Sacramenta Romanae Ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7641 Saroec
9.1
XVI. Conjunctio oblationis virginum sacratarum.
9.1
Hanc etiam oblationem, Domine, tibi virginum sacratarum, quarum ante sanctum altare tuum oblata nomina recitantur, quaesumus, placatus accipias. Pro quibus majestatem tuam supplices deprecamur ut propositum castitatis, quod te auctore professae sunt, te protectore custodiant. Per, etc.
9.1.1
Item alia.-- Apostolorum tuorum precibus, Domine, quaesumus, plebis tuae dona sanctifica, ut, quae tibi tuo grata sunt instituto, fiant gratiora patrocinio supplicantium. Per, etc.
9.1.2
Vere dignum. Teque laudare mirabilem Deum in sanctis tuis, in quibus magnificatus es vehementer; per ipsos Unigeniti tui 36 sacrum corpus exornans, et in ipsis Ecclesiae tuae fundamenta constituens. Quorum beatissimum Petrum, gratiae tuae electionisque primitias, in apostolicae dignitatis culmen ascitum, ita ad confitendum te Deum vivum et Dominum nostrum Jesum Christum secreta tui revelatione docuisti, ut in cognoscenda Unigeniti tui gloria nullis carnis et sanguinis impediretur obstaculis. Pro qua magistra omnium credentium fide, confessorem tuum coelorum clavibus praefecisti, ut cui ad te per te fuerat accessus, per ipsum caeteris ad regnum tuum pateret introitus. Huic quoque beatum apostolum Paulum ad salutem gentium non impari vocatione consocias; quem magnis laboribus praeparatum, gratia tua et mentem mutavit et nomen. Hujus igitur triumphi diem hodierna devotione celebrantes, hostias tibi, Domine, laudis offerimus, cum angelis, etc.
9.2.1
Item alia.-- Oblationes populi tui, Domine, quaesumus, apostolorum tuorum passio beata conciliet, et quae nostris( minus) non aptae sunt meritis, fiant tibi placitae tuorum deprecatione justorum. Per, etc.
9.2.2
Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam in tuis fidelibus ubique pollentem apostolicis facis constare doctrinis, ut per quos initium divinae cognitionis accepit, per eos usque in finem saeculi capiat regni coelestis augmentum. Per, etc.
9.3.1
Item alia.-- Munus hoc, Domine, quaesumus, apostolica pro nobis interventio prosequatur, ut quod tremente servitio per nos vovemus, eorum nobis precibus efficias sacramentum. Per, etc.
9.3.2
Vere dignum. Tu etenim tribuis, Domine, ut praedicationis apostolicae claritatem nulla juris inferni subdola doctrina subvertat, nulla praevaricatio veritatis offuscet. Per, etc.
9.3.3
37 Perceptis, Domine, sacramentis, subdito corde rogamus et petimus ut intervenientibus beatis apostolis, quae pro eorum celebrata sunt gloria, nobis proficiant ad medelam. Per, etc.
9.3.4
Gregem tuum, Pastor bone, placatus intende; et per apostolos tuos pervigili protectione custodi, ut iisdem rectoribus gubernetur, quos eidem contulisti operis tui vicarios esse pastores. Per, etc.
9.4.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, qui ineffabili sacramento jus apostolici principatus in Romani nominis arce posuisti, unde se evangelica veritas per tota mundi regna diffunderet: praesta ut quod in orbem terrarum eorum praedicatione manavit, Christianae devotionis sequatur universitas. Per, etc.
9.4.2
Praesta, quaesumus, Ecclesiae tuae, Domine, de tantis digne gaudere principibus, et illam sequi pia devotione digne gaudere principibus, et illam sequi pia devotione doctrinam, qua delectos tibi greges sacris mysteriis imbuerunt. Per, etc.
