Sermones inediti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 21442 Serine2
7.1
SERMO VII. De sancto Dionysio martyre .
7.1
Sanctam atque gloriosam et omni veneratione colendam beatissimi Patris nostri atque pastoris sanctissimi Dionysii, nobis dilectissimi fratres, hodie festivitatem divina pietas renovare dignata est. Quam non minus credimus in coelestibus praedicari, dum a nobis etiam peccatoribus devote veneratur in terris; nam licet omnium sanctarum solemnitatum Christianorum sit animus particeps, nobis tamen proprie ac peculiarius in ducis et Patris nostri festivitate laetandum est, ut ubi praecipuus martyris et pontificis glorificatus est exitus, ibi in die ejus martyrii sit laetitiae principatus. Quidquid tamen a nobis ejus impenditur servituti, ad laudem sui nostrique referatur auctoris. Sicut enim ipsa vestra, fratres, pia testatur praesentia, intelligitis diei hujus recursum ad communem pertinere laetitiam, dum honorem celebraturi concurritis ad annua festa pastoris; abundantiori namque devotione vos credimus praesentis patroni precibus divinae clementiae appropiare, dum solerti studio ad ejus sanctas vigilias convenitis; namque devotionem vestram ille non deserit, cujus vos reverentia congregavit. Vestris nempe, fratres, ut pius pater, sanctis congaudet obsequiis, et in suorum exsultat numero filiorum.
7.2
O veneranda nobis sancti Patris nostri festivitas! O vere beata et magnis laudibus praeferenda solemnitas, de qua Dominum angeli collaudant in astris! Sacerdotum coetus magno resultant honore, et martyrum praedicat chorus victoriae palmam, in qua diu clausa ora reserantur in terris, caecorum redeunt caecata lumina, dum dirae abluuntur maculae peccatorum, et vota cunctorum assumuntur gesta piorum. Quamvis etenim, fratres charissimi, anni revoluto circuitu, ejus nobis sacrae videantur renovari vigiliae, et Christianis populis per spatia temporum novae sint ac stupendae, sed ad Christi gloriam nobiscum virtutibus quotidianae permanent et laudandae. Quis enim huc aeger adveniens, non sanus abscedet? quis delictorum sarcina praegravatus cum gemitu dixerit esse se reum, et non indulgentiam promeretur? hujus certe, ut credo, diei festivitatem multo ante propheta conspexerat, Domino cum diceret: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Et beatissimi Patris nostri condigne sacrum transitum praedicans, et Dominum collaudans aiebat: Beatus quem elegisti et assumpsisti, Domine, inhabitabit in atriis tuis.
7.3
Magnum enim et admirabile, dilectissimi, huic viro donum post apostolos tribuit divina dignatio, cui cum potentiae suae tribuit potestatem, qualis cum eo esset gloria declaravit. Iste omnino, fratres mei, iste est beatus ille et vere praedicandus Christi sacerdos et martyr Dionysius Areopagita, quem apostolorum Acta commemorant, civis Atheniensium nobili progenie ortus, dialecticis et rhetoricis studiis ab infantia rudimentis instructus, in Diona insula Atticae provinciae genitus. Qui ideo Areopagita dictus est, eo quod in eodem loco qui areopagus dicitur liberalibus fuerat litteris eruditus, et eamdem sectam ejusdem gentis non solum didicerat, sed aliorum eruditissimus doctor inerat. Sed adjuvante nos ipsius misericordia qui per prophetam polliceri dignatus est, dicens: Aperi os tuum et eqo adimplebo illud, et bruti voluit animalis ora laxari, pauca vobis de hujus sancti signis intimandum credidi, quae vestris sine dubio devotis credimus animis placitura. Quaedam etenim in quibusdam Graecis codicibus legendo agnovimus, et quaedam relatione nobis virorum sunt nota fidelium.
