Sermones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7631 Sermon9
25.6
73 SERMO XXIII[ Al. XXII]. In Nativitate Domini III. CAP. V.
25.6
Unde cum manifesta pietate, dilectissimi, tantae in nos divitiae divinae bonitatis 77 effusae sint, quibus ad aeternitatem vocandis, non solum praecedentium exemplorum utilitas ministravit, sed etiam ipsa veritas visibilis et corporalis apparuit, non segni, neque carnali laetitia diem Dominicae Nativitatis celebrare debemus. Quod digne ac diligenter fiet a singulis, si meminerit quisque cujus corporis membrum sit, et cui capiti coaptatum; ne sacrae aedificationi discors compago non haereat. Considerate, dilectissimi, et secundum illuminationem Spiritus sancti prudenter advertite, quis nos in se susceperit, et quem susceperimus in nobis: quoniam sicut factus est Dominus Jesus caro nostra nascendo, ita et nos facti sumus corpus ipsius renascendo. Ideo et membra Christi, et templum sumus Spiritus sancti: et ob hoc B. Apostolus dicit, Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Qui formam nobis suae mansuetudinis et humilitatis insinuans, ea nos virtute imbuit qua redemit, ipso Domino pollicente: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Suscipiamus ergo regentis nos veritatis non grave nec asperum jugum, et simus ejus humilitati similes, cujus gloriae volumus esse conformes: ipso auxiliante et perducente nos ad promissiones suas, qui secundum magnam misericordiam suam potens est peccata nostra delere, et sua in nobis dona perficere, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
26.1
SERMO XXIV [ Al. XXIII]. In Nativitate Domini IV.
26.1
Per verbi incarnationem figuras et promissiones esse completas.-- II. Nisi Deus fieret homo, nullum hominis vulneribus remedium superesse.-- III. Christum verum Deum esse et verum hominem, peccati originalis expertem; cujus Nativitatis imago in baptismate.-- IV. Ab hac alienos esse Manichaeos Christum negantes corporaliter natum.-- V. Alios haereticos nonnihil habere sani, Manichaeos nihil non impium.-- VI. Ab illorum ficta pietate cavendum; unitati fidei, sine qua nihil verum, inhaerendum esse.
27.1
78 CAP. I.
27.1
Semper quidem, dilectissimi, diversis modis multisque mensuris humano generi bonitas divina consuluit, et plurima providentiae suae munera omnibus retro saeculis clementer impertiit; sed in novissimis temporibus omnem abundantiam solitae benignitatis excessit, quando in Christo, ipsa ad peccatores misericordia, ipsa ad errantes veritas, ipsa ad mortuos vita descendit: ut Verbum illud coaeternum et coaequale genitori in unitatem Deitatis suae naturam nostrae humilitatis assumeret, et Deus de Deo natus, idem etiam homo de homine nasceretur. Promissum quidem hoc a constitutione mundi, et multis significationibus rerum atque verborum semper fuerat prophetatum; sed quantam hominum portionem figurae illae et mysteria obumbrata salvarent! nisi longa et occulta promissa adventu suo Christus impleret; et quod tunc paucis credentibus profuit faciendum, innumeris jam fidelibus prodesset effectum. Jam ergo nos non signis neque imaginibus ad fidem deducimur, sed evangelica historia confirmat, quod factum credimus, adoramus; accedentibus ad eruditionem nostram propheticis instrumentis, ut nullo modo habeamus ambiguum, quod tantis oraculis scimus esse praedictum. Hinc enim est quod Dontinus Abrahae ait: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hinc David promissionem Dei prophetico spiritu canit dicens: Juravit Dominus David, et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Hinc idem Dominus per Isaiam, Ecce virgo, inquit, in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel: quod interpretatur, Nobiscum Deus. Et iterum: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. In qua virga non dubie beata Virgo Maria praedicta est, quae de Jesse et David stirpe progenita, et Spiritu sancto fecundata, novum florem carnis 79 humanae, utero quidem materno, sed partu est enixa virgineo.
27.1
78 CAP. I. CAP. II.
27.1
Exsultent ergo justi in Domino, et in laudem Dei corda credentium, et mirabilia ejus confiteantur filii hominum: quoniam in hoc praecipue Dei opere humilitas nostra cognoscit, quanti eam suus conditor aestimarit. Qui cum origini humanae multum dederit, quod nos ad imaginem suam fecit, reparationi nostrae longe amplius tribuit, cum servili formae ipse se Dominus coaptavit. Quamvis enim ex una eademque pietate sit, quidquid creaturae Creator impendit, minus tamen mirum est hominem ad divina proficere, quam Deum ad humana descendere. Hoc autem nisi facere dignaretur omnipotens Deus, nulla quemquam species justitiae, nulla forma sapientiae a captivitate diaboli et a profundo aeternae mortis erueret. Condemnatio enim ex uno in omnes cum peccato transiens permaneret, et lethali vulnere tabefacta natura nullum remedium reperiret, quia conditionem suam suis viribus mutare non posset. Primus namque homo carnis substantiam accepit e terra, et rationali spiritu per insufflationem creantis animatus est, ut ad imaginem et similitudinem auctoris sui vivens, formam Dei bonitatis atque justitiae in splendore imitationis tamquam in speculi nitore servaret. Quam naturae suae speciosissimam dignitatem si per observantiam legis datae perseveranter excoleret, ipsam illam terreni corporis qualitatem ad coelestem gloriam mens incorrupta perduceret. Sed quia invido deceptori temere atque infeliciter credidit, et superbiae consiliis acquiescens, repositum honoris augmentum occupare maluit quam mereri, non solum ille homo, sed etiam universa in illo posteritas ejus audivit: Terra es, et in terram ibis. Qualis ergo terrenus, tales et terreni; et nemo immortalis, quia nemo coelestis.
27.2
78 CAP. I. CAP. III.
27.2
Ad hoc itaque peccati et mortis vinculum resolvendum, omnipotens Filius Dei, omnia implens, omnia continens, aequalis per omnia Patri, et in una ex ipso et cum ipso consempiternus essentia, naturam in se suscepit humanam, et Creator ac Dominus omnium rerum, dignatus est 80 unus esse mortalium; electa sibi matre, quam fecerat: quae salva integritate virginea, corporeae esset tantum ministra substantiae, ut humani seminis cessante contagio, novo homini et puritas inesset et veritas. Non ergo in Christo ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo; et nullum est in utraque substantia mendacium. Verbum caro factum est provectione carnis, non defectione Deitatis: quae sic potentiam suum bonitatemque moderata est, ut et nostra suscipiendo proveheret, et sua communicando non perderet. In hac nativitate Christi secundum prophetiam David, veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit( Ps. LXXXIV, 12). In hac nativitate etiam Isaiae sermo completus est dicentis: Producat terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul. Terra enim carnis humanae, quae in primo fuerat praevaricatore maledicta, in hoc solo beatae virginis partu germen edidit benedictum, et a vitio suae stirpis alienum. Cujus spiritalem originem in regeneratione quisque consequitur; et omni homini renascenti aqua baptismatis instar est uteri virginalis, eodem Spiritu sancto replente fontem, qui replevit et virginem; ut peccatum quod ibi vacuavit sacra conceptio, hic mystica tollat ablutio.
27.3
78 CAP. I. CAP. IV.
27.3
Ab hoc sacramento, dilectissimi, insanus Manichaeorum error alienus est, nec ullum habent in Christi regeneratione consortium, qui eum de Maria Virgine negant corporaliter natum: ut cujus non credunt veram nativitatem, nec veram recipiant passionem; et quem non confitentur vere sepultum, abnuant veraciter suscitatum. Ingressi enim praeruptam exsecrandi dogmatis viam, in qua nihil non tenebrosum, nihilque non lubricum est, ruunt in profunda mortis per praecipitia falsitatis; nec aliquid solidum, cui innitantur, inveniunt, qui praeter omnia diabolici probra commenti, in ipso praecipuo observantiae suae festo, sicut proxima eorum confessione patefactum est, ut animi, ita et corporis pollutione laetantur, nec fidei integritatem, nec pudorem servantes; ut et in dogmatibus 81 suis impii, et in sacris inveniantur obsceni.