9.4.3
Vere dignum. Quia non mundi reges et proceres, non facundos aut divites, sed abjectos et pauperes, ineruditos atque ignobiles elegisti, quibus majestatis tuae potentiam, et coaeterni tibi Filii revelares arcanum; ut non possibilitatis humanae, sed doni probaretur esse divini; et quae praecipua videbantur in saeculo, absque te Deo monstrarentur inania; et quaelibet inania, per te docerentur esse sublimia: cum, ita dispensante virtute, non de gloriosis humilia, sed de humilibus gloriosa penderent; et ille quondam Petrus piscator exiguus, repente factus apostolus, non potentibus subjaceret, sed eos potius salubri rete concluderet; nec cuiquam esset ambiguum, in secreta beatitudine collocatum jus habere dimittendi delicta mortalium, cujus meritum cerneret toto orbe venerandum regnare post mortem. Beatum quoque apostolum Paulum, Domine, simili dignatione glorificas; qui dejectus in terris levatur in coelum, captus oculis corporalibus, lucem vidit aeternam; atque uno eodemque modo contumax tuus et vindictam sensit et gratiam; tantaque felicior ultione, particeps divinorum meruit esse post poenam. Per, etc. 38
9.5.1
Item alia.-- Offerimus tibi, Domine, preces et munera: quae, ut tuo sint digna conspectu, beatorum apostolorum tuorum, quaesumus, precibus adjuventur. Per, etc.
9.5.2
Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam, in apostolica soliditate fundatam, ab infernarum eruis terrore portarum; ut in tua veritate consistens, nulla recipiat consortia perfidorum. Per, etc.
9.6
Item alia.-- Quae tuo nomini, Domine, sunt dicata, quaesumus, Ecclesiae tuae principum commendet oratio. Per, etc
9.2
Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam sempiterna pietate non deserens, per apostolos tuos jugiter eam et erudis et protegis. Per, etc.
9.7.1
Item alia.-- Apostolica pro nobis interventio, quaesumus, Domine, prosequatur munus oblatum: ut quod tremente servitio nos vovemus, ejus precibus efficiatur acceptum. Per, etc.
9.7.2
Vere dignum. Tu enim tribuis, Domine, ut praedicationis, etc.
9.7.3
Celebratis, Domine, quae pro apostolorum tuorum beata passione peregimus, ipsorum, quaesumus, nobis fiant intercessione salutaria, in quorum Natalitiis sunt exsultanter impleta. Per, etc.
9.7.4
Audi, Domine, populum tuum tibi corde subjectum, et tuitionem mentis et corporis eidem, rogantibus sanctis apostolis tuis, praesta continuam.
9.8.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem beatorum, etc.
9.8.2
Suscipe, Domine, munera plebis tuae pro beatorum apostolorum triumphis oblata; et quia nostris meritis non est digna fiducia, placentium tibi precibus fiat grata devotio. Per, etc.
9.8.3
Vere dignum. Quia tui est operis tuaeque 39 virtutis, ut beatorum apostolorum Petri et Pauli gloriosa confessio nec capiatur umquam falsis, nec perturbetur adversis; sed coelestis eruditio, sicut per eos ab ipsa veritate suscepta posterisque mandata est, ita iisdem suffragantibus intemerata perduret. Per, etc.
9.9.1
Item alia.-- Offerimus tibi, Domine, preces et munera, etc.
9.9.2
Vere dignum. Qui ineffabili sacramento jus apostolici principatus in Romani nominis arce posuisti, unde se evangelica veritas per tota mundi regna diffunderet, ut quod in orbem terrarum eorum praedicatione manasset, Christianae devotionis sequeretur universitas; salubrique compendio et hi qui ab illorum tramite deviassent haberentur externi, et tantummodo filii veritatis existerent, qui a principali nullatenus traditione discederent. Per, etc.
9.9.3
Post infirmitatem.
9.10.1
Item alia.-- Vere dignum. Qui nos ideo temporalibus salubriter flagellas incommodis, quia aeternarum rerum non vis subire dispendium; et quoniam facilis est in securitate prolapsus, malis potius praesentibus castigatos ad divina proficere, quam mundana prosperitate permittis a sempiternae beatitudinis itinere deviare; per quae providentiae tuae beneficia, cognoscentes apostolicis nos institutionibus erudiri, diem gloriosae passionis eorum subdito corde veneramur. Per, etc.
9.10.2
F C SP
9.11.1
Item alia.-- Quaesumus, Domine, Deus noster, quae in hoc altari proposita oculis tuae majestatis offerimus, beatorum apostolorum tuorum supplicationibus propitiatus assume. Per, etc.
9.11.2
Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate, etc.
