Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Laurentius Novariensisfl. 540
Homiliae
Homi 3
Choose a text More by Laurentius Novariensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7837 Homili6
3.1
LIBER DE MULIERE CHANANAEA.
3.1
Multi quidem confligunt venti saeviuntque procellae; sed vestrum conventum non dissolvit tentatio, nec studium violavit. Non cessat Ecclesia, quae semper pugnat, et semper triumphat; tentatur et non superatur. In quantum pulsatur et premitur, in tantum praevalet et augescit: circum saeviunt undae, sed non movetur lapis.
3.2
Sermocinantibus nobis, somnus recessit à vobis; nox se transfudit in diem. O conventus forensis! potest enim et hic esse conventus Ecclesiae. Fecit nox in foro Ecclesiam, et mentis vestrae strepitus armavit industriam: cessavit omnis pigritia, conquievit ignavia. Quis hoc non volvat animo, aut quis non miretur, eo quod non solum nostri permanserint nobiscum, sed etiam incogniti congregati venerunt, et proficit tentatio in utilitatis augmentum? Nam sicut pluvia descendens nutrit semina germinantia, sic tentatio, cum examinaverit, animam salvat. Verbum Domini est immobile, et portae inferni non praevalebunt ad eum. Seipsum vulnerat impugnator Ecclesiae; plebem vero fidelem insigniorem ostendit. Vires collidit proprias qui aemulatur Ecclesiae; nobis vero triumphi confert dignitatem. Justus erat et antea Job; sed justior postmodum de agone emersit. Sanus validus factus est aeger validior: clarus in opere factus est, in opinione praeclarior. Nunquam igitur in tentatione formides. Si enim fueris in propria virtute fundatus, nunquam tibi oberit tribulatio, quae patientiae declarat virtutem. Sicut enim fornax cum examinat, augmentum facit in specie auri, sic tentatio addit animae pulchritudinem. In quo enim noxia est flamma in specie auri? aut in quo humiliat tentatio patientiam, quae tollit tristitiam, et auget laetitiam, et facit animam hominis in examinata specie refulgere?
3.3
Introduxit tentationes, ut excludat adversarios, qui me existimant inimicum. Congregati sunt maligni in unum; sed quid illi in confusione, et quales nostri in compassione? ubi sunt illi? num apparent? aspicio in foro, eo per plateas, et nullum video. Frondes fuerunt, et ceciderunt a vento; plumbum luit, et liquefactum est; hi vero refulgent in specie auri. Quis eos quam criminosa eorum conscientia effugavit? Sciunt enim ipsi quid fecerint. Nam et Cain cum coeperat proprium perimere fratrem, perpetrato scelere, timens ac tremens super terram incessit: sic et isti non manibus quidem, sed mente malignati sunt; et illi quidem operati sunt necem, Dominus autem condonavit salutem. Haec enim locutus sum propter vos, ut exsultet mens vestra in Domino, et nunquam in tentationibus trepidet. Petra est immobilis. O homo, quid flatus vereris? Super hanc, inquit, petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalebunt ad eam. Quandoquidem extranea, quandoquidem autem intestina sunt bella; sed nullus potest stabilitatem quassare structurae. Quod autem expendo tempus, in exprobratione malorum; nec enim fas est insultare diutius inimicis, et filios despicere scientes.
