Sacramenta Romanae Ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7641 Saroec
22.1.1
XXIX. In natale episcoporum.
22.1.1
-- Operis tui, Deus, initiator et custos, suscipe gratiarum propitius actionem, quod, anni cursu remeante, votiva recolimus sumpta primordia dignitatis, ut quae tuis sunt principiis instituta, tuis regantur aucta praesidiis. Per, etc.
22.1.2
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut fidelibus tuis ordinatum praebeamus affectum, eisque nos similiter diligendi spiritum benignus infunde, ut in tua fide, spe et charitate sincera sacrificium tibi placitum deferatur et plebis et praesulis. Per, etc.
22.1.3
Vere dignum. Teque propensius exorare ut in me, quem ad sacerdotale ministerium, nullo praeditum suffragio sanctitatis, sed sola gratiae dignatione, promovisti, tua dona prosequendo perficias, et cum provectu temporis, bonorum mihi potius operum des profectum. Haec namque gloriae pontificalis erit vera festivitas, haec certa laetitia, si per rationabilem regulam praesidendi, populus tuus et numero cura regentium, et incrementum gregis atque salubritas, gaudium est et corona pastorum. Per, etc.
22.1.4
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero ego tuus famulus ac sacerdos, pro eo quod me, nulla prorsus justitia confidentem, sed ineffabilis misericordiae largitate tribuisti sacerdotalem subire famulatum, quaesumus, placatus accipias, et tua pietate confirmes quod es operatus in nobis, diesque meos clementissima gubernatione disponas. Per, etc.
22.1.5
Qua oblatione totius mecum gratulantis Ecclesiae, tu Deus in omnibus.
22.1.6
Omnipotens et misericors Deus, qui nos ad celebritatem venire hujus diei contulisti, praesta, quaesumus, ut tui perceptione sacramenti, et securitas nobis optata proveniat, et religionis integritas. Per, etc.
22.1.7
Da, quaesumus, Domine, familiae tuae cum suis pacem habere rectoribus, ut quorum honore congaudent, de eorum sancta conversatione laetentur, tuaque gratia tribuatur et moderatio gubernantium, et obedientia subditorum. Per, etc. 115
22.2.1
Item alia.-- Deus, qui magna nimis, et de parvis miranda potenter operaris, misericordiae tuae dona in me placatus exsequere, ut ubi nulla conscientiae meae te digna sunt merita, sola pietatis tuae semper clara sit gratia. Per, etc.
22.2.2
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui dignaris infima, abjecta non despicis, attolle quos suscitas, et guberna quos erigis. Da mihi famulo tuo sufficientiam commissi moderaminis. Da Ecclesiae tuae pacem, cui me praeesse voluisti, ut in uno eodemque spiritu sit tibi grata devotio et plebis et praesulis. Per, etc.
22.2.3
Deus mundi creator et rector, ad humilitatis meae preces placatus attende, et me famulum tuum, quem nullis suffragantibus meritis, sed immensae largitate clementiae, coelestibus mysteriis servire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum, ut quod mea celebrandum voce depromitur, tua potius sanctificatione firmetur, Per, etc.
22.2.4
Omnipotens sempiterne Deus, hostilia, quaesumus, arma confringe, ut imperturbatis mentibus agere tua sancta possimus. Per, etc.
22.2.5
Concede nobis, omnipotens Deus, ut ab improbis voluntatibus recedentes, praeceptorum tuorum rectitudine subsequamur, et qui deviis etiam desiderata concedis, praesta meliora correctis. Per, etc.
22.2.6
Omnis a nobis, te, Domine, quaesumus, expiante, pravitas humana discedat, ut puris sensibus et mentibus tua mysteria celebremus. Per, etc.
22.2.7
Vere dignum. Majestatem tuam cunctis sensibus deprecari, ne propriis jucunditatibus occupati, aut familiam dissimulare commissam, aut nitamur vexare subjectam; sed Evangelii tenore monstrante, conservis cibaria ministrantes tempore competenti, Dominico reperiamur adventu, famulosque tuos cum dilectione corripere, et cum necessaria studeamus amare censura, totumque servitium delegatum rationabiliter exsequentes, non reatum de neglecto Domini subeamus augmento, sed divinorum nobis multiplicata proveniat dispensatio talentorum. Per, etc.