9.11.3
Peractis solemniter, Domine, quae pro apostolorum tuorum beata celebravimus passione, ipsorum, quaesumus, nobis fiant intercessione 40 salutaria, in quorum Natalitiis sunt exsultanter impensa. Per, etc.
9.11.4
Audi, Domine, populum tuum, tota tibi mente subjectum, et apostolicam tuitionem supplici decerne propitiatus: ut corpore et corde protectus, quod pie credit appetat, quod juste sperat obtineat. Per, etc.
9.12.1
-- Munera quae deferimus, Domine, benignus assume, et quia nostris impediuntur offensis, apostolorum tuorum precibus adjuventur. Per, etc.
9.12.2
Post infirmitatem.
9.12.3
Vere dignum. Nos enim temporalibus flagellas incommodis, quia aeternarum rerum non vis subire dispendium; meliusque est malis praesentibus castigatos ad divina proficere, quam prosperitate mundana a beatitudinis sempiternae tramite deviare. Inter quae praeceptis nos apostolicis, pariterque cognoscimus praesidiis erudiri; et idcirco horum solemnia celebrantes, hostias tibi laudis offerimus. Per, etc.
9.12.4
Coelestibus refecti sacramentis et gaudiis, supplices, Domine, te rogamus, ut quorum gloriamur triumphis, protegamur auxiliis. Per, etc.
9.12.5
Gregem tuum, Pater bone, placatus intende; et per beatos apostolos perpetua protectione custodi, quos totius Ecclesiae praestitisti esse pastores. Per, etc.
9.13.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, da populis tuis praecipuorum apostolorum natalem diem plena devotione venerari; ut quorum doctrinis ad confessionem Deitatis unius institutus est mundus, eorum suffragantibus meritis divinae serviat unitati. Per, etc.
9.13.2
Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, preces et hostias apostolica commendet oratio, ut quod pro illorum gloria celebramus, nobis prosit ad veniam. Per, etc.
9.13.3
Vere dignum. Qui secundum promissionis tuae inviolabile constitutum, apostolicae confessioni, etc., ut supra in praefatione Missae I, usque dissonant; ipsaque sit sacri corporis ubique vera compago, quae, te dispensante, devota obsequitur, quidquid sedes 41 illa censuerit, quam tenere voluisti totius Ecclesiae principatum. Per, etc.
9.13.4
Perceptis, Domine, sacramentis, supplices te rogamus ut, intercedentibus beatis apostolis, quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. Per, etc.
9.13.5
Familiam tuam, Domine, propitius intuere, et apostolicis defende praesidiis; ut eorum precibus gubernetur, quibus nititur, te constituente, principibus. Per, etc.
9.14.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, qui fragilitati nostrae consulens, assidua nos sanctorum celebritate solaris: da nobis, sub patronis talibus constitutis, et continua securitate muniri, et salutari gaudere profectu. Per, etc.
9.14.2
Grata tibi munera nostra sint, Domine, quae et tuis sunt instituta praeceptis, et sanctorum festivitas gloriosa commendat. Per, etc.
9.14.3
Vere dignum. Qui inter errorum caligines mundanorum luminaria multiplicis beatique martyrii coruscare tribuisti, ut in conspectu generis humani mirabilis appareret in eorum agone mutatio, qua praevalendo deficiunt persequentes, et deficiendo praevalent interempti; quo illorum saevientium memoria ac potestas evanuit, horum obeuntium mors ubique pretiosa fulget et nomen; illorum nulla supersunt regiae potestatis insignia, istorum virtutem monstrat effectus; et quid de utrisque geratur, non solum fide cernitur, sed etiam visibiliter approbatur. Per, etc.
9.14.4
Quaesumus, Domine Deus noster, ut intervenientibus sanctis tuis, sacrosancta mysteria quae frequentamus actu, subsequamur et sensu. Per, etc.
9.14.5
Adesto, Domine, populo tuo, cum sanctorum tuorum patrocinio supplicanti, ut quod propria fiducia non praesumit, suffragantium meritis consequatur. Per, etc.
9.15.1
Item alia.-- Deus, qui Ecclesiae tuae in sanctis montibus fundamenta posuisti: da ut nullis errorum subruatur incursibus, nulla mundi perturbatione quatiatur; sed apostolica semper et institutione sit firma, et interventione secura. Per, etc.
