sancto cooperante donata, sanctam eucharistiam humiliter ac devote suscepit. Hoc facto laetis sacerdotibus et levitis ceterisque qui aderant exitum beatae animae psalmis venerabilissimis expectantibus, ut Deo ejus animam et angelis commendarent, mortem temporaneam, non aeternam, fretus Dei et beati Ambrosii subsidiis expectabat. Dum haec agebantur, Ubertus qui et cancellarius ejusdem erat, oculis lacrimosis crebrisque suspiriis omnia quae domnus Heribertus sibi fecerat bona reminiscens, graviter tristabatur. Quem cum Heribertus voce qua poterat, per omnia ob quae ploraret inquireret, ille respondens:« O venerande pater, Italiae honor, orphanorum pater, clericorum tutamen, sacerdotum ornamentum, viduarum, pauperum et mercatorum protector, usque modo ecclesiae totius Ambrosianae tam longe quam prope, tam in divinis quam in humanis virilis defensor, quo pergis? Cui, pater, qui tibi coaequari poterit, dimittis nos?» Ad haec verba nisu quo poterat Heribertus respondens dixit:« Frater carissime, si me umquam dilexisti, noli contristari; ego enim ad pedes beati Ambrosii mei et vestri patris securus pergo.» Migravit autem beatus et dominus Heribertus ad Dominum 17. Kalendas Februarii 1045, et sepultus est ad Sanctum Dionyxium, cujus monasterium et ecclesiam ipse ad Dei honorem et beati Dionyxii exaltans magnificavit et multis praediis multisque honoribus eam ditando et honorando sublimavit.
5.17.17
Post cujus obitum cum solaris annus fere decem menses generi humano more solito amministrasset, et domnus Heribertus cura diligenti humatus fuisset, et aureus solis Christi axis aestate se jam vertente calore amisso suo cursu solito recedisset, servata lege temporis, in quo omnium hominum corpora anima amissa ultra modum putrescere humani generis fragilitate solent: monachi quos ipse inibi ordinando consecraverat, quadam ira commoti, maxime quia bona quae domnus Heribertus ecclesiae sancti Dionixii et illis donaverat, a perfidis sine jure et sine lege invadebantur, discooperientes ipsum archiepiscopum Heribertum, ut illi quasi sese lamentarentur, summo lapide quo claudebatur eruderato civium visibus ad spectandum dederunt. Erat enim beatus Heribertus tantis revolutis diebus post obitum ejusdem vultu candido, oculis paululum apertis, qui ante omnia membra solent mortuis marcesci hominibus; manus ejus ita virgam pastoralem, quam vivus ipse erexerat, tenebat, quasi anima ejus adhuc esset in corpore; stola vero et omnia episcopalia, e quibus ut tanto decebat viro indutus erat, ita sana et nitida fulgebant, quasi in capside tutissima permansissent. Igitur hujus rei fama per urbem volante, universi cives nimia ira commoti, quasi fulminibus multis atteri ac grandinibus multis devastari sese viderent, cursu velocissimo ad sancti Dionixii monasterium concurrentes, monachos omnes quos invenire potuerunt, sine ulla interrogatione, ut populus solet sine misericordia motus, verberibus multis ac manu dilaceratos fere usque ad mortem trucidarunt. In altero vero die miro honore cleri et populi, omnibus perditis restauratis ac invasoribus in populo universa refutantibus, quasi noviter migrasset ad Dominum, in eodem loco circa Kalendas Octobris conditus est, et ferro et plumbo a quatuor partibus ejus sarcofago colligato, usque ad diem Domini in pace Deo opitulante quiescet.
