Sacramenta Romanae Ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7641 Saroec
28.1.1
XXXV. MENSE NOVEMBRI. In natale sanctorum quatuor Coronatorum.
28.1.1
-- Annua martyrum tuorum, Domine, vota recurrimus, majestatem tuam suppliciter deprecantes ut cum temporalibus incrementis prosperitatis aeternae capiamus augmentum. Per, etc.
28.1.2
Pro martyrum natalitiis, Domine, tua muneribus cumulamus altaria. Da, quaesumus, ut gaudia nobis sancta succrescant, quibus proficiat nostrae devotionis affectus. Per, etc.
28.1.3
Vere dignum. Celebrantes sanctorum natalitia patronorum, quia dum tui nominis per eosgloria frequentatur, nostrae crescit fragilitatis auxilium. Per, etc.
28.2.1
Item alia.-- Hostias tibi, Domine, pro martyrum tuorum commemoratione deferimus, supplicantes ut indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. Per, etc.
28.2.2
Vere dignum. Quoniam tu magnificaris in tuorum laude sanctorum. Et quidquid ad eorum pretiosam pertinet passionem, tuae sunt opera miranda potentiae; qui hujus fidei tribuis clementer ardorem; qui suggeris tolerantiae 139 firmitatem; qui largiris in agone victoriam. Per, etc.
28.2.3
Sanctorum tuorum nos, quaesumus, Domine, semper festa laetificent, et majestati tuae perpetua placatione commendent. Per, etc.
28.2.4
Praesta, Domine, quaesumus, ut sicut populus Christianus martyrum tuorum temporali solemnitate congaudet, ita perfruatur aeterna, et quod votis celebrat, comprehendat effectu. Per, etc.