Sacramenta Romanae Ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7641 Saroec
2.1
MENSE MAIO. IX. PRECES IN ASCENSA DOMINI.
2.1
Adesto, Domine, supplicationibus nostris; ut sicut humani generis Salvatorem consedere tecum in tua majestate confidimus, ita usque ad consummationem saeculi 20 manere nobiscum, quemadmodum es pollicitus, sentiamus. Per, etc.
2.2
Omnipotens sempiterne Deus, tribue nobis munere festivitatis hodiernae, ut illuc filiorum tuorum dirigatur intentio, quo in tuo Unigenito tecum est nostra substantia. Per, etc.
2.3
Exaudi nos, misericors Deus, et da mentibus nostris, quo Redemptor noster conscendit, attolli, ut secundo Mediatoris adventu manifesto munere capiamus, quod nunc audemus sperare promissum. Per, etc.
2.4
Praesta nobis, omnipotens et misericors Deus, ut quae visibilibus mysteriis celebrando suscepimus, invisibili consequamur effectu. Per, etc.
2.5
Da nobis, Domine, non terrena sapere, sed amare coelestia, et inter praetereuntia constitutos jam nunc inhaerere mansuris. Per, etc.
2.6
Exaudi nos, Deus salutaris noster, quia per haec sacrosancta mysteria( commercia) in totius Ecclesiae confidimus corpore faciendum, quod ejus praecessit in capite, per eumdem Jesum Christum Dominum nostrum.
2.1
-- Vere dignum. Qui post resurrectionem saeculis omnibus gloriosam, discipulis suis visu conspicuus, tactuque palpabilis usque in quadragesimum diem manifestus apparuit; ipsisque cernentibus est elevatus in coelum: in id proficientibus per has moras Ecclesiae primitivis, ut et certius fieret quod credidissent, et plenius discerent quod docerent. Per, etc.
2.2
-- Vere dignum. Justa enim nobis exsultatione laetandum est inter gaudia festivitatis hodiernae, quia in coelos Ascensio mediatoris Dei et hominum hominis Jesu Christi, a nostra non est humilitate discessio; dum et in ea gloria, quam tecum semper habuit, et in ea natura est, quam suam fecit ex nobis: ac sic homo dignatus existere est, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Propterea, etc.
2.3.1
-- Vere dignum. Quia mirantibus angelis, angelorumque principibus, Rex gloriae, Dominusque virtutum, resurrectionis beatae primitias, throno tuae majestatis oblatas, in tua secum dextera collocavit. Et ideo, etc.
2.3.2
21 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes Ascensionis in coelum Domini nostri Jesu Christi, sed et memoriam venerantes, etc.
2.4.1
Item alia.-- Vere dignum. Teque suppliciter exorare, ut mentibus nostris tua inspiratione concedas, quo Redemptor noster conscendit, attolli, ut secundo Mediatoris adventu, manifesto munere capiamus quod nunc audemus sperare promissum, per hunc eumdem Jesum Christum Dominum nostrum, per quem te laudant angeli, etc.
2.4.2
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut nostrae mentis intentio, quo solemnitatis hodiernae gloriosus auctor ingressus est, semper intendat, et quo fide pergit, conversatione perveniat. Per, etc.
2.5.1
Item alia.-- Exaltationem nostrae conditionis( humanae substantiae) respice, Deus, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur. Per, etc.
2.5.2
Vere dignum. Ut sensibus nostris dignanter infundas, ne terrenis affectionibus inhaerendo, oculos ad coelestia non levemus: ne infimis voluntatibus occupati, mentes non valeamus attollere quo Salvator noster ascendit; ne diabolica sectando vestigia, a Christi consortio recedamus: quia nemo potest summi verique Regis celsitudine delectari, nisi qui pestifera destructa( subversa) Tyranni jura calcarit. Per, etc.
2.6.1
Item alia.-- Da, quaesumus, omnipotens Deus, illuc subsequi tuorum membra fidelium, quo caput nostrum principiumque praecessit. Per, etc.
2.6.2
Vere dignum. In hac die, qua Jesus Christus, Filius tuus, Dominus noster, divini consummato fine mysterii, dispositionis antiquae munus explicuit; ut scilicet et diabolum coelestis operis inimicum, 22 per hominem, quem subjugarat, elideret, et humanam reduceret ad superna dona substantiam. Per, etc.
2.6.3
Tribue, quaesumus, Domine, ut illuc tendat Christianae nostrae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. Per, etc.
2.6.4
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitum sibi hominem nostrae substantiae in gloriae tuae dextera collocavit; sed et memoriam, etc.