5.17.18
Cum omnia ad suum vadunt interitum, ac dilapsa suum non iterant cursum, saeculi fine cuncta ad occasum volvente, et summis diu stare negatum fuisset, summa et divina universa coelestia et humana regente praescientia: clerus Ambrosianus fere ipsa cum ecclesia, quae per multa tempora clericorum suorum conatibus, ymnis ac symphoniis curiose ante Deum cottidie consonantibus magnifice steterat, nec non militum et populi virtutibus inter ceteras virtutes longe lateque floruerat, in recessu beati Heriberti quasi pastore destitutus, civium malorum meritis tam clericorum quam laicorum saevissimis dissidiis intervenientibus, fere ad nichilum redactus esse perspicitur, in tantum et in tam parvo tempore ita anichilatus est, ut, si ipse sanctus Ambrosius modo superveniret corpore, nec clerum nec civitatem ipsam testaretur fore, in qua cum adhuc viveret episcopatum rexisset. At cum reminiscor e quanta magnitudine quantisque honoribus clerum ipsum negligentia sui cecidisse, e quibus beati Ambrosii ecclesia lucidissime ac diu perfloruit, lacrymis modo perfusis velut filius de sua matre et mortua deplorans, cujus auxilio cujusque sustentaculis ceterisque nutrimentis alitus fuerat, multisque singultis pectus conquassantibus meum, quae meis evenere temporibus, non per omnia sed per aliquas particulas posteris, ut se a talibus custodiant eloquar.
5.17.19
Sed priusquam ea in quibus animus intendit dicam, paucas ordinationes quae usque ad exitum domni Heriberti mire constitutae fuerunt ac nitide permanserunt edicam; sed numquid secundum quod prae ceteris eminens valebat, posteris fidelibus narrando ac scribendo quivero ostendere? Minime certe; nam ut omnia non omittam, ab ecclesiarum rectoribus ac magistris, qui ipsos et populum in dilectione Dei et proximi rexerant, et qualiter in divino officio studiose insistebant, et subditos ut curialiter cultibus divinis die ac nocte operam darent admonebant et adhortabantur, enucleatius pandere et aperire curabo. Igitur ecclesiae beatae Mariae, quae hujus archiepiscopatus secundum Domini caput extitit et Deo annuente semper existet, quae Hyemalis usque hodie vocatur, ut beatus Ambrosius ordinaverat, archiepiscopatu vita et nomine venerandus Wibertus praeerat, qui cantu ac scientia Ambrosiana funditus doctus, necnon divinarum literarum peritia praeditus, cottidie ferulam superius et inferius corio ornatam manu propria tenens, omnes cura vigilantissima custodiebat. Quem ordines omnes tam majores quam minores clerici ex debito ut patrem timentes et ut fratrem amantes venerabantur. Cottidie enim regebat et emendabat officia ecclesiastica, et, si opus erat, puerorum ordinem aut per se aut per magistros viros corripiebat. Intentus maxime circa ipsos quos ad sacros ordines recipiebat, tam de urbanis quam de plebibus, adjuncto tantum primicerio studiose singulos sciscitantes, si cantu, lectione ac aliis bonis moribus ornati fuissent, necnon si essent sine crimine, si unius uxoris viri, aut virgines, aut si in virginitate permanere possent, aut cum uxore degere valerent. Si autem in virginitate uxorem aliquis non habens permanere non posse fateretur, humanam ac fragilem naturam sciens restringi non posse nisi Dei misericordia adjutus, continuo in testimonio bonorum virorum secundum legem humanam, licentia a pontifice accepta, uxor tamen virgo illi desponsabatur; unde apostolus:« Qui se non continet, nubat.» Et unusquisque excepta causa fornicationis suam uxorem habebat; qua accepta non minus venerabatur et amabatur, quam si sine uxore idem degeret; quoniam qui sine uxore vitam in sacerdotio agere videbantur, viris uxoratis ordinis utriusque, ne ab illis inhoneste circumvenirentur, semper suspecti erant. Usus enim ecclesiae totius tam Latinae quam Graecae per tempora multa sic se habebat: sacerdos, qui unius uxoris vir inveniebatur ac suae domui ac familiae bene profuisse a fidelibus compertus fuisset, ad episcopatum summa cum devotione multis fidelibus laudantibus promovebatur. Quicumque enim ex clero concubinarius inveniebatur, cujuscumque ordinis foret, ultra non promovebatur; judicantes gravissimum peccatum esse, de quo dicit apostolus:« Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur.» Qui autem nec aetate