Appendix prima
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7628 Apppri
11.1
ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM.
11.1
In epistolam Juliani Coensis ad Leonem Augustum haec Quesnellus praemonuit. Leonis Magni epistolis unicam, quae superest, Juliani episcopi Coensis epistolam subjicimus, non implendae solummodo vacuae paginae gratia, sed et propter summam, quae inter utrumque pontificem fuit, necessitudinem. Haec maxime enituit in causa fidei, quam adversus Eutychianam impietatem alter ex apostolicae sedis specula in Occidentalibus praesertim partibus, hic tamquam apostolicae sollicitudinis vicarius in Orientalibus defendit. Argumentum epistolae habet Liberatus Diaconus cap. 15 Breviarii ubi narrat Leonem Augustum, ut haereticos novam synodum congregari importune flagitantes compesceret, scripsisse singularum civitatum episcopis de utroque negotio consulens quid fieri oporteret, vel de ordinatione Timothei, vel de terminis synodi Chalcedonensis... Qui rescribunt Chalcedonensem synodum usque ad sanguinem vindicandam: eo quod non alteram fidem teneret, quam synodus Nicaena constituit. Timotheum vero non solum inter episcopos non haberi, sed etiam Christiana appellatione privari. Hanc omnium sententiam in una habes Juliani epistola, quae ab octodecim( nunc viginti) quas ad eum scripsit Leo epistolis dividi neutiquam debuit.
11.2
Porro idem Quesnellus in dissert. 1, ad an. 457, num. 7, hanc epistolam a Juliano scriptam putat Coi, unde ejusdem reditum ad suam Ecclesiam ex hac epistola colligit; neque amplius Constantinopoli eum commoratum opinatur, ex quo Marcianus obiit. Haec autem falsa colliguntur ex epistola nunc primum edita 144, ad ipsum Julianum, nec non ex epist. 147 et 152, sub Leone Augusto scriptis anno 457, in quibus palam praesumitur illum Constantinopoli adhuc exstitisse, et litteras etiam ad S. Leonem dedisse de turbis Constantinopoli excitatis post novi imperatoris assumptionem, quibus S. pontifex respondit epistola 144. Julianum quidem demandatam sibi ab eodem pontifice vicem et curam sine ipsius consensu deseruisse incredibile est, cum praesertim aliae difficiles circumstantiae ejus diligentiam postularent. Neque vero Aetius Juliano substitutus credi potest, ac si ille Constantinopoli jam abiisset, commissumque sibi deposuisset officium: nam et ad Julianum, et ad Aetium iisdem kalendis Septembris ann. 457 scriptae supersunt Leonis epistolae 152 et 153, in quibus utriusque cura in fidei bonum excitatur. Neque moveat inscriptio epistolae 147 ad Julianum; quae cum in ms. Grimanico inscribatur et Aetio presbytero a pari, ea ad Aetium quoque missa creditur eodem exemplo, propterea quod pontifici incertum esset num Julianus Constantinopoli degeret. Nam et eam epigraphen et Aetio presbytero a pari, in codice Ratisponensi omissam, delendam suspicamur, et Aetio aliam epistolam eodem fortassis die traditam conjecimus annot. 2( Col. 1116, n. h) in epist. 147. Quod si S. pontifex in hac epistola queritur Julianum non scripsisse ea occasione qua Anatolius ad eumdem pontificem litteras transmiserat, id potius eum Constantinopoli adhuc subsistentem praesumit: ea vero forte de causa omisit scribere, quia de eadem fere re scripserat paulo ante, et Anatolium pleniores dedisse litteras sciebat. Aetio quidem delegatio et substitutio in Juliani locum nullibi indicatur. Quod in annis sequentibus nullae aliae ad Julianum epistolae inventae sunt, cum aliae plures certo scriptae desiderentur, hoc argumentum infirmum est, ut Julianus Constantinopolim deseruisse, officiumque suum, quod adhuc fidei causa requirebat, dimisisse credatur. Cum porro idem Julianus subscriptus legatur synodo Constantinopolitanae sub Gennadio Anatolii successore circa an. 459, eum ad hoc usque tempus in eadem urbe perstitisse satis probabile videtur.
11.3
Inter eos ad quos Leo Augustus encyclicam dedit, de qua diximus in admonit. ad epist. 156, Julianus fuit, cui licet Constantinopoli existenti potuit ea encyclica dirigi, sicut et Anatolio episcopo Constantinopolitano inscripta invenitur. Cum autem caeteri omnes, ad quos eadem imperialis epistola directa fuit, essent saltem metropolitae, solus Julianus simplex Coensis episcopus hoc gradu expers erat. Id autem peculiarem ejusdem existimationem ob praeclara ipsius in Eutychianos gesta demonstrat. Haec in codice encyclio nobis conservata fuit ab Epiphanio Scholastico, qui praeter autographam Leonis epistolam, quam Occidentalis vir facile invenit et inseruit, caeteras litteras e Graeco reddidit; ac propterea haec Juliani non originale ipsum, sed versio est ex Graeco: totus enim codex encyclius Graece prodiit. Hunc codicem cum aliquot mss. collatum post Surium dedit Baluzius, ejusque variantes nobis utiles fuere.