Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Leo I440-461
Epistolae
Epis 222.3.9
Choose a text More by Leo I
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7630 Episto53
222.3.1
Sequuntur dehinc TESTIMONIA excerpta pro re supra scripta de libris catholicorum Patrum a LEONE papa collecta, LEONIQUE imperatori directa. CAP. V.
222.3.1
Unde illud quod lectum est, Dominum majestatis crucifixum esse, non quasi in majestate sua crucifixum putemus; sed quia idem Deus, idem homo, per Divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo, Christus Jesus Dominus majestatis dicitur crucifixus, quia consors utriusque naturae, id est humanae atque divinae, in natura hominis subiit passionem; ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse qui passus est, et filius hominis, sicut scriptum est, qui descendit de coelo.
222.3.2
1389 Item alio loco in eodem libro, inter caetera.
222.3.3
Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones, quia regnum Dei, sicut scriptum est, non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus distinctionem Divinitatis et carnis. Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est. Et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones. Quasi Deus loquitur, quae sunt divina, quia Verbum est: quasi homo dicit, quae sunt humana, quia in ea substantia loquebatur.
222.3.4
Item ejusdem in libro de Incarnatione Domini contra Apollinaristas.
222.3.5
Sed dum hos redarguimus, emergunt alii qui carnem Domini dicant et Divinitatem unius esse naturae. Quae tantum sacrilegium inferna vomuerunt? Jam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos perfidiae robur adolescit, ut majore contentione asserant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unius non esse substantiae, quia isti Divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentaverunt.
222.3.6
Item infra.
222.3.7
Et hi mihi frequenter Nicaeni concilii tractatum se tenere commemorant. Sed in illo tractatu Patres nostri non carnem, sed Dei Verbum unius substantiae cum Patre esse dixerunt. Et Verbum quidem ex paterna processisse substantia, carnem autem ex Virgine esse confessi sunt. Quomodo igitur Nicaeni concilii nomen obtenditur, et nova inducuntur quae numquam nostri sensere majores? Et reliqua.
222.3.8
1390 Item ejusdem ad SABINUM episcopum inter caetera.
222.3.9
Unde pulchre Apostolus ejusdem verbi repetitione usus est, dicens de Domino Jesu Christo: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quid est in forma Dei, nisi in plenitudine Deitatis, in illa perfectionis divinae expressione? Ergo cum esset in plenitudine Divinitatis, exinanivit se, et accepit plenitudinem naturae et perfectionis humanae. Sicut Deo nihil deerat, ita nec hominis consummationi, ut esset perfectus in utraque forma. Unde et David dicit: Speciosus forma prae filiis hominum. Concluditur Apollinarista, nec quo se vertat habet, suis clauditur retibus. Ipse enim dixit, formam servi accepit, non servus locutus est. Iterum ergo interrogo: Quid est in forma Dei? Respondit, in natura Dei. Sunt enim, ait Apostolus, qui non sunt natura dii. Quaero quid sit, formam servi accipiens? Sine dubio perfectionem naturae et conditionis, ut dixi, humanae, ut esset in hominum similitudine. Et pulchre non carnis, sed hominum dixit similitudinem, quia in carne eadem est. Sed quia sine peccato erat solus, omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur. Unde et propheta ait; Et homo est, et quis cognoscit eum? Homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum divinam operationem. Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur, sed ultra hominem, cum mundaret. Et cum Lazarum mortuum fleret, mortuum quasi homo flebat; sed supra hominem erat, cum mortuum vinctis juberet pedibus exire. Homo videbatur, cum penderet in cruce; sed supra hominem, cum reseratis tumulis mortuos suscitaret.
222.3.10
1391 S. AUGUSTINI episcopi Hipponiregiensis Ecclesiae ad DARDANUM, inter caetera.

Intertext edge

Open linked passage

Note