27.4
78 CAP. I. CAP. V.
27.4
Aliae haereses, dilectissimi, licet merito omnes in sui diversitate damnandae sint, habent tamen singulae in aliqua sui parte quod verum est. Arius Dei Filium minorem Patre et creaturam esse definiens, et ab eodem inter omnia creatum putans Spiritum sanctum, magna impietate se perdidit; sed sempiternam atque incommutabilem Deitatem, quam in Trinitatis unitate non vidit, in Patris essentia non negavit. Macedonius a lumine veritatis alienus, divinitatem sancti Spiritus non recepit, sed in Patre et Filio unam potentiam, et eamdem confessus est esse naturam. Sabellius inexplicabili errore confusus, unitatem substantiae in Patre, et Filio, et Spiritu sancto inseparabilem sentiens, quod aequalitati tribuere debuit, singularitati dedit. Et cum veram Trinitatem intelligere non valeret, unam eamdemque credidit sub triplici appellatione personam. Photinus mentis caecitate deceptus, in Christo verum et substantiae nostrae confessus est hominem, sed eumdem Deum de Deo ante omnia saecula genitum esse non credidit. Apollinaris, fidei soliditate privatus, Filium Dei ita veram humanae carnis credidit suscepisse naturam, ut in illa carne diceret animam non fuisse, quia vicem ejus expleverit ipsa Divinitas. Hoc modo si omnes quos catholica fides anathematizavit retractentur errores, in aliis atque aliis quiddam invenitur quod a damnabilibus possit abjungi. In Manichaeorum autem scelestissimo dogmate prorsus nihil est quod ex ulla parte possit tolerabile judicari.
27.5
78 CAP. I. CAP. VI.
27.5
Sed vos, dilectissimi, quos nullis dignius quam beati Petri apostoli alloquor verbis, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, aedificati super inviolabilem petram Christum, ipsique Domino Salvatori nostro per veram susceptionem nostrae carnis inserti, permanete stabiles in ea fide quam confessi estis coram multis testibus, et in qua renati per aquam et Spiritum sanctum, accepistis chrisma salutis et signaculum vitae aeternae. Si quis autem vobis aliud annuntiaverit praeter id quod didicistis, anathema sit. Nolite impias fabulas praeponere lucidissimae veritati, et quidquid contra regulam catholici et apostolici symboli aut legere, aut audire contigerit, id omnino mortiferum et diabolicum judicate. Non vos seducant deceptoriis artibus ficta et simulata jejunia, quae non ad purificationem, sed ad perditionem 82 proficiunt animarum. Speciem quidem sibi pietatis et castitatis assumunt, sed hoc dolo actuum suorum obscena circumtegunt, et de profani cordis penetralibus jacula quibus simplices vulnerentur emittunt: ut, sicut ait propheta, sagittent in obscuro rectos corde. Magnum praesidium est fides integra, fides vera, in qua nec augeri ab ullo quidquam, nec minui potest: quia nisi una est, fides non est, dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. Huic unitati, dilectissimi, inconcussis mentibus inhaerete, et in hac omnem sectamini sanctitatem, in hac praeceptis Domini deservite, quia sine fide impossibile est placere Deo, et nihil sine illa sanctum, nihil castum est, nihil vivum: justus enim ex fide vivit; quam qui diabolo decipiente perdiderit, vivens mortuus est, quia sicut per fidem justitia, ita etiam per fidem veram vita obtinetur aeterna, dicente Domino Salvatore: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; qui vos proficere et perseverare faciat usque in finem, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
28.1
SERMO XXV [ Al. XXIV]. In Nativitate Domini V.
28.1
Rudibus Ecclesiae filiis debitorem se fatetur Leo. Non in sola mandatorum observantia, sed et in tramite fidei angustam esse viam.-- II. Verbum Patri aequale et consubstantiale, per incarnationem Patre minorem factum quoad humanam naturam.-- III. Profundum incarnationis mysterium expenditur.-- IV. Christum in veteri lege praenuntiatum, in nova missum, nonnisi Spiritu Dei cognosci posse.-- V. Nisi Verbum caro fieret, mors regnaret ab Adam. Filius Dei homo factus, ut homines fierent filii Dei. Virtus baptismatis.-- VI. Incarnationem et mysterium esse et exemplum.
28.2
SERMO XXV [ Al. XXIV]. In Nativitate Domini V. CAP. I.
28.2
Quamvis, dilectissimi, ineffabilis sit nativitas Domini nostri Jesu Christi, 83 qua se naturae nostrae carne vestivit: audeo tamen non de facultate mea fidere, sed de ipsius inspiratione praesumere, ut in die qui in sacramentum humanae restitutionis electus est, aliquid a nobis quod audientes possit aedificare promatur. Non enim quia major pars Ecclesiae Dei quod credit intelligit, ideo necessarium non est etiam quae dicta sunt dicere, cum utique nunc multis ad fidem primum venientibus oris nostri officium debeamus, meliusque sit doctos onerare jam notis, quam rudes fraudare discendis. Quod ergo Filius Dei, qui cum Patre et Spiritu sancto non unius personae, sed unius essentiae est, dignatus est humilitatis nostrae particeps fieri, et unus passibilium, unus voluit esse mortalium, tam sacratum tamque mirabile est, ut ratio divini consilii sapientibus mundi patere non possit, nisi humanae ignorantiae tenebras lux vera discusserit. Non enim in solo opere virtutum, aut in sola observantia mandatorum, sed etiam in tramite fidei angusta et ardua via est quae ducit ad vitam; et magni laboris est magnique discriminis, inter dubias imperitorum opiniones et verisimiles falsitates per unam sanae doctrinae semitam inoffensis gressibus ambulare; et cum undique se laquei erroris opponant, omne periculum deceptionis evadere. Quis autem ad haec idoneus, nisi qui spiritu Dei docetur et regitur? dicente Apostolo: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; canente etiam David: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.
28.3
SERMO XXV [ Al. XXIV]. In Nativitate Domini V. CAP. II.
28.3
Habentes itaque, dilectissimi, inter pericula erroris praesidia veritatis, et non humanae sapientiae verbis, sed doctrina Spiritus sancti eruditi, quod didicimus credimus, quod credimus praedicamus, Dei Filium ante saecula a Patre genitum, et Patri sempiterna et consubstantiali aequalitate coaeternum, venisse in hunc mundum per uterum Virginis in hoc sacramentum pietatis electae, in qua et ex qua aedificavit sibi Sapientia domum, et formam sibi servi in similitudinem carnis peccati, incommutabilis Verbi Deitas coaptavit( Rom. VIII, 3): in nullo apud se et Patrem et Spiritum sanctum minor gloria sua: quia diminutionem et 84 varietatem summae et aeternae essentiae natura non recipit. Propter nostram autem infirmitatem extenuavit se incapacibus sui, et velamine corporis splendorem majestatis suae, quem visus hominum non ferebat, obtexit. Unde etiam exinanisse se dicitur, tamquam se propria virtute evacuaverit, dum in ea humilitate qua nobis consuluit, non solum Patre, sed etiam seipso factus est inferior. Nec aliquid illi hac inclinatione decessit, cui cum Patre et Spiritu sancto, hoc quod est esse, commune est: ut hoc ipsum intelligamus ad omnipotentiam pertinere, quod qui secundum nostra minor est, secundum propria minor non est. Quia enim lux ad obcaecatos, virtus ad imbecilles, misericordia respexit ad miseros, de magna factum est potestate, ut Dei Filius substantiam humanam causamque susceperit, qui et nostram naturam quam condidit reformaret, et mortem quam non fecit aboleret.
28.4
SERMO XXV [ Al. XXIV]. In Nativitate Domini V. CAP. III.