3.4
Igitur hesterno nobis Paulus apostolus adornavit convivium, hodie autem Matthaeus: hesterno coriarius, hodie publicanus; hesterno blasphemus, hodie raptor. Sed non in blasphemia permansit blasphemus, nec raptor in rapina permansit. Factus est enim Paulus verus apostolus et utilis doctor; factus est enim et Matthaeus Evangelii praedicator. Memorabo priora peccata, ut posteriora merita enitescant: ut discas tu quid sit converti de malo in bonum, ne aliquando desis in propria vita. Doctores igitur nostri prius in criminibus sorduerunt, et inde conversi in meritis sonuerunt. Quid blasphemus et publicanus facti sunt? Nonne caput rapinae et lex violentiae? Quid est publicanus? praedo sine pudore, medicus exterminii. Nonne immanior est furibus publicanus? fur namque vel timens furatur: hic autem confidenter delinquit; sed hic publicanus repente apostolus; quomodo aut quo tenore? Transiens Dominus vidit eum sedentem in teloneo, dixitque illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. O virtus sermonis! venit crucis palma, et fecit militem de captivo, et lutum protinus convertit in aurum. Venit crucis palma, et surgens publicanus secutus est Christum; de profundo moeroris gurgite super omne decoris fastigium sublimatur. Nemo igitur desperans salute fruitur, non est enim malum in membris vestris naturaliter insitum: de arbitrio nos gratiam libertatemque acquirimus Publicanus enim factus est evangelista, blasphemus factus est doctor, latro paradisum meruit, seductor factus est verissimus adorator. Non est quidquam in criminibus, quod non poenitudine resolvatur. Et ideo Dominus ipsius criminis destruxit fastigia, ut nullus vitam suam etiam in sexta aetate desperet.
3.5
Ne dicas intra te: Peccavi, et quid faciam? habes imitabilem[ F. inimitabilem] medicum qui resecat morbum, et sanat omnem languorem; habes medicum qui adest gemitibus, et nutu imperat sanitatem. Ex tanta te de improviso materia finxit et vivificavit ut esses: nunc factum te et nutritum poterit oblivisci? non erat antea homo, et figuravit illum ex limo. Requiris forte qualitatem: nescio ego, ipse scit artem suam. Nunquid non eras terra? sed accepit partem terrae potens ille opifex, et fecit prius corpus tuum, in quo disposuit et distinxit varia membra, manus et pedes; caput etiam, in quo oculi et aures, os et odoratus, frons et genae, et reliqua membra inferius. Ille ergo artifex qui sic te proprio finxit arbitrio, non potest tua auferre peccata? Noli sensus ejus rimari, noli nodos examinare virtutis, noli quaerere quomodo fecit, sed mirare de facto.
3.6
Sed dicis: Feci peccata multa et magna. Et quis est de hominibus qui non peccet? Tu dic: Erravi super omnes homines, sufficit mihi in sacrificio ista confessio; dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris, cognosce quoniam peccator es: habe tristitiam, cum converteris: esto ac si desperatus et moestus, sed et lacrymas compunctus effunde. Nunquid aliud aliquid fuit in meretrice, quam lacrymarum effusio? et ex hac profusione invenit praesidium, et accepta fiducia accessit ad fontem Dominum Jesum.
3.7
Sed veniamus ad causam. Quid ergo evangelista? Et inde transiens Jesus venit in partes Tyri et Sidonis; et ecce mulier Chananaea. Miram rem ait evangelista. Ecce mulier caput peccati, arma diaboli, expulsio paradisi, doli mater, corruptio legis antiquae. Ecce mulier veniebat ad Dominum Jesum, mulier alienigena de gentibus, novella plantatio. Mirum negotium! Chananaea sequitur; Judaei fugiunt, domestici derelinquunt, alienigena haeret! Ecce mulier de finibus illis egressa clamabat dicens: Miserere mei, Domine, fili David. Mulier haec evangelista efficitur. Probavit enim divini consilii sacramentum, quando et virtutem divinam obsecrat, et carnis naturam confitetur, dicens: Miserere mei, fili David. Considera pulchram mulieris mentem; vide quid dicit. Non est in actibus, inquit, meis, non mihi de conversatione justitia: ad misericordiam