22.2.8
Deus, qui nos sacramentis tuis pascere non desistis, tribue, quaesumus, ut eorum nobis indulta refectio vitam conferat sempiternam. Per, etc.
22.2.9
Respice, Domine, propitius familiam tuam, et perpetuam largire misericordiam supplicanti, ut sine qua nihil potest a se dignum prorsus efficere, per eam salutaria tua 116 praecepta mereatur implere. Per, etc.
22.3.1
Item alia.-- Deus, qui Ecclesiam tuam in dilectione tuae Divinitatis et proximi cuncta servare coelestia mandata docuisti, da nobis spiritum pacis et gratiae, ut universa familia tua et toto tibi corde sit devota, et pura sibi voluntate concordet. Per, etc.
22.3.2
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, da nobis gratia tuae dignationis augeri, et mortalitatis conscientia trepidos, pietatis eruditione confirma, ut te omnia in omnibus operante, profectur gregis tui sit forma pastoris. Per, etc.
22.3.3
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, gratiae tuae in nobis dona prosequere, et quod possibilitas non habet fragilitatis humanae, tuo spiritu miseratus impende, ut sacris altaribus servientes, et fidei integritate fundati, et mentis sint claritate conspicui. Per, etc.
22.3.4
Deus, qui dierum nostrorum numeros temporumque mensuras majestatis tuae potestate dispensas, propitius ad humilitatis nostrae respice servitutem, ut tuae pacis abundantia tempora nostra cumulentur. Per, etc.
22.3.5
Deus, qui nec Ecclesiae tuae usque ad consummationem te saeculi defuturum, nec inferni portas apostolicae confessioni praevalituras esse promisisti, in nostra quoque perfice propitius infirmitate virtutem, et divinae pollicitationis effectum, dum etiam infirmis tuis inesse dignaris, ostende. Quia praesentiam tuam sine dubitatione sentimus, cum et singulis quibusque temporibus convenienter optanda dispensas, et nos a totius adversitatis incursu perpeti protectione custodis. Per, etc.
22.3.6
Memento, Domine, quod es operatus in nobis, et non quid mereamur, sed collati gratiam tui muneris intuere, ut sicut me sacris altaribus tua dignatio pontificali servire praecepit officio, ita dignum praestet et merito. Per, etc.
22.3.7
Praesta, quaesumus, Domine Deus noster, ut declinemus noxios appetitus, et reatum nobis ingerentia desideria respuamus, quia tunc exteriores hostes superare poterimus, si vincamus internos. Per, etc.
22.3.8
Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut per gratiam tuam nosmetipsos, sicut te dignum est, exhibentes, tuis fidelibus ministremus rectae conversationis exemplum. Et populi tui salvatio sempiterna fiat praemium sacerdotis. Per, etc.
22.3.9
117 Purifica nos, misericors Deus, ut Ecclesiae tuae preces, quae tibi gratae sunt, sacra munera deferentes, fiant expiatis mentibus gratiores. Per, etc.
22.3.10
Vere dignum. Teque de tuis magnificare muneribus. Quis enim hoc dignus existat officio, nisi gratia tuae miserationis praeventus aptetur? Cum ergo tui doni, non nostri sit meriti, tuae nihilominus gubernationis intererit, ut non sit negligentibus poena perpetua, sed potius exsequentibus competenter fiat causa remunerationis aeternae. Per, etc.
22.3.11
Munerum tuorum, Domine, largitate gaudentes, supplices deprecamur ut quibus donasti hujus ministerii facultatem, tribuas sufficientem gratiam ministrandi. Per, etc.
22.3.12
Gaudeat, Domine, quaesumus, populus, tua semper benedictione confisus, et coelestium rerum frequentatione proficiat, ut et temporalibus beneficiis adjuvetur, et erudiatur aeternis. Per, etc.
22.4.1
Item alia.-- Da nobis, quaesumus, Domine, sanctae regimen disciplinae, ut per tuam gratiam et moderatio gubernantum, et obedientia proveniat subditorum. Per, etc.