28.4
Repudiatis igitur longeque rejectis omnibus opinionibus impiorum, quibus aut stultitia est Christus aut scandalum, exsultet rectarum mentium fides, et verum unumque Dei Filium, non solum secundum Deitatem qua a Patre genitus, sed etiam secundum humanitatem qua de matre Virgine est natus, intelligat. Ipse est enim in humilitate nostra, qui est in majestate divina, verus homo et verus Deus; sempiternus in suis, temporalis in nostris; unum cum Patre in substantia, quae numquam fuit minor Patre, unum cum matre in corpore quod creavit. In assumptione enim naturae nostrae nobis factus est gradus quo ad ipsum per ipsum possimus ascendere. Nam illa essentia quae semper ubique tota est, locali descensione non eguit, et tam ei proprium fuit totam homini inseri, quam ei proprium est totam a Patre non dividi. Manet ergo, quod in principio erat Verbum, et non est ei accidens ut quod est aliquando non fuerit. Sempiterne enim Filius, Filius est; et sempiterne Pater, Pater est. Unde cum ipse Filius dicat: Qui videt me, videt et Patrem, excaecavit te, o haeretice, impietas tua, ut qui majestatem Filii non vidisti, Patris gloriam non videres: dicendo enim genitum esse qui non erat, Filium asseris temporalem; et dum Filium asseris temporalem, credis Patrem esse mutabilem. 85 Mutabile enim est, non solum quod minuitur, sed etiam quidquid augetur; et si ideo Patri impar est Genitus, quia, ut tibi videtur, generando eum qui non erat genuit, imperfecta erat etiam generantis essentia, quae ad habendum quod non habuit, generando profecit. Sed hanc impiam perversitatem tuam fides catholica exsecratur et damnat; quae in Deitate vera nihil temporalitatis agnoscit, sed unius sempiternitatis et Patrem confitetur, et Filium: quia splendor ex luce ortus non est luce posterior, et lux vera numquam est sui splendoris indiga, sic substantiale semper habens fulgere, sicut substantiale semper habet existere. Hujus autem splendoris manifestatio, missio dicitur, qua Christus mundo apparuit. Qui cum omnia invisibili majestate sua semper impleret, tamen quasi de remotissimo altissimoque secreto, iis quibus erat ignotus advenit, cum caecitatem ignorantiae sustulit, et, sicut scriptum est, sedentibus in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis.
28.5
SERMO XXV [ Al. XXIV]. In Nativitate Domini V. CAP. IV.
28.5
Quamvis enim etiam prioribus saeculis ad illuminationem sanctorum patrum et prophetarum lumen veritatis emissum sit, dicente David: Emitte lucem tuam et veritatem tuam; et diversis modis multisque signis opera praesentiae suae Deitas Filii declararit; omnes tamen illae significationes, cunctaque miracula, testimonia fuerunt istius missionis de qua dicit Apostolus: Cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege. Quid vero hoc est, nisi Verbum carnem fieri, Conditorem mundi per uterum Virginis nasci, Dominum majestatis humanis se coaptare primordiis, et licet conceptui spiritali nulla sint terreni seminis mixta contagia, ad suscipiendam tamen verae carnis substantiam solam sumere de matre naturam? Hac missione, qua Deus unitus est homini, Filius impar est Patri, non in eo quod ex Patre, sed in eo quod est factus ex homine. Aequalitatem enim, quam inviolabilem habet Deitas, non corrupit humanitas; et Creatoris ad creaturam descensio, credentium est ad aeterna provectio. Nam quia, sicut ait Apostolus, in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stul itiam praedicationis salvos facere credentes. Mundo ergo, id est prudentibus mundi, sapientia sua caecitas facta est, nec potuerunt per illam cognoscere Deum, ad 86 cujus notitiam non nisi in sapientia ejus acceditur. Et ideo quia mundus de vanitate suorum dogmatum superbiebat, in eo constituit Dominus salvandorum fidem, quod et indignum videretur et stultum, ut deficientibus omnibus opinionum praesumptionibus, sola Dei gratia revelaret quod comprehendere humana intelligentia non valeret.
28.6
SERMO XXV [ Al. XXIV]. In Nativitate Domini V. CAP. V.
28.6
Agnoscat igitur catholica fides in humilitate Domini gloriam suam, et de salutis suae sacramentis gaudeat Ecclesia, quae corpus est Christi: quia nisi Verbum Dei caro fieret et habitaret in nobis, nisi in communionem creaturae Creator ipse descenderet, et vetustatem humanam ad novum principium sua nativitate revocaret, regnaret mors ab Adam usque in finem, et super omnes homines condemnatio insolubilis permaneret, cum de sola conditione nascendi, una cunctis esset causa pereundi. Solus itaque inter filios hominum Dominus Jesus innocens natus est, quia solus sine carnalis concupiscentiae pollutione conceptus. Factus est homo nostri generis, ut nos divinae naturae possimus esse consortes. Originem quam sumpsit in utero virginis, posuit in fonte baptismatis; dedit aquae, quod dedit matri; virtus enim Altissimi et obumbratio Spiritus sancti, quae fecit ut Maria pareret Salvatorem, eadem facit ut regeneret unda credentem. Quid autem sanandis aegris, illuminandis caecis, vivificandis mortuis aptius fuit, quam ut superbiae vulnera humilitatis remediis curarentur? Adam praecepta Dei negligens, peccati induxit damnationem; Jesus factus sub lege reddidit justitiae libertatem. Ille diabolo obtemperans usque ad praevaricationem, meruit ut in ipso omnes morerentur; hic Patri obediens usque ad crucem, fecit ut in ipso omnes vivificarentur. Ille cupidus honoris angelici, naturae suae perdidit dignitatem; hic infirmitatis nostrae suscipiens conditionem, propter quos ad inferna descendit, eo dem in coelestibus collocavit. Postremo illi per elationem lapso dictum est: Terra es, et in terram ibis; huic per subjectionem exaltato dictum est: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
28.7
SERMO XXV [ Al. XXIV]. In Nativitate Domini V. CAP. VI.
28.7
Haec Domini nostri opera, dilectissimi, non solum sacramento nobis utilia sunt, sed etiam imitationis exemplo, si in disciplinam ipsa remedia transferantur, quodque impensum est mysteriis, prosit et moribus: 87 ut meminerimus nobis in humilitate et mansuetudine Redemptoris nostri esse vivendum: quoniam, sicut ait Apostolus, si compatimur, et conregnabimus. FRUSTRA enim appellamur Christiani, si imitatores non simus Christi, qui ideo se viam dixit esse, ut conversatio magistri sit forma discipulis, et illam humilitatem eligat servus, quam sectatus est Dominus; qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
29.1
SERMO XXVI [ Al. XXV]. In Nativitate Domini VI.
29.1
Nativitatis et infantiae Christi mysteria numquam non esse recolenda.-- II. Ecclesiam, dum Christi ortum veneratur, suum celebrare.-- III Quae sit pax quam Christus sine semine nascens largitur.-- IV. Qui filius Dei est, Deum imitetur, Dei gratiae voluntatique serviat.-- V. Natalis Domini, natalis est pacis. Pax mundi et electorum qualis.
29.2
SERMO XXVI [ Al. XXV]. In Nativitate Domini VI. CAP. I.
29.2
Omnibus quidem diebus, dilectissimi, atque temporibus, animis fidelium divina meditantium Domini et Salvatoris nostri ex matre Virgine ortus occurrit, ut mens ad confessionem sui auctoris crecta, sive in gemitu supplicationis, sive in exsultatione laudis, sive in sacrificii oblatione versetur, nihil crebrius, nihilque fidentius spiritali attingat intuitu, quam quod Deus Dei Filius, genitus de Patre coaeterno, idem etiam partu est natus humano. Sed hanc adorandam in coelo et in terra nativitatem nullus nobis dies magis quam hodiernus insinuat, et nova etiam in elementis luce radiante, coram sensibus nostris mirabilis sacramenti ingerit claritatem. Non solum enim in memoriam, sed in conspectum quodammodo redit angeli Gabrielis cum Maria stupente colloquium, et conceptio de Spiritu sancto tam mire promissa quam credita. Hodie enim auctor mundi editus est utero virginali, et qui omnes naturas condidit, ejus est factus Filius quam creavit. Hodie Verbum Dei 88 carne apparuit vestitum, et quod numquam fuit humanis oculis visibile, coepit etiam manibus esse tractabile. Hodie genitum in nostrae carnis animaeque substantia Salvatorem angelicis vocibus didicere pastores; et apud Dominicorum praesules gregum hodie evangelizandi forma praecondita est: ut nos quoque cum coelestis militiae dicamus exercitu: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
29.3
SERMO XXVI [ Al. XXV]. In Nativitate Domini VI. CAP. II.
