Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones inediti
Leo IIned 4 · 21442-serine2More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 21442 Serine2
4.1
SERMO IV. De Pascha II .
4.1
Licet omnes solemnitates, dilectissimi, quae in Ecclesiis pro Dei honore celebrantur, sanctae sint atque venerabiles, tamen hodierna Dominicae resurrectionis dies peculiarem festivitatem habet. Ideo utique, quia omnes alii dies viventium in se tantum continet gaudium, haec etiam laetitiam defunctorum. Communis ergo est infernis simul ac supernis ista festivitas, quia resurgens Dominus a mortuis, et illic festivitatem dedit, ubi mortem vicit, et istic, ubi victor a morte remeavit. Et ideo bene Psalmista loquitur de hac peculiariter die dicens: Haec dies quam fecit Dominus; exsultemus et laetemur in ea. Annuntians enim Dominicam resurrectionem non supernis tantum, sed infernis, diem salutiferae exsultationis indixit; quia descendente in tenebrosam inferorum caliginem Domino etiam illic tunc absque dubio dies splendidissimus fuit, ubi salvator illuxit. Unde pulchre evangelista q. lect. Et illud, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt; quia licet, et in tenebris Dominus ascenderit, tenebrarum tamen obscura non sensit. Tenuit in illo noctis horrore inviolabilem majestatis suae splendorem lux sempiternae naturae, ac sic non lux a nocte, sed nox a luce superata est.
4.2
Laetemur ergo, dilectissimi, et exsultemus in Domino. Hodie enim nobis data est a Domino lux salutis, secundum illum quod idem Psalmista in consequentibus ait: Deus Dominus, et illuxit nobis. Et quid adhuc addidit: Constituite, inquit, diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris. Completum etiam hoc hodie in Ecclesia Dei video, nam cum usque ad cornu altaris omnia religiosis conventibus plena sint, ista Scripturam sacrae Ecclesiae plenitudo complevit. Dies ergo hic, dilectissimi, dies est resurrectionis et vitae. Facit eum per Quadragesimam gratiorem delectabilior gratulatio, quia ad tristitiam rerum juncti sunt dies remissionum, ut patientiam utique statim remuneratio consequatur, secundum illud: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Quicunque ergo seminastis in lacrymis, capite praemia exsultationis. Sciat se unusquisque quo majora seminavit semina fletuum, majores fructus capere gaudiorum. Species ergo futurarum beatitudinum jam in praesentibus continetur. Sicut enim nunc est relaxatio post strictionem, sic et in futuro erit requies post laborem.
4.3
Unde obsecro, dilectissimi, cum universa Ecclesia, praecipue vos qui in novam salutem regenerati candida indumenta sumpsistis, ut munus quod accepistis, purum immaculatumque teneatis, ut nitorem vestri habitus etiam in conversatione servetis, et tam candida sint corda vestra quam vestimenta vestra. Audistis evangelistam dicentem hodie quod quicunque in Deum credunt, ii filii Dei sunt. Dedit enim eis, inquit, potestatem filios Dei fieri, his qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ergo, et vos non estis nunc ex carnis conceptu editi, sed ex Deo Patre generati. Superest ut conservetis per sanctae vitae conversationem sanctae originis dignitatem, et vere juxta id quod Apostolus ait: Sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra, et corpora vestra per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note