22.4.2
Tribue, quaesumus, Domine, fidelibus tuis, ut jejuniis paschalibus convenienter aptentur, et suscepta solemniter castigatio corporalis ad fructum cunctarum transeat animarum. Per, etc.
22.4.3
Aufer a nobis, Domine, quaesumus, iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur sensibus introire. Per, etc.
22.4.4
Vere dignum. Qui singulis quibusque temporibus convenienter adhibenda dispensas. Aptius siquidem atque decentius his diebus episcopalis officii suscepta principia celebramus, quibus et Ecclesiae totius observantia devota concurrit, et ipsius, cui sacerdotale ministerium deputatum est, natale colitur sacramenti. Dumque restrictius castigatiusque viventes in summi pontificis proficiendo membra transferimur, adeptum temporaliter hunc honorem, potius fieri speramus aeternum. Per, etc.
22.4.5
118 Praesta, Domine, quaesumus, ut et de nostrae gaudeamus provectionis augmento, et de congruo sacramenti paschalis obsequio. Per, etc.
22.4.6
Benedictionem tuam, Domine, populo supplicanti benignus accumula, ut et de bona conversatione sui praesulis semper exsultet, et de sacrae festivitatis celebritate laetetur. Per, etc.
22.5.1
Item alia.-- Domine Deus, Pater gloriae, fons bonorum, qui licet Ecclesiam tuam toto terrarum orbe diffusam largitate munerum ditare non desinas, sedem tamen beati apostoli tui Petri tanto propensius intueris, quanto sublimius esse voluisti; da mihi famulo tuo hujus providentiae tuae dispositionibus exhibere congruenter officium, certus te universis Ecclesiis collaturum quidquid illi praestiteris, quam cuncta respiciunt. Per, etc.
22.5.2
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus da nobis gratiae tuae dignatione augeri, etc.
22.5.3
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui me nulla praeditum fiducia meritorum, ineffabilis gratiae munere, familiae tuae praesidere tribuisti, at tolle quos suscitas, et guberna quos erigis, ut quo rum auctor tu bonorum, sis ipse perfector. Per, etc
22.5.4
Deus, cujus universae viae misericordia est semper et veritas, operis tui dona prosequere, et quod possibilitas non habet fragilitatis humanae, tuis beneficiis impende, ut coelestibus mysteriis servientes et fidei integritate fundati, et mentis luceant puritate conspicui. Per, etc.
22.5.5
Domine Deus, Pater gloriae, fons bonorum, etc.
22.5.6
Omnipotens et misericors Deus, qui benigne semper operaris, ut possimus implere quae praecipis, dilectarum tibi ovium adesto pastori, quia tui est muneris tuaeque virtutis ut et regendi obedientes, et probabiles possint esse rectores. Per, etc.
22.5.7
Deus misericors, Rex aeterne, da servituti nostrae prosperum cursum. Et ut tibi in populi tui devotione placeamus, tu sancto praeside gregi, et ad tuorum observantiam 119 mandatorum tu omnium dirige voluntates. Per, etc.
22.5.8
Deus, cujus arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit, respice propitius ad nostrae tempus aetatis, et ut tibi servitus nostra complaceat, tua in nobis dona conserva. Per, etc.
22.5.9
Deus, dierum temporumque nostrorum potens et benignus moderator, collatis in me per gratiam tuam propitiare muneribus, et in hunc affectum dirige cor plebis et praesulis, ut nec pastori obedientia gregis nec gregi desit cura pastoris. Per, etc.
22.6.1
Item alia.-- Deus, qui propter Ecclesiae tuae gubernacula disponenda, sic ejus principes sublimasti, ut minimos quosque non deseras, praesta, quaesumus, ut apostolicae fidei, doctrinaeque vestigia vel longe sequamur, imitando, quae, licet infirmo, comitamur officio. Per, etc.
22.6.2
Ad gloriam, Domine, tui nominis, annua festa repetentes sacerdotalis exordii, hostiam tibi laudis offerimus, suppliciter exorantes ut cujus ministerii vice tibi servimus immeriti, suffragiis ejus reddantur accepti. Per, etc.