29.3
Quamvis igitur illa infantia quam Filii Dei non est dedignata majestas, in virum perfectum aetatis adjectione provecta sit, et consummato passionis et resurrectionis triumpho, omnes susceptae pro nobis humilitatis transierint actiones, renovat tamen nobis hodierna festivitas nati Jesu ex Maria Virgine sacra primordia; et dum Salvatoris nostri adoramus ortum, invenimur nos nostrum celebrare principium. Generatio enim Christi origo est populi Christiani, et natalis capitis natalis est corporis. Habeant licet singuli quique vocatorum ordinem suum, et omnes Ecclesiae filii temporum sint successione distincti, universa tamen summa fidelium, fonte orta baptismatis, sicut cum Christo in passione crucifixi, in resurrectione resuscitati, in ascensione ad dexteram Patris collocati, ita cum ipso sunt in hac nativitate congeniti. Quisquis enim hominum in quacumque mundi parte credentium regeneratur in Christo, interciso originalis tramite vetustatis, transit in novum hominem renascendo; nec jam in propagine habetur carnalis patris, sed in germine Salvatoris, qui ideo filius hominis est factus, ut nos filii Dei esse possimus. Nisi enim ille ad nos hac humilitate descenderet, nemo ad illum ullis suis meritis perveniret. Nihil hic vocatorum cordibus caliginis inferat terrena sapientia, nec se contra altitudinem gratiae Dei, mox in ima rediturus, terrenarum cogitationum pulvis attollat. Impletum est in fine saeculorum quod erat ante tempora aeterna dispositum; et sub praesentia rerum, signis cessantibus figurarum, lex et prophetia veritas facta est: ut Abraham fieret omnium gentium pater, et in semine ejus daretur mundo promissa benedictio; nec hi tantum essent Israelitae, quos sanguis et caro genuisset, sed in possessionem haereditatis fidei filiis praeparatae, universitas adoptionis intraret. 89 Nec obstrepant ineptarum calumniae quaestionum, nec effectus divini operis ratiocinatio humana discutiat; nos cum Abraham credimus Deo, nec haesitamus diffidentia, sed plenissime scimus quoniam quod promisit Dominus, potens est et facere.
29.4
SERMO XXVI [ Al. XXV]. In Nativitate Domini VI. CAP. III.
29.4
Nascitur ergo, dilectissimi, non de carnis semine, sed de Spiritu sancto Salvator, quem primae transgressionis condemnatio non teneret. Unde ipsa collati muneris magnitudo dignam a nobis exigit suo splendore reverentiam. Ideo enim, sicut beatus Apostolus docet, non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: QUI NON aliter pie colitur, nisi id ei quod ipse tribuit offeratur. Quid autem in thesauro Dominicae largitatis ad honorem praesentis festi tam congruum possumus invenire, quam pacem, quae in nativitate Domini prima est angelico praedicata concentu? Ipsa enim est quae parit filios Dei, nutrix dilectionis et genitrix unitatis; requies beatorum, et aeternitatis habitaculum; cujus hoc opus proprium et speciale beneficium est, ut jungat Deo quos secernit de mundo. Unde Apostolus ad hoc bonum nos incitat, dicens: Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum. Cujus sententiae brevitate omnium fere mandatorum continetur effectus: quia UBI FUERIT veritas pacis, nihil ibi potest deesse virtut s. Quid est, autem, dilectissimi, pacem habere ad Deum, nisi velle quod jubet, et nolle quod prohibet? Si enim humanae amicitiae pares animos et similes expetunt voluntates, nec umquam diversitas morum ad firmam potest pervenire concordiam, quomodo divinae particeps erit pacis, cui ea placent quae Deo displicent, et iis appetit delectari quibus illum novit offendi? Non est iste animus filiorum Dei, nec talem sapientiam recipit adoptiva nobilitas. Genus electum et regium, regenerationis suae respondeat dignitati, diligat quod diligit pater, et in nullo ab auctore suo dissentiat, ne iterum dicat Dominus: Filios genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit.
29.5
SERMO XXVI [ Al. XXV]. In Nativitate Domini VI. CAP. IV.
29.5
Magnum est, dilectissimi, hujus muneris sacramentum, et omnia dona excedit hoc donum, ut Deus hominem vocet filium, et homo Deum nominet patrem: per has enim appellationes sentitur et discitur quis ad tantam altitudinem ascendat affectus. Nam si in progenie carnali et stirpe terrena 90 claris parentibus genitos vitia malae conversationis obscurant, et ipso majorum suorum lumine soboles indigna confunditur; in quem exitum venient, qui propter amorem mundi a generatione Christi non metuunt abdicari? Si autem ad humanam pertinet laudem ut patrum decus in prole resplendeat, quanto magis gloriosum est ex Deo natis in auctoris sui imaginem refulgere, et illum in se qui eos generavit ostendere, dicente Domino: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est. Scimus quidem quod, sicut Joannes apostolus dicit, totus mundus in maligno positus est; et insidiante diabolo et angelis ejus, hoc innumeris tentationibus laboratur, ut hominem ad superna nitentem, aut adversa terreant, aut secunda corrumpant; sed major est qui in nobis est quam qui adversum nos est, et pacem cum Deo habentibus, ac semper Patri toto corde dicentibus, Fiat voluntas tua, nulla praevalere certamina, nulli possunt nocere conflictus. Accusantes enim nosmetipsos confessionibus nostris, et consensum animi carnis concupiscentiis denegantes, inimicitias quidem adversum nos ejus, qui peccati auctor est, commovemus, sed inexpugnabilem cum Deo pacem gratiae ipsius serviendo firmamus, ut Regi nostro non solum obedientia subjiciamur, sed etiam judicio copulemur. Quoniam si in eadem sententia sumus, si quod vult volumus, et quod improbat improbamus, ipse jam pro nobis omnia bella conficiet, ipse qui dedit velle, donabit et posse: ut simus cooperatores operum ejus, et propheticum illud cum fidei exsultatione dicamus: Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus defensor vitae meae; a quo trepidabo?
29.6
SERMO XXVI [ Al. XXV]. In Nativitate Domini VI. CAP. V.
29.6
Qui ergo non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, offerant Patri pacificorum concordiam filiorum, et in primogenitum novae creaturae, qui venit non suam, sed mittentis facere voluntatem, universa adoptionis membra concurrant: quoniam gratia Patris non discordes neque dissimiles, sed unum sentientes unumque amantes, adoptavit haeredes. Ad unam reformatos imaginem oportet animam habere conformem. Natalis Domini natalis est pacis: sic enim ait Apostolus: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum; quoniam sive Judaeus, sive gentilis, per ipsum habemus accessum in uno Spiritu ad Patrem; 91 qui ante passionis diem voluntaria dispositione praelectum, discipulos suos hac praecipue doctrina informavit, ut diceret: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Et ne sub nomine generali pacis suae qualitas lateret, adjecit: Non quemadmodum mundus dat ego do vobis. Habet, inquit, mundus amicitias suas, et multos facit perverso amore concordes. Sunt etiam in vitiis pares animi, et similitudo desider orum aequalitatem gignit affectuum. Et si quidam forsitan reperiantur quibus prava et inhonesta non placeant, quique illicitas consensiones a foedere suae charitatis excludant, tamen etiam tales, si vel Judaei sint, vel haeretici, vel pagani, non de amicitia Dei, sed de pace sunt mundi. Pax autem spiritalium et catholicorum, a supernis veniens, et ad superna perducens, cum amatoribus mundi nulla nos vult communione misceri, sed omnibus obstaculis resistere, et ad vera gaudia a perniciosis delectationibus evolare, dicente Domino: Ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum: hoc est, si deorsum sunt quae amas, ad ima descendes; si sursum sunt quae diligis, ad summa pervenies: quo nos unum volentes, unum sentientes, et in fide ac spe et in charitate concordes, Spiritus pacis agat atque perducat: quoniam quicumque Spiritu Dei aguntur, ii filii sunt Dei, qui regnat cum Filio, et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
30.1
SERMO XXVII [ Al. XXVI]. In Nativitate Domini VII.