9.15.2
42 Offerimus sacrificium, Domine, quod pro reverentia beatorum apostolorum Petri et Pauli majestati tuae jugiter et reddimus et debemus. Per, etc.
9.15.3
Vere dignum. Apud quem, cum beatorum apostolorum Petri et Pauli continuata festivitas, aeterna celebritas, et triumphi coelestis perpetuus sit natalis; nos tamen beatae confessionis initia recolentes frequenti tribuis devotione venerari, ut crebrior honor, impensus sacratissimae passioni, majorem nobis prosit ad gratiam. Per, etc.
9.15.4
Beatorum apostolorum, Domine, quaesumus, intercessione nos adjuva, pro quorum solemnitate percepimus tua sancta laetantes. Per, etc.
9.15.5
Adesto, Domine, fidelibus tuis, nec eos ullis mentis et corporis patiaris subjacere periculis, quos beatorum apostolorum Petri et Pauli munit gloriosa confessio. Per, etc.
9.15.6
F E SP
9.16.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate fundatam ab infernarum eruis terrore portarum, praesta ut in tua veritate persistens, nulla recipiat consortia perfidorum. Per, etc.
9.16.2
Quae in hoc altari proposita, Domine, oculis tuae majestatis offerimus, etc.
9.16.3
Post infirmitatem.
9.16.4
Vere dignum. Qui nos ideo temporalibus salubriter flagellas incommodis, etc.
9.16.5
Aeternae pignus vitae capientes, humiliter imploramus, ut apostolicis fulti patrociniis, quod in imagine gerimus sacramenti manifesta perceptione sumamus. Per, etc.
9.16.6
Tuere, Domine, plebem tuam, et beatorum apostolorum defende subsidiis. Tui famuli famulaeque sunt, Domine, tibique subjecti. Benedictiones tuas jugiter assequantur, quas suppliciter et indesinenter exspectant. Per, etc.
9.16.7
F E SP
9.17.1
Item alia.-- Exaudi nos, Deus salutaris noster, et apostolorum tuorum nos tuere praesidiis, quorum donasti fideles esse doctrinis. Per, etc.
9.17.2
Suscipe, quaesumus, Domine, munera plebis tuae, quae pro beatorum apostolorum Petri et Pauli natalitiis obtulerunt; et eorum tibi placita meritis propitius esse concede. Per, etc.
9.17.3
43 Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam sempiterna pietate, etc.
9.17.4
Sumpto, Domine, sacramento, beatis apostolis intervenientibus deprecamur ut quod temporaliter gerimus, capiamus aeternum. Per, etc.
9.17.5
Protege, Domine, populum tuum, et apostolorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. Per, etc.
9.18.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, da populis tuis praecipuorum apostolorum Petri et Pauli Natalem, etc.
9.18.2
Vere dignum. Quia tui operis tuaeque virtutis est ut beatorum apostolorum Petri et Pauli gloriosa confessio, cujus annua vota celebramus, nec capiatur umquam falsis, nec perturbetur adversis; sed ut potius tui corporis ubique devota compago, te dispensante, suscipiat, quod sedes illa censuerit, quam tenere voluisti totius Ecclesiae principatum. Per, etc.
9.18.3
Concede, quaesumus, Domine, beatos apostolos tuos intervenire pro nobis: ita enim nos salvari posse confidimus, si eorum precibus Ecclesia gubernetur, quibus utitur, te constituente, principibus. Per, etc.
9.18.4
Perceptis, Domine, sacramentis, subdito corde rogamus et petimus ut intercedentibus beatis apostolis tuis nobis proficiant ad medelam, quae pro illorum gesta sunt passione. Per, etc.
9.19.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, qui nos eorum multiplici facis celebritate gaudere, quorum nostrae fragilitati patrocinia contulisti: da, quaesumus, ut illorum saepius iterata solemnitas nostrae sit tuitionis augmentum. Per, etc.
9.19.2
Hostias populi tui, Domine, propitius intuere: ut quod nostra fiducia non meretur, 44 per eos quos nobis constituisti praesules, incessabiliter largiaris. Per, etc.