22.6.3
Vere dignum. Cum exsultatione trepidos, et cum pavore laetantes. Sicut enim de tuo munere gratulamur, ita de nostra fragilitate metuimus. Et quantum de humanae conditionis excessibus formidamus, tantum de tua gratia, quae virtutem perficit in infirmitate, confidimus; propensius implorantes ut quem tantae sedis honore decorasti, moribus existere non patiaris indignum, et cujus formae successorem nomine praestitisti, quantocumque etiam bonae conversationis annisu fieri tribuas sectatorem. Per, etc.
22.6.4
Praesta, quaesumus, Domine, cum accessu temporum recti moderaminis incrementum, ut quod dignitate praeferimus, justis actionibus exsequamur. Per, etc.
22.6.5
Multiplica, Domine, quaesumus, in Ecclesia tua spiritum quem dedisti; ut per dignum pontificis institutum, crescat tuorum devotio sancta fidelium. Per, etc.
22.7.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, origo cunctarum perfectioque virtutum, da nobis quaesumus, et exercere quae recta sunt, et 120 praedicare quae vera, ut instructionem gratiae tuae praebeamus et agendo tuis fidelibus et docendo. Per, etc.
22.7.2
Suscipe, Domine, quaesumus, oblationes et preces quas et pro reverentia paschali supplices adhibemus, et pro solemnitate recolenda primordii sacerdotalis offerimus, ut eorum nobis intercessione sint prospera, quos nobis hujus muneris et doctores constituis et patronos. Per, etc.
22.7.3
Vere dignum. Teque profusius implorare, ut quod nunc pii nobis est oneris, perpetui sit honoris. Neque nos magis oblectet praerogativa fastigii, quam competens actio dignitatis, atque secundum beatum apostolum Paulum docentem: Episcopatum qui desiderat, bonum opus concupiscit, sacri nominis veritatem sanctae conversationis in nobis monstret effectus. Et qui loco caeteris praesidemus, cunctis rationabili subdamur affectu. Nec nos extollat noxia potestatis elatio, sed potius modestos efficiat administratio legitima charitatis. Per, etc.
22.7.4
Deus, qui bona cuncta et inchoas benignus et perficis, da nobis, sicut de initiis tuae gratiae gloriamur, ita de perfectione gaudere. Per, etc.
22.7.5
Repleantur consolationibus tuis, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium, pariterque et de Ecclesiae praesulum, et de suo referant gaudia votiva profectu, ac temporalibus solatiis incitati, promptius aeterna desiderent. Per, etc.
22.8.1
Item alia.-- Deus, qui licet universum genus humanum coelesti lege disponas, Ecclesiam tamen tuam speciali dispensatione moderaris, et dignum tibi nos exhibere ministerium concede propitius, et dignos per tuam gratiam ministros offerre. Per, etc.
22.8.2
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut quod fragili supplemus officio, tuo potius perficiatur effectu. Per, etc.
22.8.3
Omnium nostrum, Domine, quaesumus, hostias propitius intuere, ut et quod actum est per obsequium deputatum, et fidelium vota populorum, tua potius dignatione firmetur. Per, etc.
22.8.4
Vere dignum. Suppliciter implorantes ut nostram pariter et eorum quos per tui muneris largitatem sacrae familiae subrogamus antistites, bene tibi placitam perficias servitutem. Per, etc.
22.8.5
121 Pro episcopo offerendum.
22.8.6
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus( illius et illius) famulorum tuorum, quibus summum sacerdotium contulisti, quaesumus, benignus efficias, et tua in eis dona prosequaris. Per, etc.
22.8.7
Ecclesiam tuam, Domine, benignus illumina, ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per, etc.
22.8.8
Da, quaesumus, Domine, ut et fideles tui diligant praesules suos, et ab eis mutuo diligantur, atque ut perpetuo perseverent, praesta, quaesumus, ut utrisque justitia non desit, et pietas. Per, etc.
22.9.1
Item alia.-- Largire nobis, Domine, quaesumus, spiritum cogitandi quae bona sunt, promptius et agendi, ut qui sine te esse non possumus, secundum te vivere valeamus. Per, etc.