7.4
In Dei nomine Eugippius aristarcus Onesiphoro primicerio salutem. Apices vestrae caritatis, Anatolio deferente, suscepimus, in quibus insertum est ut nostrae memoriae nota, vel priscorum vetusta traditione recordata de variis dogmatibus vel sectarum varietate Atheniensium, seu de ritu vel compositione urbis Athenarum vobis rescribere studio litterario curaremus. Et inter caetera in scriptis vestris reperimus, qualiter vobis brevi stylo perstringerem quae in ipsa civitate Atheniensium temporibus apostolorum gesta sunt; vel quomodo Paulo apostolo ibidem supervenienti per inanes philosophias et fallaces rerum imaginationes quidam restiterunt. Imo etiam expetistis a nobis ut de Simacho et Apollinare Chronopagita nec non et de Dionysio Areopagita qui auditores Pauli apostoli temporibus apud Athenas claruerunt, ut quod de illis scirem vel quali prosapia Atheniensium, quaque de stirpe orti sint, vobis luculentius exprimerem. Quod ita secundum imbecillitatem ingenii nostri per transacta retro tempora, traditione vetustatis sicut audire potuimus, vobis per Anatolium, nostrum filium et gerulum vestrarum litterarum, direximus.
7.5
Athenarum civitas in confinio Thraciae et Lacedaemoniorum posita, situ terrarum montuosa, Ionici maris faucibus interclusa, Aegaeo pelago sinistra parte contracta, urbs inclyta et antiqua, terrarum fertilitate opulenta fuit, et eloquentiae nutrix philosophorum et sapientium genitrix, artiumque variarum et divitiarum opulentia prae caeteris urbibus pollebat. Haec posita est in Attica provincia, ubi Cecrops et Minander reges gentium claruerunt; ubi Apollo, et Hippocras, et Aristoteles nati sunt, qui toto orbe in ipsis temporibus sapientiae floribus fulserunt. In hoc tempore Cecrops et Minander reges, simulacrorum cultores exstiterunt, idolorum quippe superstitiosa religio primitus apud eos reperta emicuit. Quinque etenim regionibus dispertita describitur. Prima regio est quae Aegaeum mare respicit, mons supereminens urbi, ubi Saturni et Priapi aurea simulacra variis celantur illusionibus, quam regionem Chronopagium Graeci nuncupant; Chronon etenim Graeci Saturnum vocant. Secunda regio Athenarum est quae respicit contra Chium, ubi terebintus mirae magnitudinis inerat, et ubi fauni agrestes homines a pastoribus, diebus constitutis, colebantur. Tertia regio urbis est Athenarum, quae respicit portum Neptuni, ubi simulacrum Dianae et Neptuni Aegaei colebant. Quem locum Popedon pagani appellant; Graeci enim Neptunum Popedon dicunt. Quarta regio Atheniensis urbis est, ubi idolum Martis et Herculis simulacrum ponebantur, quae est in colle Tritoniae: mons in medio urbis positus, ubi concursus totius populi, luna renascente, veniebat ad colendum scilicet Martem et Herculem, quos deos fortissimos adorabant; quem locum Graeci Ariopagium vocant: Aris enim Graece, Mars Latine dicitur. Quinta regio urbis Atheniensis est quae respicit ad portam Sichaeam, ubi idolum et simulacrum Mercurii positum est, qui locus Ermipagos nominatur; Ermis enim Graece Mercurius dicitur. Haec urbs maris terraeque, silvarum et montium, fluminum et virctorum opulentia prae caeteris urbibus Graecis nobilissima floruit; et quae tunc caput urbibus caeteris praeferebatur modo gentium impetu oppressa et intercepta deprimitur.
7.6
Apollo dictus est ab Apollinis cujusdam nobilissimi Atheniensium principis prosapia derivatus, cujus pater Nicolaus, vir magni ingenii, litterarum studio pollens civis et inclytus Argolicae artis magister. Cujus filius Apollo dum inter philosophorum scholas clarus haberetur, et authenticas bibliothecas revolveret, dumque deditus esset philosophiae et vanis superstitionibus, audivit Paulum apostolum nova et inaudita antea dogmata praedicantem. Qui dum ei resistere non valeret, invenit veram esse doctrinam, quam Paulus apud Athenas edocuit. Relinquens ergo vanas superstitiones gentium, provolutus pedibus Apostoli, deprecatus est ut ei veram doctrinam et viam salutis ostenderet, seque jam Christi non Saturni dicebat esse discipulum.