tuam confugio, ubi non resedit, nec requiritur locus salvandi. Et quomodo ausa est mulier legis ignara, tam iniqua, sic abrupte accedere ad fontem salutis? non petiit Jacobum, non rogavit Joannem, non accessit ad Petrum; sed hoc intermittens, quid dicit? Non est mihi necessarius fidejussor; suscipit in se poenitentiae patrocinium, et sola currit, tenet eum in voce ac dicit: Miserere mei, Domine, fili David. Ideo descendisti, ideo carnem suscepisti, ut et ego loquar ad te, et cum fiducia petam. Cherubin aspectu ejus tremunt in coelo, et in terra mulier non formidat. Angeli metuunt in excelsis, et mulier non veretur; instat importune, et voce sua exaggerat, dicens: Miserere mei, Domine, fili David. Non habeo opus sponsoris: per me accedo, per me obsecro, miserere mei. Quid tibi opus est? misericordiam quaero. Quid pateris? dolorem quem non suffero. Quid habes? filia mea captiva tenetur. Quid illi est? male a daemonio vexatur. Et quid nunc? miserere mei, Domine. Pignus meum consumitur, et pars corporis violatur. Opinio, inquam, exiit de filia mea; noli me videre peccatricem et miseram: tu es Deus qui secreta consideras. Filia mea male vexatur. Quid desideras? ut liberetur de plaga. Miserabilis luctus consumpsit uterum meum, et animam meam perturbat saeva tempestas. Quid faciam nescio. Patitur misera, nec sentit tormenta: nec mortem scit timere, nec vitam sperare. Miserere mei. Jacet confusa, et causam tormenti ignorat. Me aspice, Domine, me exaudi, vide diurna vulnera mea. Illa patitur, et ego deficio: passio ejus pavorem incutit cunctis, facta sum omnibus spectaculum: quid faciam, aut quo vadam? non possum ab illa quoquam divelli, non potest sola derelinqui. Non enim deforis venit, sed intus est expugnator, in se habet hostem et gladium; navis est quae de se concitat tempestatem, non invenio nomen passionis ejus. Miserere mei, Domine, fili David. Utinam defuncta fuisset filia mea, quam sic viveret! Si enim mortua fuisset et sepulta, exacto jam tempore oblita fuissem, nec meminissem vulneris aut doloris. Nunc vero cadaver semper in domo est: causa mea, sepulcrum ejus; augetur quotidie vulnus meum, et crescit opprobrium. Quomodo? video oculis meis; istorum aspectu, torqueri manus, crinium vittas exsolvi ac spargi, spumas ex ore diffundi, dare mugitum horrendum, saevire intus invisibilem inimicum, improvisum hostem et pugnam manifestam. Miserere mei, Domine, quoniam filia mea erat, et facta est daemonis esca. Non audeo illi proximare, non possum contingere, prohibet me pavor, expellit ipsa passio dira. Miserere mei, Domine, fili David. Qui ex vobis patres fuerunt, adjuvent verba mea: quae matres, lacryment una mecum. Non sufficio exponere dolorem, quem mulier ista sustinuit. Miserere mei, Domine, fili David. O prudentia feminae! non utitur hominibus seductoribus, non secuta est vates fallaces, non quaesivit inanes ligaturas, aut ad falsa confugit praesidia: sed omnem relinquens diaboli cultum, venit ad Dominum Jesum omnium salvatorem, et dicit: Miserere mei, filia mea male vexatur.
3.8
Vidisti sensum mulieris probantis sapientiam ejus: sed vide aliud novum et inexpertum negotium. Petit et obsecrat, et lamentum suum producit in clamorem: et amator omnium Deus non ei respondit verbum. Tacet fons vitae, et pius medicus contulit medicinam, et abnegat curam. Quid est hoc, Domine? nescio, si non suscipis pulsantem mulierem! O sapientia medici! Dominus, inquit, non respondit ei verbum. Quapropter, nisi ut detegeret sapientia ejus virtutem? Propterea dicunt discipuli: Dimitte illam, quia clamat post nos. Sed humanus Deus vitam mulieris virtutemque pulsabat. Et quid ait? Non sum missus, nisi ad oves quae perierant domus Israel. Nihil proficiunt, nec ipsi apostoli suggerentes. Verus medicus differt magis curam, exulcerat vulnus, et potestatem suam arte quadam excusat, ut latentia panderet sacramenta. Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierant domus Israel.
