Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Landulfus Sagaxfl.1000
Historia miscella
Misc 11.7.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8532 Hismis
11.7.1
LIBER UNDECIMUS. ALEXANDER.
11.7.1
Deinde Alexander, qui apud Carthaginem imperator est factus, a Constantini exercitu jugulatur. Iste fuit Phryx origine, ingenio timidus, inferior adversus laborem vitio senectae aetatis. Igitur Constantinus decimo quarto imperii sui anno totius Romani imperii Monocrator effectus, omnem curam transtulit ad divina, ecclesias erigens, et liberaliter has ex ratione publica ditans. Iste primam legem scripsit, idolorum templa his tradi, qui Christo sunt deputati, cum eo sane leges proferebat Crispus filius ejus; secundam vero, Christianos solos militare, gentibusque ac exercitibus principari; tertiam, duas paschales hebdomadas, unam scilicet ante, et alteram post Resurrectionem, sine labore cujusquam operis celebrandas. His ita gestis, pax profunda et tranquillitas obtinuit orbem, et exsultatio fideles, concurrentibus assidue omnibus nationibus ad fidem Christi, et baptizatis, ac patria conquassantibus simulacra. Verum enim vero, ut imperia difficile concordiam custodiunt, Constantinus vir ingens, et omnia efficere nitens quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis affectans, Licinio bellum intulit, quanquam necessitudo et affinitas cum eo esset, ac primo eum in Pannonia vicit, secundo apud Cibalas juxta paludem Hiulcam nomine, Constantino castra Licinii nocte irrumpente, Licinius fugam petiit, Byzantiumque fuga volucri pervenit, ubi Martinianum officiorum magistrum Caesarem creat. Constantinus omni Dardania, Moesia, Macedonia potitus, numerosas provincias occupavit. Varia deinde inter eos bella, et pax reconciliata ruptaque est. Denique Licinius denuo pugnaturus contra Constantinum, spem victoriae habebat per divinationes et sacrificia. Denique etiam Graeci dicunt tunc eum expertum divinationem Delphici Geminique Apollinis, eique consulenti de bello respondisse fertur daemonium: O senex valde te juvenes pugnatores observant, tuaque vita soluta est, saevaque senectus te excipiet. Interea Constantinus acie potior, Licinium navali, et terrestri praelio vicit, et eum apud Nicomediam Bithiniae urbem indumentum regium deferentem in deditionem cepit, et contra sacramenti religionem Thessalonicae in custodiam missum, privatum una cum Martiniano jussit occidi, metuens, Herculii Maximiani soceri sui exempto, ne iterum depositam purpuram in perniciem reip. sumeret. Hic Licinius annum dominationis fere post decimum quartum, vitae proxime sexagesimum, occiditur: avaritiae omnium cupidine pessimus, neque alienus a luxu venereo, asper admodum, haud mediocriter impatiens, infestus litteris, quas per inscientiam immodicam virus ac pestem publicam nominabat, praecipue forensem industriam. Agraribus plane, ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus esset et alitus, satis utilis, ac militiae custos ad veterum instituta severissimus. Spadonum et aulicorum omnium vehemens domitor, tineas soricesque palatii eos appellans. Eodem tempore res Romana sub uno Augusto, et tribus Caesaribus, quod nunquam alias fuit, cum liberi Constantini Galliae, Orienti Italiaeque praeessent. Verum insolentia rerum saecularium aliquantum Constantinum ex illa favorabilis animi docibilitate mutavit. Primum necessitudines persecutus, egregium virum, et bonae indolis juvenem, sororis filium, Commodum interfecit; mox Crispum, Fausta conjuge, ut putant, suggerente, necari jubet, dehinc uxorem suam Faustam in balneas ardentes conjectam interemit, cum eum dolore nimio nepotis, mater Helena increparet, post numerosos interfecit amicos, vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis comparandus. Innumerae in eo animi corporisque virtutes claruere, militaris gloriae appetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, verum ita ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos, fortissimas gentes et copiosissimas, post civile bellum, in illo barbaricissimo solo, hoc est, in Sarmatarum regione, varie profligavit, pace his ad postremum data, ingentemque apud Barbaras gentes memoriae gratiam collocavit. Calocerum quemdam in Cypro aspirantem novis rebus oppressit. Tricennalibus suis Dalmatium fratris sui Dalmatii filium Caesarem legit. Fuit vero ultra quam aestimari potest laudis avidus. Hic Trajanum herbam parietariam ob titulos multis aedibus inscriptos appellare solitus erat. Hic pontem in Danubio construxit, habitum regium gemmis, et caput exornans perpetuo diademate. Commodissimus tamen multis rebus fuit, calumnias sedare legibus severissimis, civiles nutrire artes, praecipue studia litterarum, legere ipse, scribere, meditari, audire legationes, et querimonias provinciarum, affectator usti amoris, quem omni sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos clarioresque praestaret. Multas leges erogavit, quasdam ex bono, et aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas. Primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Nam cum ei omnia prospere cederent, propriam voluit habere civitatem. Veniensque ad campum ante Ilium positum juxta Hellespontum super Ajacis tumulum, ubi Achivi contra Trojam pugnantes habuerunt castra, civitatem designavit, portasque fecit, quae hactenus videntur a navigantibus. Haec agenti per noctem Deus apparuit, monens ut alium quaereret locum, eumque monens pergere ad Byzantium Thraciae, illic eum habitare jussit. Quam, cum primitus Byzantium vocaretur, auxit, et maximo circumdedit muro, et diversis ornatam fabricis, aequam imperiali Romae constituit, et denominatam Constantinopolim appellari secundam Romam lege firmavit, sicuti lex ipsa in marmorea platoma noscitur esse conscripta, et juxta equestrem statuam ejus in Strategio est constituta. Eaque summa liberalitate data, in illustribus domibus eos qui ab urbe Roma erant viros rationabiles collocavit, et ex aliis locis secundum genus eligens, et domos magnas eis distribuens, ut habitaretur civitas, egit. Tunc etiam templum sanctae Sophiae, et sanctae Irenae, et apostolorum, et sancti Motii, et archangeli, Dei amicus princeps aedificavit. Tunc funditus templo Asclepii penes Aegas, et Veneris in Affacis situ destructo, multisque aliis eversis, horum reditus donavit Ecclesiis. Simulacra namque ornata, publice in Constantinopolitana urbe proposuit, et tripodas Delphicos in circo ad spectaculum dedit, quae cum ipso videantur aspectu, superfluere feruntur. Tunc multae gentes ad baptismum accesserunt miraculis actae, quae patrata sunt a captivis sacerdotibus, qui fuerant sub Gallieno captivati. Interea mater imperatoris, Helena nomine, in somnis admonita Jerosolymam properavit, et sepulcrum Christi, quod licet difficile, tamen invenit sordibus coopertum, et desuper templum Veneris aedificatum, ubi virgineis cantibus insultabant, praecepitque destrui sceleratissimum templum, ipsumque pulverem funestis sacrificiis violatum ejici, et procul a civitate dispergi. Exin locum purgari praecipiens, statim palam monumentum Domini apparuit. Apparuerunt et circa illud suffossae tres cruces, et clavi, simul et titulus litteris Hebraeis, Graecis et Latinis, conscriptus, JESUS NAZARENUS REX JUDAEORUM. Dicitur autem quia mortuus crucis tactu surrexit. De hoc ligno Sibylla dixit apud Paganos: O ter beatum lignum, in quo Deus extensus est. Tunc ergo, quae crux Domini esset, quae latronum, dubitare coeperunt. Proinde Macarius civitatis praesul hujusmodi tractatu dubitationem solvit. Mulieri namque nobilitate clarae longa aegritudine fatigatae unam illarum crucium cum oratione promptissima adhibens, virtutem Salvatoris agnovit. Mox