nec scientia nec bonis moribus pollebant, ut studiose a magistris quae necessaria erant discerent, benigne adhortabantur, quatenus ad hoc officium recipiendum quandoque Deo volente venirent, meliusque informati apparerent. In choro vero archidiaconus et archipresbyter, unus ab una chori parte, alter ab altera, chorum ipsum regentes religiose, ut psalmos, ymnos, cantus ceteraque divini cultus officia ordines ceteri psallerent, curialiter die ac nocte insistebant. At si eorum unus inhoneste aut cantaret, aut legeret, aut staret, aut mussitando in choro alterutrum verbosaret: aut sese continuo a vitio in quo peccabat emendabat, aut extracta interula in secretario virgis ab archidiacono vellet nollet emendabatur. Non erat enim homo qui ipsum de ejus manibus eripere auderet, quamvis ille qui scopabatur aut de marchionibus aut de comitibus aut de capitaneis natus fuisset. Itaque officia ecclesiastica in omnibus timore ac reverentia horum religiose ac curialiter die ac nocte celebrabantur. Nullus enim sine candida toga chorum intrare audebat, nullus sine caputio birri capite velato intrare chorum audebat, nullus horum inhoneste gradiens intrare audebat, nullus balbutiens lingua de aliquo officio sese intromittebat, nullus clericus indumentis diversis vestiebatur, nullus laicalem habitum aut in birro aut in vestibus aut in calceamentis sumere audebat. Quid multa? Omnes ita vivebant in domibus propriis, quasi in alienis, circa divina officia solliciti, circa usus ecclesiae et suorum accuratissimi. In tantum enim in clericali habitu longa saeculi vetustate ac usitatione, multis transactis temporibus, vultu, habitu, incessu erant nutriti, ut si aliquem chori Ambrosiani totius in Burgundia aut in Teutonica aut in Francia literarum studiis deditum invenires, etiamsi non ultra vidisses, de hujus ecclesiae usibus aliquantulum notus sine mora hujus esse ecclesiae affirmares. In eadem denique ecclesia ferulae decem, unaquaeque suum et proprium ordinem erga subditos die ac nocte custodientes, a magistris studiose regebantur; quarum duae extra chorum manentes, a magistro beati Ambrosii scolae et a vicecomite, laicus laicos et ipse regens, tenebantur. Sacerdotes 24 ordinis majoris, diacones 7, subdiacones totidem, notarii multi, lectores ecclesiae pondus portantes docti cantu, lectione, psalterio 18. Praeter horum ordines 12 sacerdotes decumani, videlicet ordinibus de decumanis viri boni testimonii bonaeque famae. Hii officium praestabant in yemali ecclesia, et haec in aestate agentes, quae necessaria erant populo manicanti. Custodes 16 boni viri ac in omnibus ecclesiasticis officiis curialiter eruditi. In scola sancti Ambrosii decem viri clerici, tamen cum ipsis mulieres jam senescentes, vestibus corporis et capitis ornamento mutatae totidem, panem et vinum pro populo universo cottidie offerentes. Hii omnes cottidie Dei servitio et beatae Mariae ac urbis universae persistentes, suum officium per singulos dies Deo et populo desideranti persolvebant. Scolae vero, ubi cantus magistri ad docendos pueros cottidie conveniebant, in atrio ante ipsius ecclesiae regias duae erant, quae ab archiepiscopo, cum opus erat, mercede data nummorum, scolares a magistris emendabantur secundum quod Ezechiel propheta dicens affirmat:« Extra portam interiorem gazophilacia cantorum.» In atrio interiori, quod erat a latere portae respicientis ad aquilonem, philosophorum vero scolae diversarum artium peritiam habentium, ubi urbani et extranei clerici philosophiae doctrinis studiose imbuebantur, erant duae, in quibus ut clerici qui exercitiis tradebantur curiose docerentur, longa temporum ordinatione archiepiscoporum antecedentium, stipendiis a camerariis illius archiepiscopi, qui tunc in tempore erat, annuatim earum magistris honorifice donatis, ipse praesul multoties adveniens, saeculi sollicitudines a quibus gravabatur, a se depellebat, ac magistros ac scolares in studiis adhortans, in palatiis sese demum recipiebat Ambrosianicis. Praeterea senodochia, e quibus alia suscipiebant clericos peregrinos, alia mulieres tantum pauperes et peregrinas, alia infantulos qui ante ecclesiae januas a parentibus qui eos nutrire ac fovere minime valebant nimia paupertate attenuati, mittebantur, et