30.1
Aequalis esse periculi alterutram in Christo negare naturam.-- II. Verbum caro factum est, quomodo intelligendum? Qui effectus?-- III. Diabolum varie homines tentare pro variis eorum affectibus et studiis.-- IV. Quod soli orienti quidam Christiani se inclinant, ex superstitione esse.-- V. Coelestia corpora hominum utilitati servire.-- VI. Quis rectus creaturarum usus. Homo ad praesentia natus, ad futura renatus.
30.2
SERMO XXVII [ Al. XXVI]. In Nativitate Domini VII. CAP. I.
30.2
Festivitatis hodiernae dilectissimi, verus venerator est et pius cultor qui 92 nec de incarnatione Domini aliquid falsum, nec de Deitate aliquid sentit indignum: paris enim periculi malum est, si illi aut naturae nostrae veritas, aut paternae gloriae negatur aequalitas. Cum ergo ad intelligendum sacramentum Nativitatis Christi, qua de matre Virgine est ortus, accedimus, abigatur procul terrenarum caligo rationum, et ab illuminatae fidei oculis mundanae sapientiae fumus abscedat; divina est enim auctoritas cui credimus, divina est doctrina quam sequimur. Quoniam sive legis testificationi, sive oraculis prophetarum, sive evangelicae tubae interiorem admoveamus auditum, verum est quod beatus Joannes plenus Spiritu sancto intonuit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est, nihil. Et similiter verum est quod idem praedicator adjecit: Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. In utraque ergo natura idem est Dei Filius nostra suscipiens, et propria non amittens; in homine hominem renovans, in se incommutabilis perseverans. Deitas enim, quae illi cum Patre communis est, nullum detrimentum omnipotentiae subiit, nec Dei formam servi forma violavit, quia summa et sempiterna essentia, quae se ad humani generis inclinavit salutem, nos quidem in suam gloriam transtulit, sed quod erat esse non destitit. Unde cum Unigenitus Dei minorem se Patre confitetur, cui se dicit aequalem, veritatem in se formae utriusque demonstrat: ut et humanam probet imparilitas, et divinam declaret aequalitas.
30.3
SERMO XXVII [ Al. XXVI]. In Nativitate Domini VII. CAP. II.
30.3
Majestati igitur Filii Dei corporea nativitas nihil abstulit, nihil contulit, quia substantia incommutabilis nec minui potuit, nec augeri. Quod enim Verbum caro factum est, non hoc significat, quod in carnem sit Dei natura mutata, sed quod a Verbo in unitatem personae sit caro suscepta; in cujus utique nomine homo totus accipitur, cum quo intra Virginis viscera sancto Spiritu fecundata, et numquam virginitate caritura, tam inseparabiliter Dei Filius est unitus, ut qui erat intemporaliter de essentia Patris genitus, ipse sit temporaliter de utero Virginis natus. Aliter enim ab aeternae mortis vinculis non possemus absolvi, nisi in nostris fieret humilis, qui omnipotens 93 permanebat in suis. Nascens itaque Dominus noster Jesus Christus homo verus, qui numquam destitit esse Deus verus, novae creaturae in se fecit exordium, et in ortus sui forma dedit humano generi spiritale principium, ut ad carnalis generationis abolenda contagia, esset regenerandis origo sine semine criminis, de quibus dicitur: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Quae hoc sacramentum mens comprehendere, quae hanc gratiam valeat lingua narrare? Redit in innocentiam iniquitas, et in novitatem vetustas; in adoptionem veniunt alieni, et in haereditatem ingrediuntur extranei. De impiis justi, de avaris benigni, de incontinentibus casti, de terrenis incipiunt esse coelestes. Quae autem est ista mutatio, nisi dexterae Excelsi? Quoniam venit Filius Dei dissolvere opera diaboli, et ita se nobis, nosque inseruit sibi, ut Dei ad humana descensio, fieret hominis ad divina provectio.
30.4
SERMO XXVII [ Al. XXVI]. In Nativitate Domini VII. CAP. III.
30.4
In hac autem, dilectissimi, misericordia Dei, cujus erga nos magnitudinem explicare non possumus, multa sollicitudine praecavendum est Christianis ne diabolicis iterum capiantur insidiis, et eisdem rursus, quibus renuntiaverunt, erroribus implicentur. Non enim desinit hostis antiquus, transfigurans se in angelum lucis, deceptionum laqueos ubique praetendere, et ut quoquo modo fidem credentium corrumpat, instare. Novit cui adhibeat aestus cupiditatis, cui illecebras gulae ingerat, cui apponat 94 incitamenta luxuriae, cui infundat virus invidiae; novit quem moerore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat; omnium discutit consuetudines, ventilat curas, scrutatur affectus; et ibi causas quaerit nocendi, ubi quemque viderit studiosius occupari. Habet etenim multos ex eis quos tenacius obligavit, aptos artibus suis, quorum ad alios decipiendos et ingeniis utatur et linguis. Per istos remedia aegritudinum, indicia futurorum, placationes daemonum, et depulsiones promittuntur umbrarum. Addunt se et illi, qui totam humanae vitae conditionem de stellarum pendere effectibus mentiuntur, et quod est aut divinae voluntatis, aut nostrae, indeclinabilium dicunt esse fatorum. Quae tamen, ut cumulatius noceant, spondent posse mutari, si illis quae adversantur sideribus supplicetur. Unde commentum impium sua ratione destruitur, quia si praedicta non permanent, non sunt fata metuenda; si permanent, non sunt astra veneranda.
30.5
SERMO XXVII [ Al. XXVI]. In Nativitate Domini VII. CAP. IV.
30.5
De talibus institutis etiam illa generatur impietas, ut sol in inchoatione diurnae lucis exsurgens a quibusdam insipientioribus de locis eminentioribus adoretur; quod nonnulli etiam Christiani adeo se religiose facere putant, ut priusquam ad B. Petri apostoli basilicam, quae uni Deo vivo et vero est dedicata, perveniant, superatis gradibus quibus ad suggestum areae superioris ascenditur, converso corpore ad nascentem se solem reflectant, et curvatis cervicibus, in honorem se splendidi orbis inclinent. 95 Quod fieri partim ignorantiae vitio, partim paganitatis spiritu, multum tabescimus et dolemus: quia etsi quidam forte Creatorem potius pulchri luminis quam ipsum lumen, quod est creatura, venerantur, abstinendum tamen est ab ipsa specie hujus officii, quam cum in nostris invenit, qui deorum cultum reliquit, nonne hanc secum partem opinionis vetustae tamquam probabilem retentabit, quam Christianis et impiis viderit esse communem?
30.6
SERMO XXVII [ Al. XXVI]. In Nativitate Domini VII. CAP. V.
30.6
Abjiciatur ergo a consuetudine fidelium damnanda perversitas, nec honor uni Deo debitus, eorum ritibus qui creaturis deserviunt, misceatur. Dicit enim Scriptura divina: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et beatus Job, homo sine querela, ut ait Dominus, et continens se ab omni re mala, Numquid vidi, inquit, solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est cor meum in abscondito, et osculatus sum manum meam: quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum? Quid autem est sol, vel quid est luna, nisi visibilis creaturae et corporeae lucis elementa? quorum unum est majoris claritatis, et aliud minoris est luminis. Sicut enim alia diurna, alia nocturna sunt tempora, ita diversam in luminaribus qualitatem Creator instituit, cum tamen priusquam haec fierent, et dies sine solis officio, et noctes sine lunae ministerio praecessissent. Sed condebantur ista ad faciendi hominis utilitatem, ut rationale animal nec in distinctione mensium, nec in recursu annorum, nec in dinumeratione 96 temporum falleretur: cum per inaequalium horarum impares moras, et dissimilium ortuum signa manifesta, et annos sol concluderet, et menses luna renovaret. Quarto namque, ut legimus, die, dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos, et sint in firmamento coeli, ut luceant super terram.
30.7
SERMO XXVII [ Al. XXVI]. In Nativitate Domini VII. CAP. VI.