3.9
Hinc hunc considerate sermonem, et ad verba mea dirigite intellectum, quoniam profundam volo comparationem exsolvere. Non sum missus, nisi ad oves perditas Israel. Quid est hoc verbum? quae est ista excusatio tua? et multa in te mysteria revelasti, ut unum tantummodo angulum liberares, et integrum relinqueres orbem? Pontum, et Asiam, et Aegyptum, Ciliciam et Cappadociam, et reliquas nationes relinqueres, et de Israel tantummodo curares? relinques terram desertam, nationes despectas, et solis Judaeis factus es liberator? Non vides injurias Patris tui in falsis simulacris, et in daemonum caerimoniis exerceri? Annon haec etiam prophetae vulgaverunt? Quid dicit affinis tuus David? Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Quid Esaïas, qui seraphin oculis suis respexit? Exsurget virga de radice Jesse, qui dominatur omnibus, et in eum fines terrae sperabunt. Quid Jacob patriarcha dicit? Non deficiet princeps ex Juda, nec de senioribus ejus dominator, donec veniat, cui destinatum est; et hic est exspectatio gentium. Quid etiam Zacharias propheta? Propter vos, inquit, claudentur portae aereae, quoniam ab ortu solis usque ad occasum glorificabitur nomen Domini, in omni loco effundent libamina ante ipsum. David ipse quid iterum dicit? Omnes gentes, plaudite manibus, quoniam Deus excelsus terribilis et rex magnus super omnem terram. Denique quando natus es in carne, quos vocasti? nonne Magos? Nunquid prophetas venisti vocare, qui ipsam salutem gentibus cecinerunt? Apostolos etiam cum mitteres, quid eis dixisti? Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Et nunc quando misera haec mulier acribus doloribus et stimulis coarctata rogat te et obsecrat pro filia sua, ut eam a funesta passione absolvas, modo dicis: Non sum missus, nisi ad oves perditas domus Israel. Venit ad te centurio, rogans pro puero suo, et dixisti: Ego veniens curabo eum. Pendenti latroni paradisum reparasti, paralytico imperasti dicens: Surge, tolle lectum tuum et ambula. Lazarus de monumento te vocans redivivus surrexit, varia quoque languorum genera verbo sanasti, latrones liberasti, meretrices virginibus praetulisti, solam hanc miseram Chananaeam respuisti deprecantem. Quid est hoc verbum miraculi inauditum? Nunc intendite, ut sciatis, quale compendium incipit revelare. Quando liberatus Israel a plagis Aegyptiorum, et a Pharaone extractus transiit populus per desertum, praecepit ei Dominus in lege ut non communicarent Chananaeis nec convenirent cum eis, quoniam sine lege erant, idola immunda colentes. Praecepit ergo Deus in lege Judaeis ut non mercarentur cum eis, nec connubia in semine eorum miscerent, ne per haec a suis legitimis privarentur, et profanis idolorum cultibus jungerentur. Aspice, et considera, et intende quae dico, quia adhuc in textura est tela. Mulier ista Chananaea erat de gente immunda, quibus non licebat communicare cum eis. Quid ergo? sub lege venerat Dominus, ut adimpleret, et non solveret legem. Igitur si ad momentum audisset mulierem, dicerent Judaei: Ideo te non audimus nec sequimur, quoniam solvis legem. Praecipit enim lex abstinere a Chananaeis. Propter hoc tacet Dominus: propter hoc non respondit mulieri. Vide quomodo servat legem, ut Judaeos confunderet, dicens: Quisnam vestrum me arguit de peccato? Ecce non respicio ad mulierem Chananaeam; ecce clamat sine causa; ecce obsecrat, et non exauditur: ecce quomodo teneo legis formam, ne dicatis quoniam praeterivi legem. Ideo non credimus in te. Non ex me, sed ex vobis est error. Obmutescite itaque propter observantiam legis: ecce nationes ad me veniunt, ecce populus quem non novi, mihi servire festinat: nolite argumentosis occasionibus uti. Ecce a non cognoscentibus me cognitus sum, et a cognitis ignoratus: ecce alienigenae obsecundant, et domestici saeviunt. Haec est itaque prima causa, quod distulit Dominus respondere mulieri.