mercede ac stipendiis obstetricibus ordinatis pueriliter alebantur. At sacerdotibus universis hanc urbem incolentibus magister praeerat, qui primicerius et coepiscopus vocatur, cui urbis totius ac plebarum omnium sacerdotes humiliter ac devote obediebant; quibus ipse, quamvis de populo natus, tamen Deo et hominibus carus, pro tempore in loco qui presbyterium vocatur congregatis, divinae legis ac fidei catholicae mandata curiose docendo pandebat: Qui etiam subditorum meritis exigentibus, saepe prout Deus illi administrabat, Dei dilectionem et proximi caritatem, sine qua nemo placebit Deo, ceteraque arma justitiae, quibus armati stare possent ac adversariis resistere valerent, aperiebant. Praeter enim cetera sacerdotalia officia, quibus curialiter decem praelati supradicti insistebant, sacerdotes omnes urbani virgam cottidie praeter quadragesimam devote in manibus deportabant, quae rotunda atque levigata honore decentissimo rectitudinis et apicem irreprehensibiliter tenebat, et ab omni macula polita, inferius lamina circumdata, clavum acutum stringens, vim regiminis ipsis sacerdotibus ostendebat, quatenus virgae illius rotunditas, rotundam et conglutinatam caritatem ac perfectam mutuo Ambrosiani sacerdotes haberent, administrabat. Quicquid enim sanum est et rotundum, scissuram non habens, perfectum est, de qua divina scriptura clamat:« Deus non habitat in scissuris montium; et caritas quae multitudinem peccatorum cooperit, una et perfecta est, de qua dicit apostolus: Caritas patiens est, benigna est, non quaerit quae sua sunt, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non ambitiosa, non cogitat malum, non irritatur, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, caritas nunquam excidet;» de qua dicit Gregorius:« Qui sine caritate virtutes congregat, quasi ventum in pulverem portat.» Caritas quam Deus erga humanum genus babuit antiqui parentis peccato emersum, ipsum hominem factum in cruce levavit; et caritas quae in cruce Deum levaverat, ipsa homicidis Judaeis indulgentiam seminabat, dicens:« Ignosce illis pater, quia nesciunt quid faciant.» Ac eadem sanctum Stephanum caritas amaverat. Per hanc enim caritatem invicem serviebant, de qua dicit Apostolus:« Per caritatem invicem servite.» Unde Veritas ipsa:« In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.» Clavum in virga deferebant acutum, ut peccatores et sceleratos verbi Dei disciplina sedule ac devote stimularent. Unde sapiens Salomon loquitur dicens:« Verba sapientis quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi.» Recta erat virga, quoniam sub episcopum populum Dei regebant. Recta erat, quia scripturarum rectitudinem tenere debebant. Recta erat, quia fidei catholicae regulam per rectitudinem bonae operationis ac perseverantiae tenebant. Recta erat, quia senes sustentabantur per sustentamentum bonae praedicationis, juvenes refovebantur per correctionem disciplinae. Recta erat virga, quia subtus acuto ferro terram scindens, corda dura a peccatorum mole gravata ad poenitentiam revocans stimulabat; de quibus stimulis dicitur per Salomonem:« Verba sapientis quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi.» Recta virga erat illa, quam ad similitudinem virgae illius nostri sacerdotes in manibus deferebant, de qua Dominus suis discipulis ait:« Nolite ferre aurum nec argentum aut in zona aes, nisi virgam tantum.» Recta virga erat, quae timpum virgae illius gestabat, quae olim virgas Aegyptiorum magorum, Pharaone astante rege durissimo, devoravit. Quoniam sicut Moysis virga digito Dei operante magorum illorum fantasticas virgas anichilavit, ita nostrorum sacerdotum virga gentilium idola annullavit, et eas illico aurium audito christicolas fidelissimos ad Deum convertendo effecit; de quibus David manu fortis in Domini persona dixit:« Populus quem non cognovi, servivit mihi, obauditu auris obedivit mihi.» Beata et recta virga nostrorum sacerdotum, cujus similis in mundo, in cantu, in ornatu, ceterisque cultibus divinis minime habetur, quae illius virgae timpum tenebat, quae olim populo Israelitico petram Oreb percutiens aquas fluentissimas venis largissimis manantibus propinavit. Recta virga illius sequens imaginem, quae quondam populo