Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramenta Romanae Ecclesiae
Leo IEccl 5 · 7641-saroecMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7641 Saroec
5.1
XII. IN JEJUNIO MENSIS QUARTI.
5.1
Adesto, Domine, supplicibus tuis, ut hoc solemne jejunium, quod animis corporibusque curandis salubriter institutum est, devoto servitio celebremus. Per, etc.
5.2
Praesta, Domine Deus noster, ut contra omnes fremitus impiorum mentis puritate vincamus, et qui nos, in sua confidentes virtute, moliuntur affligere, a nobis jejunantibus subjugentur. Per, etc.
5.3
28 Offerimus tibi, Domine, quae dicanda tuo nomine dedisti, suppliciter exorantes ut sicut eadem nobis efficis sacramentum, ita fieri tribuas remedium sempiternum. Per, etc.
5.4
Vere dignum. Post illos enim laetitiae dies, quos in honorem Domini a mortuis resurgentis et in coelos ascendentis exegimus, postque perceptum sancti Spiritus donum, necessarie nobis haec jejunia sancta provisa sunt; ut pura conversatione viventibus, quae divinitus Ecclesiae sunt collata, permaneant. Per, etc.
5.5
Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine Deus noster, ut cujus exsequimur cultum, sentiamus effectum. Per, etc.
5.6
Adesto, Domine, populis tuis, tua profectione fidentibus, et tuae se dexterae suppliciter inclinantes perpetua defensione conserva. Per, etc.
5.7
Percipiant, quaesumus, Domine, vitae praesentis auxilium, et gratiam reperiant sempiternam. Per, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note