7.7
His ita gestis, cum quadam die Paulus Ariopagum vidisset, beatum Dionysium interrogare coepit quid coleret aut quibus numinibus in tam spatioso et venerabili loco inserviret. Cui ait Dionysius: Deos, quos coluerunt patres nostri, quorum virtute et solertia mater terra continetur, hos colimus, et adoramus aras, quae Martis et Herculis, Mercurii et Priapi nomine et honore sacratae sunt. Dum vero Paulus singula altaria et simulacra falsorum deorum perlustraret, inter alias aras reperit altare unum, in quo erat desuper scriptum: Deo ignoto. Et conversus ad eum Paulus, et ad reliquos qui eum comitabantur, interrogavit illos quis esset deus ille ignotus? Cui respondit inter caeteros Dionysius dicens: Adhuc non est ipse deus demonstratus inter deos: sed est incognitus nobis, et venturo saeculo futurus; et ipse est Deus qui regnaturus est in coelo et in terra, et regnum ipsius non accipiet finem. Interrogans iterum Paulus: Quid vobis videtur? homo erit aut spiritus deorum? Respondentes dixerunt: Quia et verus Deus et verus homo, et ipse renovaturus est mundum; sed adhuc ignotus est hominibus, quia apud deos in coelo conversatio est ejus. Paulus dixit: Illum Deum praedico vobis quem ignotum usque nunc habuistis. Natus enim de virgine sedet ad dexteram Patris verus Deus et verus homo, per quem omnia facta sunt. Notus est in Judaea Deus, et in Israel sanctum nomen ejus. Quem incognitum usque nunc habuistis modo cognoscite, quia ipse est solus Deus, et praeter illum non est alius Deus, qui vos de morte reduxit ad vitam, qui coelum et terram, homines et angelos in unitate regni sui conjunxit, Qui vivificat et mortificat; qui claudit, et nemo aperit; qui aperit et nemo claudit.
7.8
Haec et alia plurima Paulo praedicante, cum per singula templa praedicaret Christum Dei filium esse, Dionysius veram doctrinam et dogma salutis accipiens, et nihil esse idola quibus serviebat ac daemonia magis quam deos esse recognoscens, Spiritum quoque sanctum et verba vitae in Pauli doctrina evidenter sentiens, divina gratia instigatus, ad Paulum conversus, expetivit ab eo, ut pro illo divinam misericordiam deprecaretur, ut ejus discipulus esse mereretur. Cumque die altero iter ageret Paulus, caecus quidam oculorum luce privatus, Pauli se postulat virtute sanari. Mox ergo sanctus apostolus, Domini et magistri sui Jesu Christi imitator effectus, crucem ejus diu clausis oculis imposuit dicens: Christus videlicet Dominus et magister noster, qui oculis lutum imposuit caeci nati, et lumen illico accipere meruit, ipse tuis oculis potentia sua lumen restituat. Tum mirum in modum lumen accipere meruit oculis caecus natus, quem his verbis statim adorsus est dicens Paulus: Vade ad Dionysium, et dic ei, quia Paulus servus Christi Jesu ad te me misit, ut memor sponsionis tuae ad eum venire non pigriteris, quatenus baptismum salutis accipiens, ab omnibus absolvi possis nexibus delictorum. Mox is qui lumen receperat obedientiae pede verba jubentis implevit, et ad Dionysium properans, Pauli ei verba per ordinem nuntiavit. Sed electus jam Domini Dionysius ut caecum respexit firmis luminibus incedentem, his eum verbis allocutus est dicens: Tune es ille quem caecum natum cuncti cognoverunt affines? Cui ille respondit: Ego nempe sum, qui caecus natus sum, cuique usque nunc lux mihi vitae est negata praesentis. Sed ipse Paulus qui tibi ad se venire mandavit, invocata Jesu Christi magistri sui virtute, sanitatis mihi lumen indulsit. Tunc protinus surgens ad beati properat mandati monita Pauli. Quid diutius moror? Confestim credidit, et sacri baptismatis unda respersus, abnegatis erroribus paganorum, ejus se tradidit magisteriis imbuendum; ac deinde ipso Paulo jubente Christi Evangelium praedicavit. Qui de Thessalonica convertens plures ad viam salutis, maximam partem illius provinciae convertit ad fidem.
7.9
Hunc etiam beatissimum virum sancti Spiritus ardore succensum, cum in cruce mundi Dominus Judaeorum manibus penderet affixus, et sol sui Domini mortem expavescens, lucis suae radios in tetrae noctis mutaret horrorem, et mundi climata tenebrarum nocte texisset, dixisse ferunt: Haec nox, quam nostris oculis novam descendisse miramur, totius mundi salutem advenisse monstravit. O vere sanctum vatem! o vere divina perfusum luce, qui sic erat beata jam sorte praeelectus, ut qui necdum sacro erat fonte renatus, paganus adhuc membris, tanti valeret mysterii esse relator. Nam cum tot donorum gratia praepolleret, in doctrinae eloquentia, et scripturarum floribus per omnia fulsit. Graeci nempe eum tres libros mirificos scripsisse referunt. Unum qui dicitur Antihaereseos, hoc est, contra omnes haereses volumen; unum de Contemptu mundi et novem Ordinibus angelorum; unum qui, ut audivimus, Constantinopolitanis scriniis retinetur. Hunc etiam sanctum virum beatus Gregorius in homiliis suis verum et antiquum Patrem omni cum veneratione collaudat.