22.9.2
Da nobis, Domine, quaesumus, ut in tua gratia veraciter confidentes, et quae te digna sunt postulemus, et jugiter postulata sumamus. Per, etc.
22.9.3
Dicatae tibi, Domine, quaesumus, capiamus oblationis effectum, ut a terrenae vetustatis conversatione mundati, coelestis vitae profectibus innovemur. Per, etc.
22.9.4
Vere dignum. Ut qui te auctore sumus conditi, te reparatore salvemur, et qui faciles a tua rectitudine discrepamus, ad eam tua miseratione revocemur; nec relinquamur nostris excessibus, sed tuae subdamur clementer et incessabiliter voluntati. Per, etc.
22.9.5
Perfice, Domine, quaesumus, benignus in nobis, ut quae sacris mysteriis profitemur, piis actionibus exsequamur. Per, etc.
22.9.6
Plebem tuam, Domine, quaesumus, interius exteriusque restaura, ut quam corporeis non vis delectationibus impediri, spiritali facias vigere proposito, et sic rebus foveas transituris, ut tribuas potius inhaerere perpetuis. Per, etc.
22.10.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, qui nos ab hostibus defendis immeritos, praesta, quaesumus, ut et morum nobis adsit et fidei rectitudo, 122 qua pietatis tuae mereamur augmenta. Per, etc.
22.10.2
Quaesumus, Domine Deus noster, ut propitiationis tuae nobis collata securitas non nos efficiat negligentes, sed potius ad cultum nominis tui reddat acceptos. Per, etc.
22.10.3
Sacris, Domine, mysteriis expiati, et veniam consequamur et gratiam. Per, etc.
22.10.4
Vere dignum. Clementiam tuam toto corde poscentes, ut qui nos a corporalibus tueris adversis, ab hostibus quoque mentis expedias, et quos exteriore tribuis tranquillitate gaudere, interius facias esse pacificos. Per, etc.
22.10.5
Repleti, Domine, muneribus sacris, da, quaesumus, ut in gratiarum semper actione maneamus. Per, etc.
22.10.6
Guberna, Domine, quaesumus, tuam placatus Ecclesiam, ut potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat, et in religionis integritate persistat. Per, etc.
22.11.1
Item alia.-- Ad te corda nostra, Pater aeterne, converte, quia nullis necessariis indigebunt, quos tuo cultui praestiteris esse subjectos. Per, etc.
22.11.2
Ut cunctis nos, Domine, foveas adjumentis, tuis apta propitius disciplinis. Per, etc.
22.11.3
Sacrificium deferimus de perceptione tuorum, Domine, praestitorum, ut percipienda securius uberiusque sumamus. Per, etc.
22.11.4
Vere dignum. Simulque pro munere generali quo vivimus, et pro singulis quibusque subsidiis tuam munificentiam praedicare; ne collatis, etc.
22.11.5
Praesta, Domine, quaesumus, ut temporalibus, etc.
22.11.6
Succurre, Domine, quaesumus, populo supplicanti, etc.
22.12.1
Item alia.-- Omnipotens et misericors Deus, propitiationis tuae dona multiplica, et cunctis hostibus coelesti virtute compressis, augmentum nobis tribue religionis et pacis. Per, etc.
22.12.2
Virtutum coelestium Deus, promissionis tuae munus exsequere, ut evangelicae veritati rebellantium corda subdantur. Per, etc.
22.12.3
Muneribus nostris, quaesumus, Domine, gratiam tuae placationis intersere, ut et collata 123 nobis remedia tuearis, et conferenda perficias. Per, etc.
22.12.4
Vere dignum. Supplicantes ut te nos placatus devoto facias corde sectari: quia sicut totius adversitatis est causa tuis non obedire praeceptis, ita praecipue prosperitatis effectus est, bonorum omnium sequi convenienter auctorem. Per, etc.
22.12.5
Tua nos, quaesumus, Domine, sancta purificent, et operationes suae perficiant nos pacatos. Per, etc.
22.12.6
Moveat pietatem tuam, quaesumus, Domine, subjectae tibi plebis affectus, et misericordiam tuam supplicatio fidelis obtineat, ut quod meritis non praesumit, indulgentiae tuae largitate percipiat. Per, etc.
