Sacramenta Romanae Ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7641 Saroec
35.1.1
XLII. In natali Innocentum.
35.1.1
-- Deus, qui bonis tuis infantum quoque tui nescia sacramenti corda praecedis, tribue, quaesumus, ut nostrae conscientiae fiduciam non habentes, indulgentia semper copiosa praeveniat. Per, etc.
35.1.2
Suscipe, Domine, quaesumus, devotorum munera famulorum, et tuis divinis purifica servientes pietate mysteriis, quibus etiam justificas ignorantes. Per, etc.
35.1.3
Vere dignum. Pretiosis enim mortibus parvulorum, quos, propter Filii tui Domini nostri et Salvatoris infantiam, bestiali saevitia Herodes funestus occidit, immensa clementiae tuae dona cognoscimus. Fulget namque magis sola gratia quam voluntas, et clara est prius confessio quam loquela; ante passio quam membra passionis existerent; testes Christi, qui ejus nondum fuerant agnitores. O infinita benignitas! cum pro suo nomine trucidatis, etiam nescientibus, meritum gloriae perire non patitur; sed proprio cruore perfusis, et salus regenerationis expletur, et imputatur corona martyrii. Per, etc.
35.1.4
Hodiernae solemnitatis effectum sumpsimus, Domine, gaudia magna de parvis, suppliciter exorantes ut hanc abundantiam in nostra quoque salvatione defendas. Per, etc.
35.1.5
Laetetur semper Ecclesia tua, Domine, tuorum celebritate sanctorum, et misericordiae tuae jugiter experiatur effectum, quo et fragilitas humana subsistat, et divina supplici redemptio non negetur. Per, etc.
35.2.1
Item alia.-- Deus, qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis, da nobis, quaesumus, in eorum celebritate gaudere, qui Filio tuo Domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes. Per, etc.
35.2.2
Adesto, Domine, muneribus, innocentum festivitate sacrandis, et praesta, quaesumus, ut eorum sinceritatem possimus imitari, 156 quorum tibi dicatam veneramur infantiam. Per, etc.
35.2.3
Vere dignum. Audivimus enim prophetam dicentem quod Rachel plorans filios suos, noluerit consolari, quia non sunt. Moerebat ergo quod de ejus sobole non venirent, qui tanto sunt munere coronati. De Liae quippe sunt stirpe progeniti, quorum divina gratia praevenit et sensum; intelligentiam passio, et martyrii palma mirabilis praecessit aetatem; ut etiam veneranda nostri Salvatoris infantia coaetaneis testificationibus existeret gloriosa. Per, etc.
35.2.4
Annue, quaesumus, omnipotens Deus, ut sicut eos, quorum Natalitia recensemus, per tuam gratiam beneplacitos fecit aetas exitu, sic nos tuae pietati salutaris humilitas praestet acceptos. Per, etc.
35.2.5
Tribue, Domine, quaesumus, fidelibus tuis, ut, sicut ait Apostolus, non efficiantur pueri sensibus, sed malitia innoxii reperiantur ut parvuli, ut martyres festivitatis hodiernae, quos meritis aequare non possunt, mentis simplicitate sectentur.