7.10
Qualiter autem sub Domitiano Christianorum persecutore per martyrii gloriam transivit ad superos, passionis ejus vobis lumen innotuit. Nos autem ex ingenii imbecillitate et segni scientia, non tam temere quam felici praesumptione, ob amorem et reverentiam sanctissimi Domini et patroni nostri vestrae charitati ob aedificationis gratiam breviter hoc innotuimus, scientes hoc quia si quid vobis servitutis impendimus, vestris nos sine dubio apud sanctum martyrem precibus adjuvetis. Operae pretium et hoc reor, ut inter tanti patroni sacerdotis et martyris solemnitatem beatorum etiam Rustici et Eleutherii memoria recitetur, ut ubi uno die pro Christo subierunt martyrium, ibi in die eorum martyrii sit veneratione digna festivitas. Namque cum in omnium martyrum sanctorum commemoratione laetandum sit, in horum tamen excellentia martyrum merito exsultantius gloriandum est, quos gratia Dei in tantum apicem inter omnia Ecclesiae membra provexit, ut eos Christi gratia et electio pares, et labor similes et finis fecisset aequales.
7.11
Isti sunt enim viri sancti, patres tui, per quos tibi, Gallia, evangelium Christi et gratia salutis resplenduit, et quae eras mater erroris, facta es filia veritatis. Isti sunt sancti tui patres verique pastores, qui te regno coelesti tradiderunt aptandam, Quamvis enim multis aucta victoriis jus regni tui terrae marique distenderis, minus tamen est quod tibi bellicus labor contulit quam quod christiana pax per horum pretiosorum martyrum ora subegit. Namque ignorans tuae dignitatis auctorem, cum caeteris dominari gentibus videreris, magnis nempe subacta serviebas erroribus. Nam quanto tenacius eras per diabolum vincta, tantum es per eorum passiones mirabilius absoluta. Felix es, Gallia, quae tantos ac tales meruisti suscipere sacerdotes. Felix es, Parisius, cujus glebae meruerunt tantorum martyrum cruore rigari. Ecce trium martyrum gloria polles; ecce rutilantibus agminibus eorum te beata praemia ambierunt, et quasi ex multarum honore gemmarum conserto diademate coronarunt. De quorum praesidio, dilectissimi fratres, nostris ad exemplum patientiae et confirmationis fidei praeparatis animis, eorum, in quantum possumus, imitemur exempla, ut illuc perveniant merita gregis quo praecepit fortitudo pastorum. Nam illud nobis, fratres charissimi, magnopere providendum est ut cum praesentibus martyrum festivitatibus honoramur, futuris valeamus sanctis eorum consortiis copulari. Ecce, fratres mei, ut aspicitis beatorum martyrum auri gemmarumque copia corpora teguntur, et qui hic pro Christo impiis submiserunt colla felicia, terrarum eos principes pronis adorant cervicibus. Quanta eos illic ergo putatis inter angelorum et archangelorum choros gloria sublimari, quando hic eorum beata cadavera tantis honoribus extolluntur.
7.12
Haec nos fratres et domini, ut superius diximus, pro tanti diei hujus solemnitate vestris auribus non tam temere quam felici devotione intimare curavimus, scientes quod habet quamvis ignara, pura tamen devotio et fidelis dilectio, justae retributionis mercedem, sicut ante et nos experti sumus, et nostri probaverunt majores. Credimus autem atque confidimus inter omnes labores istius vitae ad obtinendam misericordiam Dei semper nos horum specialium patronorum orationibus adjuvandos, ut quantum propriis peccatis deprimimur, tantum eorum sacris meritis erigamur. Et qui in nostris iniquitatibus maceramur, beatorum Patrum nostrorum martyrum precibus foveamur, ista ipso concedente aeterni Filio Patris, qui cum ipso et Spiritu sancto vivit, dominatur et regnat, nunc et per immortalia saecula saeculorum. Amen.