22.13.1
Item alia.-- Peccata nostra, Domine, propitiatus absolve, et quidquid pro peccatis meremur, miseratus averte. Per, etc.
22.13.2
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut viam tuam devota mente currentes, surripientium delictorum laqueos evadamus. Per, etc.
22.13.3
Purificet nos, Domine, coelestis exsecutio sacramenti, et ad tuam magnificentiam capiendam divinis effectibus semper instauret. Per, etc.
22.13.4
Vere dignum. Ut qui te auctore subsistimus, te dispensante dirigamur. Non nostris sensibus relinquamur, sed ad tuae reducti semper tramitem veritatis, haec studeamus exercere quae praecipis, ut possimus dona percipere quae promittis. Per, etc.
22.13.5
Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat. Per, etc.
22.13.6
Adesto, Domine, fidelibus tuis, et tua sancta celebrantibus auge devotionis effectum, ut et tibi semper exhibeant debitam servitutem, et ad remedia jugiter aeterna proficiant. Per, etc.
22.14.1
Item alia.-- Respice nos, rerum omnium Deus creator et rector, et ut tuae propitiationis sentiamus effectum, toto nos tribue tibi corde servire. Per, etc.
22.14.2
Ad tua, Domine, beneficia fiducialiter 124 impetranda, quaesumus ut exercere quae tibi sunt placita, et velle nobis largiaris et posse. Per, etc.
22.14.3
Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et majestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur. Per, etc.
22.14.4
Vere dignum. Qui ideo nos imaginem tuam benignus existere voluisti, ut tenorem summae justitiae pariter et pietatis imitemur, quod brevi compendio poterimus implere, si per tuam nobis gratiam concedatur ut et te nostrum nitamur amare factorem, et nosmetipsos veraciter libereque diligere quos fecisti. Per, etc.
22.14.5
Spiritum nobis, Domine, tuae charitatis infunde, ut quos uno coelesti pane satiasti, una facias pietate concordes. Per, etc.
22.14.6
Confirma, Domine, quaesumus, tuorum corda filiorum, et gratiae tuae virtute corrobora, ut et in tua sint supplicatione devoti, et mutua dilectione sinceri. Per, etc.
22.15.1
Item alia.-- Quaesumus, omnipotens Deus, ne multitudinem nostrae pravitatis attendas, sed a peccatis abstrahe fragiles, et ad ea quae recta sunt, tuorum dirige voluntates. Per, etc.
22.15.2
Non retribuas nobis, quaesumus, Domine, quae malis operibus promeremur, sed quos jure corripis a veritate digressos, protege tua miseratione correctos. Per, etc.
22.15.3
Prosint nobis, Domine, frequentata mysteria, quae nos a cupiditatibus terrenis expediant, et instituant amare coelestia. Per, etc.
22.15.4
Vere dignum. Ut divinam jugiter gratiam subsequentes, justitiam tuam, quam delictis nostris incessanter offendimus, actu meliore placemus. Et quibus merita debetur poena perversis, indulgentia tribuatur ab iniquitate cessantibus. Per, etc.
22.15.5
Ab omni errore nos, Domine, quaesumus, expient sacramenta quae sumpsimus, et dulcedinem mentibus nostris tuae suavitatis infundant. Per, etc.
22.15.6
Da populo tuo, Domine, quaesumus, spiritum veritatis et pacis, ut et te tota mente cognoscant, et quae tibi sunt placita toto corde sectantes, bonorum tuorum semper munere potiantur. Per, etc. 125
22.16.1
Item alia.-- Protector in te sperantium Deus, praesta, quaesumus, ut majestatem tuam sine cessatione laudemus, et ut tibi possimus jugiter famulari, salutem nobis tribue mentis et corporis. Per, etc.
22.16.2
Misericordiae tuae remediis, quaesumus, Domine, fragilitas nostra subsistat, ut quae sui conditione defecit, tua vegetatione reparetur. Per, etc.
22.16.3
Quaesumus, Domine Deus noster, ut interius nobis exteriusque conferant haec mysteria sanitatem, quae famulis tuis in utroque voluisti praebere subsidium. Per, etc.