enim ut mulierem attigit crux, passionem saevissimae aegritudinis effugavit, et feminae salutem restituit. De clavis quidem, quibus manus Christi fuerant perforatae, alios in galeam misit imperatoris, filii capitis providentiam gerens, ut jacula bellica submoveret, alios freno equino permiscuit, et cautelam imperatoris agens, veterem philosophiam adimplens. Olim enim Zacharias propheta clamaverat dicens: Et erit quod in freno est sanctum Domino omnipotenti. Salvatoris vero crucis partem quidem aliquam filio distribuit, quam Constantinus suscipiens, et credens salvari civitatem ubi haec particula servaretur, in sua statua, sicut fertur, in foro Constantini posita super columnam porphyreticam, devote condidit. Reliquam vero partem in argentea theca clausam, Macario sacerdoti civitatis reliquit, et undique congregans artifices, maximas illic ornatasque ecclesias aedificavit. Post haec imperator curam habens maximam Christianorum, Paganorum superstitionem aversabatur, removitque monomachias et suas imagines in templis poni praecepit, et cubitum, quo mensuratur Nilus, non jam in templum Serapidis annis singulis, sed in ecclesiis portari sancivit. Igitur Constantinus bellum adversus Parthos moliens, qui jam Mesopotamiam fatigabant, trigesimo et secundo anno imperii, aetatis vero sexagesimo et sexto aegritudine captus, ex urbe Constantinopolitana, quasi ad calidas aquas egressus est Nicomediam. In villa publica morbo consumptus est, facto testamento tribus filiis, consulatu Feliciani et Taciani, undecimo Kalendas Junii. Fuit irrisor potius quam blandus, unde proverbio vulgari Trachala dictus. Decem annis praestantissimus, duodecim sequentibus latro, decem novissimis pupillus, ob profusiones immodicas nominatus. Mors ejus etiam ante biennium denuntiata est per crinitam stellam, quae inusitatae magnitudinis aliquandiu fulsit: eam Graeci κομήτην vocant; atque inter divos meruit referri. Corpus autem ejus in aureo locello collocatum, Constantinopolim est devectum, et in palatii celso loco repositum. Quod in multis honoribus atque veneratione, quasi viveret, habebatur, donec aliquis filiorum ejus assisteret. Postea vero ab Oriente Constantio veniente, cum imperialibus exsequiis funus ejus sepultum est in ecclesia apostolorum in sepulcro porphyretico.
11.7.2
Is successores filios reliquit, atque unum Dalmatii fratris filium. Hi singuli has partes regendas habuerunt. Constantinus filius ejus primus; in decennali suo ejus genitor fecit eum habere principatum super cuncta trans Alpes. Secundum Constantium in vicennali suo in Oriente constituit, a freto Propontidis in Asiam, atque Orientem. Constantem vero juniorem in tricennalibus suis in Illyricum, Italiamque et Africam, ordinavit. Dalmatium in Thraciam, Macedoniamque et Achaiam. Annibalianum Dalmatii Caesaris consanguineum in Armeniam nationesque circum socias. Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole, neque patruo absimilis, haud multo post oppressus est factione militari, et Constantio patrueli suo sinente potius quam jubente. Constantinus igitur dum nititur partes junioris fratris invadere, bellum contra eum commovit, et dum inconsultius apud Aquileiam bellum aggressus est, a Constantis ducibus interfectus est, et in fluvium projectus est, cui nomen Alpha est, non longe ab Aquileia, consulatu Acindini et Procli. Quam ob rem Romani imperii principatus Occidentalium quidem partium pervenit ad Constantem, Orientalis autem ad Constantium. Eodem tempore etiam remp. contigit valde turbari. Gens namque Francorum circa Gallias constituta Romanis erat infesta, quam Constans oppressit, et Rom. imperio subjecit. Tunc etiam terraemotus maximus in Oriente factus est, et praecipue in Antiochia, quae anno jugiter est commota, et Neocaesarea civitas Ponti cecidit.

Intertext edge

Open linked passage

Note