3.10
Interea persistit in clamore mulier, dicens: Adjuva me, Domine. Et ipse tantum respondit: Non licet tollere panem filiorum, et mittere canibus. O prudentia medici! multis difficultatibus suspendit mulierem, ut duplici postremo honore cumularet, dicens: Non licet tollere panem filiorum, et mittere canibus. Qui sunt filii? quos vides. Confundens eos hoc dicit, quia fuerunt filii, et facti sunt canes, de quibus Paulus dicit: Videte canes, videte malos operarios, videte interfectores. Nos autem qui velut canes eramus, de gentibus facti sumus filii in eorum radice, quos ita exhortatur Paulus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Accusat ergo Judaeos, cum dicit: Non licet tollere panem filiorum, et mittere canibus.
3.11
Sed quid respondit mulier? Etiam, Domine, potes, si volueris. O mulier violenta! Dominus dicit: Non licet; et illa dicit: Etiam, Domine, potes, si volueris. Oblita est verecundiae, et intermisso pudore conatur vincere Dominum. Dominus dicit: Non licet tollere panem filiorum, et mittere canibus; et illa respondit: Etiam, Domine, sum quod dicis. Canem me vocas, canis sum: agnosco nomen meum: confundis me tu; sed ego non recedo a te. Canis sum, sequar te, quasi canis; porrige mihi aliquid. Non quaero panem filiorum: da mihi vel micas, quoniam et catuli manducant de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. O certamen pietatis! o prudentia feminae! Canem me dicis, Domine: sum ego. Ergo nutri me velut canem: non possum relinquere mensam domini mei. Canem me appellas: porrige micas. Dixisti causam meam, distulisti petitiones meas, manifestasti conditionem meam: adjuva me nunc, quoniam et catuli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. O mulier! accepisti subito laudem, et inventa es electis electior. Idcirco tacet Dominus, ideo distulit et protraxit, ut mentem tuam perpenderet, et vivam de te produceret vocem. Si enim, statim ut coepisti petere, accepisses, recessisses, et nemo fidem tuam probasset, nullus mentis tuae cognovisset arcanum. Num autem quia intelligis Dei virtutem, et sic te cognoscis ut dicas: Etiam catuli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum; laudo te ego et dico: O mulier, magna est fidas tua, fiat tibi sicut vis.
3.12
Audiant haec inertes et improbi qui dicunt: Oravimus, et non impetravimus. Quid loqueris, homo? instanter ora, importune obsecra, siquidem pulsanti aperietur. Sed dicis: Deprecatus sum semel, iterum, et ter, et quater, et septies, et decies, et vicies, et non exaudivit Deus. O stulta inventio! et quid nunc, quia nos es exauditus, jam recedis a Domino, et desistis a prece? aut non vides perseverantiam mulieris Chananaeae, quomodo magis aporiata insistit, et repulsa importunius obsecrat; nec ante cessavit quam quod quaesivit invenit? Sunt multi quidem qui intrant in ecclesiam, et strepunt in oratione, confuse atque intemperata voce dispergunt verba sua, et egressi foras obliti sunt omnia. Hi sunt qui labiis hinniunt, et corde non concipiunt. Si tu ipse dicta tua et preces ignoras, quomodo te exaudit Deus? Dicis: Inclinavi genua mea, et oravi. Genua tua inclinasti in terram: et mens tua foris per diversa discurrit. Corpus quidem intus, sed cogitatio foris; lingua tua pecunias numerat et usuras. Diabolus malus et invidus inimicus, quando oramus, tunc magis incumbit et obstrepit. Non nos pulsat cum securi jacemus in lectulis: venimus ad orationem, et ille nos cogitationum stimulis turbat.