22.16.4
Vere dignum. Qui famulos tuos ideo corporaliter verberas, ut mente proficiant, potenter ostendens quam sit pietatis tuae praeclara salvatio, dum praestas ut operetur nobis etiam infirmitas ipsa medicinam. Per, etc.
22.16.5
Deus, qui diligendo castigas, et castigando nos refoves, praesta ut de utroque tibi gratias semper referre valeamus. Per, etc.
22.16.6
Tuere, Domine, populum tuum, et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla ei nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Per, etc.
22.17.1
Item alia.-- Eripe nos, Domine, quaesumus, ab his quae divinae sunt contraria voluntati. Et quia tui operis est omne quod vivimus, praesta ut tui famuli tibi placere possimus. Per, etc.
22.17.2
Quaesumus, Domine, ne nos tales patiaris existere quibus merito dominentur adversa. Sed hujusmodi potius effici tribuas, qui beneficiis tuis non perpetuo judicemur indigni. Per, etc.
22.17.3
Oblati sacrificii, Domine, quaesumus, praestet effectus, ut eidem convenienter aptemur. Per, etc.
22.17.4
Vere dignum. Majestatem tuam devotis mentibus implorantes, ut sicut ex te habemus esse quod sumus, sic per gratiam tuam et bene velle sumamus, et bonum posse quod volumus. Per, etc.
22.17.5
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut mysteriorum virtute sanctorum vita nostra firmetur. Per, etc.
22.17.6
Plebs tua, Domine, sacramentis purificata coelestibus, quod sumit intelligat, quod gustu delibat moribus apprehendat, quod 126 justis orationibus expetit tua miseratione percipiat. Per, etc.
22.18.1
Item alia.-- Magnificamus, Domine, clementiam tuam, qui et veniam peccatoribus, et miseris praestas auxilium. Per, etc.
22.18.2
Nomini tuo, quaesumus, Deus aeterne, da gloriam, cum et immeritis benefacere non omittis. Per, etc.
22.18.3
Vere dignum. Referentes gratias et precantes ut tibi nos placitos esse perficiens, quibus succurris indignis, propitieris acceptis. Per, etc.
22.18.4
Quanto te, Domine, praedicare sufficimus, qui pariter immeritis tribuis de moerore laetitiam. Per, etc.
22.18.5
Da, quaesumus, Domine, populum tuum ad te toto corde converti: quia quos defendis etiam delinquentes, majori pietate tueris sincera tibi mente devotos. Per, etc.
22.19.1
Item alia.-- Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut inter innumeros vitae praesentis errores, tuo semper moderamine dirigamur. Per, etc.
22.19.2
Fac nos, quaesumus, Domine, quae sunt recta sectari, integritatem conscientiae diligere semper et famae. Per, etc.
22.19.3
Sacrificii tui, Domine, salutaris effectibus et nos expiari, et tua nos confidimus remedia promereri. Per, etc.
22.19.4
Vere dignum. Qui cum summa sis Ratio, nosque rationales effeceris, certum est tantum nos a tua participatione discedere, quantum ab aequitatis tramite deviamus, et tantum in tua similitudine permanere, quantum non divellimur ab ordine veritatis. Per, etc.
22.19.5
Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et vivificando renovent, et renovando vivificent. Per, etc.
22.19.6
Fideles tuos, Domine, benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua voluntate numquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. Per, etc.
22.20.1
Item alia.-- Praesta, Domine, quaesumus, ut mentium reprobarum non curemus obloquia, sed eadem pravitate calcata quae domui tuae 127 conveniunt rationabiliter exsequamur. Per, etc.
22.20.2
Quaesumus, virtutum coelestium Deus, ut despectis falsitatibus impiorum, conscientiae famaeque nostrae profutura sectemur. Per, etc.
22.20.3
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut hujus oblationis effectus et tibi non placita refutare, et praestet nobis amare quae recta sunt. Per, etc.
22.20.4
Vere dignum. Ut nos ab operariis iniquitatis dignanter expedias, et nec proprio reos fieri patiaris excessu, nec alienis impietatibus praebere consensum. Sed mores nostros et moderatione componas, ut tam in nobis quam in aliis quae sunt justa servemus. Per, etc.
