Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix prima
Leo IPrim 12 · 7628-apppriMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7628 Apppri
12.1
EPISTOLA VI, JULIANI EPISCOPI COENSIS AD LEONEM IMPERATOREM.
12.1
Piissimo atque fidelissimo, victori atque triumphatori LEONI, principi semper Augusto, JULIANUS humilis episcopus Coensis.
12.2
Ego, domine Christo amabilis imperator, illam sapientissimam monitionem mente percipiens, qua dictum est, Cognosce temetipsum, volui taciturnitate quiescere, et majorum Patrum judicium sustinere. Non enim evocationis aequalitas parem rerum servat effectum, sed quando coactus cum evocatione concordat, tunc similitudo nominum habet rerum quoque impermutabilem veritatem. Verumtamen quoniam consulere nos tranquillitas vestra praecepit de unoquoque capitulo, quod continetur in precibus Deo amabilium consacerdotum Aegyptiacae dioecesis, manifestam meae parvitatis facio voluntatem, moestus existens, et lacrymarum imbribus irrigatus, quid loquar ignorans, captivitatem ac destructionem utique pietatis, illam tamen et pontificis lugens inopinabilem necem. Ea siquidem, quae in Alexandrina civitate commissa sunt, ex ipsa narratione declarant animi passionem, et ad vindictam tanti facinoris vestram solummodo provocant aequitatem. Nam constituti ut orbem debeatis gubernare terrarum, indisciplinationis aegritudinem ad interitum perducentem mederi summo studio festinantes, non gladium evaginantes ad necem, sed interminationis verbo indisciplinatos regulariter perducentes ad obedientiae voluntatem. Sententiam itaque quam contra se Timotheus nefandus exegit, sancti canones apertius explanarunt, quos sua tyrannide saepius abnegavit, disciplinam ecclesiasticam confundendo, et injurias inferendo, inimicus nescio quo modo totius Christianitatis effectus. Captus enim in talibus vestram justitiam debet experiri solummodo: quoniam ad magnitudinem commissorum ejus, sicut in precibus continetur, potestas ecclesiasticarum non sufficit sanctionum. Pando siquidem vestrae potentiae et quid de sancto Chalcedonensi concilio sentire dignoscor. Hoc etenim nullatenus a veritate discordat: quoniam fidem traditam a sanctis beatisque trecentis decem et octo Patribus consona voluntate divina inspiratione firmavit, non dogma aliud introduxit, non alterum symbolum, non vanam expositionem, non dualitatem unigeniti Filii Dei, neque novitatem aliquam celebravit; sed per omnia consonat etiam sacro concilio centum quinquaginta sanctorum Patrum pariter, et Ephesino, cui praesederunt ter beati et sanctissimi Patres Coelestinus Romanae pontifex civitatis, et Cyrillus Alexandrinus episcopus. Supplicamus igitur vestrae potentiae, ut inviolabiliter conservetis ea quae a Christo per ipsum de ipso bene sunt constituta. Ubi enim tantorum erat congregata multitudo pontificum, et sanctorum praesentia Evangeliorum, et frequens simul oratio; illic creaturae totius opificem invisibili virtute credimus fuisse praesentem. Terror enim tunc nullus fuit imperialis auctoritatis: quoniam sanctae piaeque memoriae Marcianus, amoris divini diademate coronatus, spiritalem quoque suscipiens curam, festinavit apostolorum dogmata confirmari a praesulibus Ecclesiae, desiderio fidei accensus orthodoxae. Quem cum vestra pietas imitatur, et victoriam contra barbaros adipiscitur, et veritatis quoque destruit inimicos.
12.3
Julianus humilis episcopus definiens retuli.

Intertext edge

Open linked passage

Note