Ebraico, cum jam saluti suae, Pharaone et exercitu insequente, jam jamque desperasset, per Moysem spiritu Dei operante mari ter percusso ter aperuit, et Pharaone cum ejus exercitu, undis animi clausis, mari submerso, viam salutis ignea columpna antecedente aperuit. Unde et recte prophetarum eximius David dixit:« Virga enim tua recta est, virga regni tui;» et item:« Virga tua et baculus tuus ipsa me Domine consolata sunt.» Si enim eos in sanctorum natalibus maxime ad psallentium, quod apud Romanos vocatur processio, supervenires, vestibus nitidos, honestate ac devotione laudabiles, magis diceres episcopos quam sacerdotes urbanos. Ordinarii vero archiepiscopum antecedentes, diacones subdiacones, sacerdotes et quamplurimi notarii diversis ita splendebant ornatibus, quasi angelorum chori multis cum Dei virtutibus hominis formam habentes apparerent. At layci omnes unum dominum, laicum tamen, habentes, qui baculum ferulae uni, unus qui decem regebat sacerdotes, ita venerabantur, quasi Dii essent apertissimi; de quibus propheta:« Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi omnes.» De quibus ordines universi tam clerici quam laici, cum opus erat, emendabantur. Et cum negotium alicujus rei exigente aliqua gravescente molestia, vel ut juvenum vel majorum vitia resecarentur, universi ordines Dei amore virgis aut sacris amonitionibus devote emendati invicem consolabantur; de quibus virgis et baculis propheta dicens clamat:« Virga tua et baculus tuus ipsa me, Domine, consolata sunt.»
5.17.20.1
Interea omnes urbani sacerdotes in manibus dexteris anulos cotidie deferebant, quatenus ecclesiae sponsos sese ostenderent, et divinarum literarum peritiam habentes, sincerae fidei signaculum et expressio veritatis omnibus fidelibus religiose apparerent. Unde beatus magister et doctor Ambrosius in tractatu( VII, 231,§ 232) quem ipse super Lucam scripsit, dixit:« Anulus quid est aliud, nisi sincerae fidei signaculum et expressio veritatis. Qui autem anulum habet, et Patrem habet et Filium et Spiritum sanctum, quod significat Deum, cujus imago Christus, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, ut sciamus anuli istius, qui in manu est datus, signaculum, quo cordis interiora factorumque nostrorum mysteria signantur. Igitur signati sumus, sicut et legimus: Credentes in quod signati estis Spiritu sancto.» Cetera vero clericalia ornamenta nec non et calceamenta ab omnibus laicorum ornatibus evidentissimis argumentis erant diversa. Et auream mediocritatem retinentes, vicinis cari et civibus universis dilectissimi, in cunctis prosperabantur negotiis et in omnibus obediebantur disciplinis. Dei enim amore ac antiquorum parentum remediis in urbe hujus non erat, qui omni anno secundum posse suum non reciperet sua in domo summa cum devotione ad reficiendum duos sacerdotes, aut quatuor, aut duodecim, aut plures, attendentes illud evangelicum:« Qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui me misit.» Et ut prophetae mercedem acciperent, magna cum humilitate et caritate ipsos recipiebant. Itaque his et aliis misericordiarum multarum elimosynis, si quid offensionis laicis inhaerebat, et sacerdotibus illos moribus bonis imbuentibus solvebatur. Caritas quae multitudinem peccatorum cooperit, universos omnibus bonis affluentes ut mater tuebatur. Praeterea aetas sine bellorum incursionibus gentium vicinarum aut hostium extraneorum motionibus, in viris aut mulieribus perfecta integra atque jocunda erat. Et quamvis per paucula tempora antecedentia otio vacabant, libidini aut variis cupiditatibus minime insistebant. Tanta enim circa virorum et mulierum praecordia erat constantia, ut nemo nisi suam uxorem aliam cognosceret. Et prius, quod incredibile videtur, triginta annorum viri et mulieres erant, quam sese negotiis conjugalibus traderent; unde homines ac feminae integri, fortes atque perfecti, si invenirent hominem duorum pedum aut trium, hunc non hominem, sed monstrum judicabant. Aetas integra sana ac opibus universis habundans; tempus habile, pacificum, jocundum, amoenum, caritativum atque salubre nobis in omnibus gentibus, quorum in nostris finibus resonabat.
5.17.20.2
EXPLICIT LIBER SECUNDUS.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).