9.19.3
Vere dignum. Qui ut hanc sedem regimen Ecclesiae totius efficeres, et quod haec praedicasset ostenderes ubique servandum, simul in ea et apostolicae principem dignitatis, et magistrum gentium collocasti. Per, etc.
9.19.4
Repleti benedictione coelesti, suppliciter imploramus ut quae fragili celebramus officio, per beatos apostolos tuos nobis prodesse sentiamus auxilio. Per, etc.
9.19.5
Protector in te sperantium, Deus, respice populum supplicantem, et apostolico interveniente suffragio, perfice miseratus pia desideria singulorum. Per, etc.
9.20.1
Item alia.-- Placatus, quaesumus, Domine, quidquid pro peccatis meremur averte; nec apud te delicta nostra praevaleant, sed misericordia tua semper exorta praevincat. Per, etc.
9.20.2
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium apostolorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus ut celerem tuae propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiaris. Per, etc.
9.20.3
In Jejunio.
9.20.4
Munera, Domine, tuae glorificationis offerimus, quae tibi pro nostris grata jejuniis, eorum, quaesumus, deprecatio, quorum solemnia celebramus, efficiat. Per, etc.
9.20.5
Vere dignum. Qui in montibus sanctis coelestis Hierusalem fundamenta posuisti, quae duodecim solidata lapidibus apostolorum, chorum Ecclesiae tuae spiritali constructione declarat; ostendens nobis, et in Trinitate quadriformis Evangelii constare mysterium, et in unoquoque Evangeliorum Trinitatis plenitudinem contineri; simulque fragilitati nostrae, per tuam gratiam, fuisse provisos hujus dispensationis magistros, suffragatores, et praesules; ut sacri muneris venerabile sacramentum nihil amplius, nihil minus, nossemus esse quaerendum. Per, etc.
9.20.6
Sanctificati, Domine, salutari mysterio, 45 quaesumus, ut pro nobis eorum non desit oratio, quorum nos donasti patrocinio gubernari. Per, etc.
9.20.7
Praesta populo tuo, Domine, quaesumus, consolationis auxilium; et diuturnis calamitatibus laborantem respirare concede. Da veniam peccatis, et cor ejus ab iniquitate custodi; ut quia humana fragilitas incessabiliter meretur offensam, intervenientibus sanctis tuis, indulgentia lapsis continuata subveniat. Per, etc.
9.21.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem beatorum apostolorum Petri et Pauli martyrio consecrasti: da Ecclesiam tuam, toto terarum orbe diffusam, eorum sequi pia devotione doctrinam, per quos sumpsit religionis exordium. Per, etc.
9.21.2
Praesta, quaesumus, Ecclesiae tuae, Domine, de tantis digne gaudere principibus, et illam perseveranter regulam custodire, qua iidem, inter verum falsumque dissidentes, dilectos( Forte delectos) tibi greges sacris mysteriis imbuerunt. Per, etc.
9.21.3
P SP F E
9.22.1
Item alia.-- Apostolorum, Domine, beatorum Petri et Pauli desiderata solemnia recensemus. Praesta, quaesumus, ut eorum supplicatione muniamur, quorum regimur principatu. Per, etc.
9.22.2
Munera tibi, Domine, laetantes offerimus, quae beatorum apostolorum Petri et Pauli Natalitiis nobis intercessionibus, confidimus profutura. Per, etc.
9.22.3
Vere dignum. Qui praevidens quantis nostra civitas laboratura esset incommodis, apostolici roboris in eadem praecipua membra posuisti. Sed, o felix, si tuos praesules, Roma, cognosceres, et tantos digne studeres celebrare rectores! Nulli te hostes impeterent, nulla prorsus arma terrerent, si eorum famulata doctrinis veraciter atque( veraci fidelique proposito) fideliter eos proposito Christianae sinceritatis ambires; cum tibi sufficienter appareat quae benemeritis 46 dona conferrent, qui tuentur etiam peccatores. Per, etc.
9.22.4
Quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui nostris fatigamur offensis, sacris mysteriis expiemur; et qui merito nostrae iniquitatis affligimur, apostolicis satisfactionibus protegamur. Per, etc.