30.7
Expergiscere, o homo, et dignitatem tuae cognosce naturae. Recordare te factum ad imaginem Dei; quae, etsi in Adam corrupta; in Christo tamen est reformata. Utere quomodo utendum est visibilibus creaturis, sicut uteris terra, mari, coelo, aere, fontibus atque fluminibus; et quidquid in eis pulchrum atque mirabile est, refer ad laudem et gloriam Conditoris. Noli esse deditus illi lumini quo volucres et serpentes, quo bestiae et pecudes, quo muscae delectantur et vermes. Lucem corpoream sensu tange corporeo, et toto mentis affectu illud verum lumen amplectere quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et de quo dicit propheta: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent. Si enim templum Dei sumus, et Spiritus Dei habitat in nobis, PLUS EST quod fidelis quisque in suo habet animo, quam quod miratur in coelo. Non itaque vobis, dilectissimi, hoc aut indicimus, aut suademus, ut despiciatis opera Dei, aut contrarium aliquid fidei vestrae, in iis quae Deus bonus bona condidit, aestimetis; sed ut omni creaturarum specie, 97 et universo hujus mundi ornatu rationabiliter et temperanter utamini: Quae enim videntur, sicut ait Apostolus, temporalia sunt; quae autem non videntur aeterna sunt. Unde quia AD PRAESENTIA sumus nati, ad futura autem renati, non temporalibus bonis dediti, sed aeternis simus intenti; et ut spem nostram possimus propius intueri, in ipso sacramento Natalis Domini cogitemus quid naturae nostrae gratia divina contulerit. Audiamus Apostolum dicentem: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria; qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.
31.1
SERMO XXVIII[ Al. XXVII]. In Nativitate Domini VIII.
31.1
Quanta taetitia mysterium Christi nascentis sit excipiendum.-- II. A carne animaque in Christo humana nullo momento Verbum abfuisse.-- III. In delendo peccato Adae voluntario justitiam esse servatam.-- IV. Varii errores circa incarnationem Domini-- V. Nestorii et Eutychis impia dogmata.-- VI. Veritatem utriusque naturae in Christo, in unitatem personae convenire.-- VII. Quomodo plenitudo Divinitatis corporaliter in Christo inhabitat, et in Ecclesia.
31.2
SERMO XXVIII[ Al. XXVII]. In Nativitate Domini VIII. CAP. I.
31.2
Cum semper nos, dilectissimi, gaudere in Domino, omnia divina eloquia exhortentur, hodie procul dubio ad spiritalem laetitiam copiosius incitamur, Nativitatis Dominicae sacramento nobis clarius coruscante: ut recurrentes ad illam divinae misericordiae ineffabilem inclinationem, qua Creator hominum homo fieri dignatus est, in ipsius nos inveniamur natura, quem adoramus in nostra. Deus enim Dei Filius, de sempiterno et ingenito Patre unigenitus, sempiternus manens in forma Dei, et incommutabiliter atque intemporaliter habens non aliud esse quam Pater est, formam servi sine suae detrimento majestatis 98 accepit, ut in sua nos proveheret, non se in nostra dejiceret. Unde utrique naturae in suis proprietatibus permanenti, tanta est unitatis facta communio, ut quidquid ibi est Dei, non sit ab humanitate disjunctum; quidquid autem est hominis, non sit a Deitate divisum.
31.3
SERMO XXVIII[ Al. XXVII]. In Nativitate Domini VIII. CAP. II.
31.3
Celebrantes igitur, dilectissimi, natatem diem Domini Salvatoris, partum beatae Virginis integre cogitemus, ut carni animaeque conceptae virtutem Verbi nullo temporis puncto defuisse credamus, nec prius formatum atque animatum templum corporis Christi, quod sibi superveniens vindicaret habitator, sed per ipsum et in ipso, novo homini datum esse principium: ut in uno Dei atque hominis filio, et sine matre Deitas, et sine patre esset humanitas. Simul enim per Spiritum sanctum fecundata virginitas, sine corruptionis vestigio edidit et sui generis sobolem, et suae stirpis auctorem. Unde et idem Dominus, sicut evangelista commemorat, quaesivit a Judaeis cujus filium Christum Scripturarum auctoritate didicissent; et eisdem respondentibus quod ex David venturus semine traderetur: Quomodo, inquit, illum Dominum suum David in spiritu vocat, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nec potuerunt Judaei propositam solvere quaestionem, quia non intelligebant in uno Christo et progeniem Davidicam, et naturam prophetatam esse divinam.
31.4
SERMO XXVIII[ Al. XXVII]. In Nativitate Domini VIII. CAP. III.
31.4
Majestas autem Filii Dei aequalis Patri, vestiens se humilitate servili, nec metuebat minui, nec indigebat augeri; ipsumque effectum misericordiae suae, quem restitutioni impendebat humanae, sola exsequi poterat virtute Deitatis; ut creaturam ad imaginem Dei conditam a jugo diri dominatoris erueret. Sed quia non ita in primum hominem diabolus violentus exstiterat, ut eum in partes suas sine liberi arbitrii consensione transferret, sic destruendum peccatum fuerat voluntarium et hostile consilium, ut dono gratiae non obesset norma justitiae. In totius igitur humani generis strage communi, unum solum erat remedium sub divinae rationis occulto, quod posset subvenire prostratis, si aliquis filiorum Adam originalis praevaricationis alienus atque innocens nasceretur, qui caeteris et exemplo 99 prodesset et merito. Sed quia hoc naturalis generatio non sinebat, nec poterat vitiatae radicis propago esse sine semine, de quo Scriptura dicit: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu, qui solus es? Dominus David factus est filius David, et de promissi germinis fructu proles est orta sine vitio, in unam personam gemina conveniente natura: ut eodem conceptu eodemque partu gigneretur Dominus noster Jesus Christus, cui et vera inesset Deitas ad miracula operum, et vera humanitas ad tolerantiam passionum.
31.5
SERMO XXVIII[ Al. XXVII]. In Nativitate Domini VIII. CAP. IV.
31.5
Fides igitur catholica, dilectissimi, oblatrantium haereticorum spernat errores, qui mundanae sapientiae vanitate decepti, a veritatis Evangelio recesserunt, et incarnationem Verbi intelligere non valentes, de causa illuminationis fecerunt sibi materiam caecitatis. Nam omnium fere falsa credentium opinionibus, quae etiam in sancti Spiritus negationem proruunt, retractatis, neminem pene deviasse cognoscimus, nisi qui duarum in Christo naturarum veritatem sub unius personae confessione non credidit. Alii etenim Domino solam humanitatem, alii solam ascripsere Deitatem. Alii veram quidem in ipso Divinitatem, sed carnem dixerunt fuisse simulatam. Alii professi sunt veram eum suscepisse carnem, sed Dei Patris non habuisse naturam; et Deitati ejus, quae erant humanae substantiae, deputantes, majorem sibi Deum minoremque finxerunt, cum gradus in vera Diivinitate esse non possit: quoniam quidquid Deo minus est, Deus non est. Alii cognoscentes Patris et Filii nullam esse distantiam, quia non poterant unitatem Deitatis intelligere nisi in unitate personae, eumdem asseruerunt esse Patrem quem Filium; ut nasci et nutriri, pati et mori, sepeliri et resurgere, ad eumdem pertineret, qui per omnia et hominis personam impleret et Verbi. Quidam puta verunt Dominum Jesum Christum non nostrae substantiae corpus habuisse, sed ab clementis superioribus ac subtilioribus 100 sumptum. Quidam autem aestimaverunt in carne Christi humanam animam non fuisse, sed partes animae ipsam Verbi implesse Deitatem. Quorum imprudentia in hoc transiit, ut animam quidem fuisse in Domino faterentur, sed eamdem dicerent mente caruisse, quia sufficeret homini sola Deitas ad omnia rationis officia. Postremo iidem asserere praesumpserunt, partem quamdam Verbi in carnem fuisse conversam, ut in unius dogmatis varietate multiplici, non carnis tantum animaeque natura, sed etiam ipsius Verbi solveretur essentia.
31.6
SERMO XXVIII[ Al. XXVII]. In Nativitate Domini VIII. CAP. V.