3.13
Hujus versutias cogitantes revertimur ad mulierem Chananaeam, quae sic obsecrat: Miserere mei, Domine, fili David, filia mea male a daemonio vexatur. Dic et tu, Miserere, Domine, quia anima mea pulsatur a daemonio. Magnus daemon est peccatum animae. Nam daemon exstinguitur; peccatum vero stat, nisi satisfactionibus absolvatur. Grandis sermo est, Miserere mei, Deus: brevis quidem, sed virtute plenus. Nam etsi foris fueris, clama, et dic, Miserere mei, Deus. Clama, non voce, sed mente; nam et tacentes exaudit Deus, nec tam locus quaeritur, quantum sensus. Hieremias in carcere confortatur; Daniel inter leones exsultat; tres pueri in fornace tripudiant; Job nudus sub divo triumphat; paradisum de cruce latro invenit. Quid ergo si fueris in publico foro? ora intra te: noli quaerere locum; locus ipse es. Ibi, ubi fueris, ora. Si fueris in balneo, ora, et ibi templum est. Si steteris ante judicem, ora; insurgit judex contra te, ora. Mare ante te est, et post te sequitur Pharao, ora. Nihil loquitur Moyses, et Dominus ei dixit: Quid clamas ad me? Os ejus tacet, et praecordia clamant. Et tu cum steteris ante judicem furiosum, ubi sunt crudeles ministri, ora intra te, et turbines illi protinus resolventur. Judex contra te est, tu te ad Dominum confer; proximat te poenis affligere, tu ora intrepidus, et sedabitur insania. Nunquid homo est Deus, ut labore quaeratur per loca diversa? Deus est qui adest ubique. Si quaeris hominem, dicitur tibi: Non est hic, aut non illi vacat. Non est sic in causa Dei: hoc tantum est ut dicas, Miserere mei, Deus; et ipse prope est, ut te liberet: et adhuc loquente te dicit, Ecce adsum.
3.14
Quid ergo Chananaea? Utique, Domine, nam et catuli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et quid Deus? O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Ubi sunt disceptatores iniqui? Nunquid dixit, Exspecta mulier, donec oro Patrem meum. Sed quid dixit? Fiat tibi sicut vis. Quantum elegantior illa in fide, tantum Christus eminentior in virtute, qui gratiam suam sensibus ejus infudit. O mulier, magna est fides tua. Quomodo magna? non vidisti mortuos resurgentes, non vidisti leprosos mundari; non cognovisti legem, non audisti prophetas; sed audisti improperia, et meruisti repulsam; refutavi te, et non recessisti a me. O mulier, magna est fides tua.
3.15
Mortua est mulier, et laus ejus speciosa est plusquam margaritis intexta corona. Quocunque ieris, audies Christum praedicantem: O mulier, magna est fides tua. In Gothorum concilio, in Sidoniorum vel Persarum conventu, clamat hodie Dominus Jesus et dixit, O mulier, magna est fides tua. Et quid deinde? Fiat tibi sicut vis. Non dixit: Sano filiam tuam; sed, Fiat tibi sicut vis: id est, tu ipsa sana filiam tuam; tibi eam trado; tu eam cura, in tuo arbitrio pono et medicinam: vade in pace, et pone super eam manus tuas, et fiat tibi sicut vis, cum tua voluntate a passione purgetur. Non jussit, non imperavit daemonem ut exiret, sed fiat tibi sicut vis. Voluit enim ut ipsa mater sanaret filiam suam, et daemonem effugaret. Ubi sunt qui dicunt, non virtute, sed prece omnia impetravit? Si minor est Patre, quomodo dicit: Fiat tibi sicut vis: et sanata est filia ejus ex illa hora? Veniebat enim mater deforis, sed antequam veniret, sanata est. Intravit et invenit filiam suam ab immundo daemone liberatam. Consummata est voluntas ejus, et facta est sanitas; et pro eis omnibus gratias agamus Deo vivo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note