9.22.5
Esto, Domine, plebi tuae sanctificator et custos, ut apostolicis( gubernata) munita praesidiis, et conversatione tibi placeat, et secura deserviat. Per, etc.
9.23.1
Item alia.-- Largiente te, Domine, beati Petri et Pauli Natalitium nobis lumen effulsit. Concede, quaesumus, ut hodierna gloria passionis, sicut illis magnificentiam tribuit sempiternam, ita nobis perpetuum munimen operetur. Per, etc.
9.23.2
Oblatio tibi, Domine, votiva defertur. Precamur ut pariter ad laudem tui nominis, et apostolicae reverentiam dignitatis, et ad nostrum proveniat sanctificata praesidium. Per, etc.
9.23.3
Vere dignum. Quoniam beatus Petrus et Paulus apostoli tui, quod in lacrymis seminarunt, in gaudio metere nunc probantur. Et qui euntes ibant et flebant, non morte perterriti, sed ut beatae perciperent plenitudinem passionis, gloriosi sanguinis semina pretiosa mittendo, venientes ecce nunc veniunt in exsultatione totius Ecclesiae, fructum victoriae sempiternae, et praesentibus referentes praemiis et futuris. Per, etc.
9.24.1
Item alia.-- Apostolorum tuorum precibus, Domine, plebis tuae dona sanctifica, etc.
9.24.2
P F E SP
9.24.3
Hostias, Domine, quas nomini tuo sacrandas offerimus, apostolica prosequatur oratio, per quam nos expiari tribuis et defendi. Per, etc.
9.24.4
Vere dignum. Tui enim muneris tuaeque virtutis est ut Ecclesia tua in apostolica soliditate fundata, infernarum non vincatur terrore portarum, et in tua veritate 47 consistens, nulla recipiat consortia perfidorum. Per, etc.
9.24.5
Beatorum apostolorum, Domine, quaesumus, intercessione, etc.
9.24.6
Adesto, Domine, fidelibus tuis, etc.
9.25.1
Item ad sanctum Paulum.-- Apostolico, Domine, quaesumus, beatorum Petri et Pauli patrocinio nos tuere, et eosdem quorum tribuisti solemnia celebrare, securos fac nostros semper esse custodes. Per, etc.
9.25.2
Munera supplices, Domine, tuis altaribus adhibemus, quantum de nostro merito formidantes, tantum beati Petri et Pauli, pro quorum solemnibus offeruntur, intercessione confisi. Per, etc.
9.25.3
Vere dignum. Cujus providentia donisque concessum est ut festivitatem nobis annuam beatorum Petri et Pauli triumpho praestet insignem, par mundo venerabile, apostolatus ordine primus et minimus, sed gratia et passione particeps: hic princeps fidei confitendae, ille intelligendae clarus assertor; hic Christum, Filium Dei vivi, pronuntiavit divinitus inspiratus: ille hunc eumdem, Verbum, Sapientiam Dei atque Virtutem, vas factus electionis astruxit; hic Israeliticae delibationis instituens Ecclesiam primitivam, ille magister et doctor gentium vocandarum; sic, dispensatione diversa unam Christi familiam congregantes, tempore licet discreto, recurrens una dies, in aeternum et una corona sociavit. Per, etc.
9.26.1
Item alia.-- Intende, precamur, Altissime, vota quae reddimus: et tibi placita fieri, eorum precibus pro quorum deferuntur honore concede. Per, etc.
9.26.2
Vere dignum. Suppliciter exorantes ut gregem tuum, Pastor aeterne, non deseras, et per beatos apostolos continua protectione custodias, ut iisdem rectoribus dirigatur quos operis tui vicarios contulisti praeesse pastores. Per, etc. 48
9.27.1
Item alia.-- Solemnitatis apostolicae multiplicatione gaudentes, clementiam tuam deprecamur, omnipotens Deus, ut tribuas jugiter nos eorum confessione benedici et patrociniis confoveri. Per, etc.
9.27.2
Praesta, quaesumus, Domine Deus noster, et apostolorum Natalitia nos tuorum continua devotione venerari, et in suis crebrius honorare principiis. Per, etc.
9.27.3
Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata quibus impugnatur expelle; ut semper et tibi placitus, et tuo munimine sit securus. Per, etc.