22.20.5
Ab occultis nostris munda nos, Domine, et ab alienis pravitatibus benignus absolve, ut tua sancta pura mente sumamus. Per, etc.
22.20.6
Familiam tuam, Domine, propitiata majestate circumspice, ut nec suis infecta sit vitiis, nec externis obligata peccatis, sed ab utrisque libera tibi semper et purgata deserviat. Per, etc.
22.21.1
Item alia.-- Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut toto tibi corde famulemur, quia nulla nobis praevalebit hostilitas, si in te, Domine, veraciter confidamus. Per, etc.
22.21.2
Hujus nobis, Domine, quaesumus, sacrificii placatione succurre, cujus remediis dignaris absolvere peccatores. Per, etc.
22.21.3
Vere dignum. Quia, dum beneficia tua largiris indignis, magna pietate nos admones, multo potiora dona sumpturos si praeceptionum tuarum et eruditionibus proficiamus et factis. Per, etc.
22.21.4
Majestatem tuam, Domine, supplices deprecamur ut nos et coelestibus expiare mysteriis, et perpetuis non desinas fovere praesidiis. Per, etc.
22.21.5
Tuere propitius, Domine, quaesumus, familiam tuam, et quam benigna defensione non deseris, propensius tibi redde subjectam, ut gratiam tuam, quam sumit indebita, copiosius devota percipiat. Per, etc.
22.22.1
Item alia.-- Deus, qui justitiam diligis et injusta condemnas, da nobis, quaesumus, et amare quae recta sunt, et perversa vitare. Per, etc.
22.22.2
Veritatis auctor et misericordiae, Deus, 128 qui nos et sollicitudine non pigros esse, et neminem laedere voluisti, praesta, quaesumus, ut nulli noxia cupiamus inferre, et vexare molientium caveamus in cursus. Per, etc.
22.22.3
Ab occultis nostris tua nos, Domine, sancta purificent, et ab externis erroribus perpetua virtute defendant. Per, etc.
22.22.4
Vere dignum. Misericordiam tuam, Domine, deprecantes, ut nos divinis rebus tribuas studere veraciter, nec sub specie religionis sacros impugnare patiaris effectus. Quoniam sibi modis omnibus inimici sunt qui tuae voluntati nituntur esse contrarii, propriae potius salutis operantes excidium, quam tuis dispositionibus adversa mente nocituri. Per, etc.
22.22.5
Muneris divini perceptio, quaesumus, Domine, semper a nobis et peccata nostra submoveat, et externa depellat. Per, etc.
22.22.6
Populum tuum, Domine, quaesumus, posside coelestibus institutis, ut omnia vitando quae mala sunt, et bona cuncta sectando, non indignationem tuam, sed jugiter misericordiam consequatur. Per, etc.
22.23.1
Item alia.-- Concede, omnipotens Deus, ut et gaudiorum plenitudinem consequamur, et majestati tuae propensius simus devoti. Per, etc.
22.23.2
Offerimus, Domine, laudes et munera, pro concessis beneficiis exhibentes gratias, et pro concedendis suppliciter deprecantes. Per, etc.
22.23.3
Vere dignum. Qui facis mirabilia magna solus, et non tantum pro peccatis nostris non retribuis quae meremur, sed insuper etiam consolationis tuae dona praestas immeritis; magis nos ad cultum nominis tui pio largiens munere provocari, quam debita castigatione compelli, et clementer indulgens ut servilis metus in affectum transeat filiorum. Per, etc.
22.23.4
Toto tibi, Domine, corde substrati, bonitatem tuam supplices exoramus ut nos et temporalibus praesidiis fovere non desinas, et aeternis instruere non omittas. Per, etc.
22.23.5
Laetetur, Domine, quaesumus, populus tuus, tua dextera sublevatus, et a tribulatione respirans, continuis protegatur auxiliis, et religiosa conversatione proficiens, et praesentibus bonis gaudeat et futuris. Per, etc.
22.23.6
Precamur, omnipotens Deus, omnes propitiatus a nobis remove pravitates, et cunctas benignus depelle nequitias. Per, etc.