31.6
Multa sunt et alia prodigia falsitatum, quibus enumerandis charitatis vestrae non est fatigandus auditus. Sed post diversas impietates, quae sibi invicem sunt multiformium blasphemiarum cognatione connexae, de his potissimum erroribus declinandis observantiam vestrae devotionis admoneo; quorum unus dudum Nestorio auctore consurgere non impune tentavit, alius nuper pari exsecratione damnandus, Eutyche assertore prorupit. Nam ille beatam Mariam Virginem hominis tantummodo ausus est praedicare genitricem, ut in conceptu ejus et partu nulla Verbi et carnis facta unitio crederetur: quia Dei Filius non ipse factus sit hominis filius, sed creato homini sola se dignatione sociaverit. Quod catholicae aures nequaquam tolerare potuerunt, quae sic Evangelio veritatis imbutae sunt, ut firmissime noverint nullam esse humano generi spem salutis, nisi ipse esset filius Virginis, qui creator est matris. Hic autem recentioris sacrilegii profanus assertor, unitionem quidem in Christo duarum confessus est naturarum, sed ipsa unitione id dixit effectum, ut ex duabus una remaneret, nullatenus alterius existento substantia, quae utique finiri, nisi aut consumptione, aut separatione non posset. Haec vero tam inimica sunt sanae fidei, ut nequeant recipi sine excidio nominis Christiani. Si enim Verbi incarnatio unitio est divinae humanaeque naturae, sed hoc ipso concursu 101 quod erat geminum, factum est singulare; sola Divinitas ex utero Virginis nata est, et per ludificatoriam speciem sola subiit nutrimenta et incrementa corporea; utque omnes mutabilitates humanae conditionis omittam, sola Divinitas crucifixa, sola Divinitas mortua, sola Divinitas est sepulta; ut jam secundum talia sentientes sperandae resurrectionis nulla sit ratio, nec sit primogenitus ex mortuis Christus: quia non fuit qui deberet resuscitari, si non fuisset qui posset occidi.
31.7
SERMO XXVIII[ Al. XXVII]. In Nativitate Domini VIII. CAP. VI.
31.7
Absint a cordibus vestris, dilectissimi, diabolicarum inspirationum virulenta mendacia, et scientes quod sempiterna Filii Deitas nullo apud Patrem crevit augmento, prudenter advertite quod cui naturae in Adam dictum est, Terra es, et in terram ibis, eidem in Christo dicitur, Sede a dextris meis. Secundum illam naturam qua Christus aequalis est Patri, numquam interior fuit Unigenitus sublimitate Genitoris, nec temporalis est ei cum Patre gloria, qui in ipsa Patris est dextera, de qua in Exodo dicitur: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute; et in Isaia: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Assumptus igitur homo in Filium Dei, sic in unitatem personae Christi ab ipsis corporalibus est receptus exordiis, ut nec sine Deitate conceptus sit, nec sine Deitate editus, nec sine Deitate nutritus. Idem erat in miraculis, idem in contumeliis; per humanam infirmitatem crucifixus mortuus et sepultus; per divinam virtutem die tertia resuscitatus, ascendit ad coelos, consedit ad dexteram Dei Patris, et in natura hominis accepit a Patre quod in natura Deitatis etiam ipse donavit.
31.8
SERMO XXVIII[ Al. XXVII]. In Nativitate Domini VIII. CAP. VII.
31.8
Haec, dilectissimi, pio corde meditantes, apostolici semper memores estote praecepti, qui universos admonet dicens: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et estis repleti in illo. Non dixit 102 spiritaliter, sed corporaliter, ut veram intelligamus substantiam carnis, ubi est plenitudinis Divinitatis inhabitatio corporalis; qua utique tota etiam repletur Ecclesia, quae inhaerens capiti, corpus est Christi: qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus in saecula saeculorum. Amen.
32.1
SERMO XXIX [ Al. XXVIII]. In Nativitate Domini IX.
32.1
Quae pax ab angelis nuntietur nascente Christo.-- II Mysteria quoad dispensationem solum corporalem transisse. Dixit Dominus Domino meo expenditur.-- III. In adoptantis misericordia gloriandum. Infantiam Christi esse honorandam.
32.2
SERMO XXIX [ Al. XXVIII]. In Nativitate Domini IX. CAP. I.
32.2
Excedit quidem, dilectissimi, multumque supereminet humani eloquii facultatem divini operis magnitudo; et inde oritur difficultas fandi, unde adest ratio non tacendi: quia in Christo Jesu Filio Dei non solum ad divinam essentiam, sed etiam ad humanam spectat naturam, quod dictum est per prophetam: Generationem ejus quis enarrabit? Utramque enim substantiam in unam convenisse personam, nisi fides credat, sermo non explicat; et ideo numquam materia deficit laudis, quia numquam sufficit copia laudatoris. Gaudeamus igitur quod ad eloquendum tantum misericordiae sacramentum impares sumus, et cum salutis nostrae altitudinem non valemus explicare, sentiamus nobis bonum esse quod vincimur. Nemo enim ad cognitionem veritatis magis propinquat, quam qui intelligit in rebus divinis, etiamsi multum proficiat, semper sibi superesse quod quaerat. Nam qui sed ad id in quod tendit pervenisse praesumit, non quaesita reperit, sed in inquisitione defecit. Ne autem infirmitatis nostrae perturbemur angustiis, evangelicae 103 nos et propheticae adjuvant voces, quibus ita accendimur et docemur, ut nobis Nativitatem Domini, qua Verbum caro factum est, non tam praeteritam recolere, quam praesentem videamur inspicere. Quod enim pastoribus pro gregum suorum custodia vigilantibus nuntiavit angelus Domini, etiam nostrum implevit auditum; et ideo Dominicis ovibus praesumus, quia verba divinitus edita cordis aure servamus, tamquam et in hodierna festivitate dicatur: Ecce ego evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Cujus praedicationis summitati exsultatio innumerabilium jungitur angelorum( ut excellentius fieret testimonium, cui militiae coelestis multitudo concineret) in honorem Dei una benedictione dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Dei ergo gloria est ex matre Virgine Christi nascentis infantia, et reparatio humani generis merito in laudem sui refertur auctoris: quia et ipse beatae Mariae missus a Deo Gabriel angelus dixerat: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. In terra autem illa pax conceditur, quae homines efficit bonae voluntatis. Quo enim Spiritu de intemeratae matris visceribus nascitur Christus, hoc de sanctae Ecclesiae utero renascitur Christianus, cui vera pax est, a Dei voluntate non dividi, et in his solis quae Deus diligit delectari.
32.3
SERMO XXIX [ Al. XXVIII]. In Nativitate Domini IX. CAP. II.
32.3
Natalem igitur, dilectissimi, diem Domini celebrantes, qui ex omnibus praeteritorum temporum diebus electus est, licet dispensatio actionum corporalium, sicut aeterno consilio fuerat praeordinata, transierit, totaque Redemptoris humilitas in gloriam paternae majestatis evecta sit, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria 104 est Dei Patris, indesinenter tamen ipsum partum salutiferae Virginis adoramus, et illam Verbi et carnis indissolubilem copulam non minus suspicimus in praesepe jacentem, quam in throno paternae altitudinis considentem. Immutabilis enim Deitas, quamvis intra semetipsam et claritatem suam et potentiam contineret, non ideo tamen non erat inserta nascenti, quia humano aspectui non patebat: ut per veri hominis inusitata primordia ille agnosceretur genitus, qui regis David et Dominus esset et filius. Ipse enim prophetico spiritu cantat, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Quo testimonio, sicut Evangelium refert, confutata est impietas Judaeorum. Nam cum Jesu interrogante Judaeos, cujus filium dicerent Christum? respondissent, David, confestim Dominus caecitatem illorum arguens ait: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Interclusistis vobis, o Judaei, intelligentiae viam, et dum solam naturam carnis aspicitis, tota vos veritatis luce privastis. Exspectantes enim, secundum vestrae persuasionis fabulosa figmenta, David filium de sola stirpe corporea, dum spem vestram in homine tantum constituistis, Deum Dei Filium repulistis: ut quod nobis profiteri gloriosum est, vobis prodesse non possit. Nam et nos interrogati cujus filius sit Christus, voce Apostoli confitemur quod factus est ex semine David secundum carnem; et de ipso initio evangelicae praedicationis instruimur, legentes: Liber generationis Jesu Christi, filii David. Sed ideo a vestra impietate discernimur, quia quem ex progenie David hominem novimus natum, eumdem, secundum quod Verbum caro factum est, Deum Deo Patri credimus coaeternum. Unde si teneres, o Israel, tui nominis dignitatem, et propheticas denuntiationes non obcaecato corde percurreres, Isaias tibi evangelicam panderet veritatem, et non surdus audires divina inspiratione dicentem: Ecce Virgo 105 accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Quem si in tanta proprietate sacri nominis non videbas, in Davidica saltem voce didicisses, ne contra testificationem novi et veteris Testamenti Jesum Christum David filium denegares, quem David Dominum non fateris.
32.4
SERMO XXIX [ Al. XXVIII]. In Nativitate Domini IX. CAP. III.
32.4
Quapropter, dilectissimi, quoniam per ineffabilem gratiam Dei Ecclesia fidelium gentium consecuta est, quod carnalium Judaeorum Synagoga non meruit, dicente David: Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam; et Isaia similiter praedicante: Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam; qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis; et iterum: Gentes quae te non noverunt invocabunt te, et populi qui te nescierunt ad te confugient: exsultemus in die salutis nostrae, et per novum Testamentum in consortium ejus assumpti, cui dicitur a Patre per prophetam: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; in adoptantis nos misericordia gloriemur: quia, sicut Apostolus ait, Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Dignum est enim atque conveniens, ut testantis Patris voluntas ab adoptionis filiis impleatur; et dicente Apostolo, Si compatimur, et conglorificabimur, sint humilitatis Christi comparticipes, qui sunt futuri gloriae cohaeredes. Honoretur in infantia sua Dominus, nec ad Deitatis referantur injuriam exordia et incrementa corporea: quoniam naturae incommutabili nec addidit aliquid nostra natura, nec minuit; sed qui in similitudine carnis peccati dignatus est hominibus esse conformis, in unitate Deitatis Patri permanet aequalis; eum quo et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
33.1
106 SERMO XXX [ Al. XXXI]. In Nativitate Domini X.
33.1
Utramque Christi generationem ineffabilem esse.-- II. Diversi errores circa incarnationem Verbi.-- III. Divinitatis plenitudinem corporaliter Christum inhabitasse.-- IV. Conceptionem Christi inter omnes esse singularem.-- V. Utriusque in Christo naturae proprietates expenduntur.-- VI. Christum Patri et matri consubstantialem, ex utroque nos salvare.-- VII. Unam Christi fidem omnes omnium saeculorum fideles salvare. Genealogia Christi apud Matthaeum et Lucam, cur diversa.
33.2
106 SERMO XXX [ Al. XXXI]. In Nativitate Domini X. CAP. I.
33.2
Saepe, ut nostis, dilectissimi, de excellentia festivitatis hodiernae officium vobis sermonis salutaris impendimus; nec ambigimus ita cordibus vestris divinae pietatis resplenduisse virtutem, ut quod vobis fide est insitum, id sit etiam intelligentia comprehensum. Sed quia Domini Salvatorisque nostri nativitas, non solum secundum deitatem de Patre, sed etiam secundum carnem de matre, ita facultatem humani excedit eloquii, ut merito ad utrumque referatur, quod dictum est: Generationem ejus quis enarrabit? in eo ipso quod digne non potest explicari, semper exuberat ratio disserendi: non quia liberum sit diversa sentire, sed quia dignitati materiae nulla potest lingua sufficere. Magnitudo igitur sacramenti, in salutem humani generis ante saecula aeterna dispositi, in saeculorum fine reserati, integritati suae nec auferri aliquid patitur, nec inferri; et sicut propria non amittit, ita aliena non recipit. Sed multi opinionum suarum sequaces, et quod nondum intellexerant, paratiores docere quam discere, sicut ait Apostolus, circa fidem naufragaverunt; quorum pravas compugnantesque sententias brevi significatione perstringam: ut errorum tenebris a veritatis luce discretis, et religiose honorentur beneficia divina, et scienter caveantur humana mendacia.
33.3
106 SERMO XXX [ Al. XXXI]. In Nativitate Domini X. CAP. II.
33.3
Quidam enim ex documentis nativitatis 107 Domini nostri Jesu Christi quae cum verum hominis filium demonstrabant, nihil ipsum amplius quam hominis filium crediderunt, non putantes ipsi ascribendam esse deitatem, quem et primordia infantiae, et incrementa corporea, et passionum usque ad crucem mortemque conditio, non dissimilem caeteris mortalibus approbassent. Alii vero virtutum admiratione permoti, et originis novitatem, et dictorum factorumque potentiam, ad divinam intelligentes pertinere naturam, nihil illi putaverunt nostrae inesse substantiae, totumque illud quod corporeae fuit actionis et formae, aut de sublimioris generis prodiisse materia, aut simulatam carnis speciem habuisse, ut videntium et tangentium sensus ludificatoria imagine fallerentur. Fuit autem in quibusdam errantibus etiam illa persuasio, qua conarentur asserere ex ipsa Verbi substantia quiddam in carnem fuisse conversum, natumque Jesum ex Maria Virgine, nihil maternae habuisse naturae; sed et quod erat Deus, et quod erat homo, utrumque ad id pertinuisse, quod Verbum est: ut scilicet in Christo et per diversitatem substantiae falsa fuerit humanitas, et per defectum mutabilitatis non vera divinitas.
33.4
106 SERMO XXX [ Al. XXXI]. In Nativitate Domini X. CAP. III.
33.4
Has ergo, dilectissimi, aliasque impietates diabolica inspiratione conceptas, et in multorum noxam per vasa perditionis effusas, olim catholica fides, cujus Deus et magister est et auxiliator, obtrivit, exhortante et instruente nos Spiritu sancto per legis testificationem, per vaticinia prophetarum, et per evangelicam tubam apostolicamque doctrinam, ut constanter intelligenterque credamus quia, sicut ait beatus Joannes, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. In nobis utique, quos sibi Verbi divinitas coaptavit, cujus caro de utero Virginis sumpta nos sumus. Quae si de nostra, id est vere humana, non esset, Verbum caro factum non habitasset in nobis. In nobis autem habitavit, quia naturam nostri corporis suam fecit, aedificante sibi Sapientia domum, non de quacumque materia, sed de substantia proprie 108 nostra, cujus assumptio est manifestata, cum dictum est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Huic autem sacratissimae praedicationi etiam beati Pauli apostoli doctrina concordat, dicentis: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis repleti in illo. Totum igitur corpus implet tota divinitas; et sicut nihil deest illius majestatis, cujus habitatione repletur habitaculum, sic nihil deest corporis, quod non suo habitatore sit plenum. Quod autem dictum est, Et estis repleti in illo, nostra utique est significata natura, ad quos illa repletio non pertineret, nisi Dei Verbum nostri sibi generis et animam et corpus unisset.
33.5
106 SERMO XXX [ Al. XXXI]. In Nativitate Domini X. CAP. IV.
33.5
Agnoscendum sane, dilectissimi, et toto corde est confitendum, quod haec generatio qua et Verbum et caro, id est Deus et homo, unus Dei Filius unusque Christus efficitur, supra omnem originem humanae creationis excellit. Nec enim aut Adae de limo terrae formatio, aut Evae de viri carne plasmatio, aut caeterorum hominum de utriusque sexus permixtione conditio, Jesu Christi potest ortui comparari. Genuit Abraham senex divinae promissionis haeredem, et transgressa fecunditatis annos sterilis Sara concepit. Jacob dilectus est a Deo, antequam natus, et praeveniente gratia voluntarias actiones ab hispida congeniti fratris asperitate discretus. Jeremiae dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te. Anna diu fecunditatis aliena, Samuelem prophetam, quem Deo offerret, enixa est, ut et partu clara esset et voto. Zacharias sacerdos de Elizabeth sterili sanctam suscepit prolem, et praecursor Christi futurus Joannes, spiritum propheticum intra viscera matris accepit, et nondum editus puer, genitricem Domini signo clausae exsultationis ostendit. Magna haec omnia, et divinorum operum sunt plena miraculis; sed hoc ipso moderatus stupenda, 109 quo plura. Nativitas autem Domini nostri Jesu Christi omnem intelligentiam superat, et cuncta exempla transcendit; nec potest ulli esse comparabilis, quae est inter omnia singularis. Electae Virgini, olimque de semine Abrahae ac de radice Jesse per propheticas voces et per mystica signa promissae, denuntiatur ab archangelo sine damno pudoris beata fecunditas, sacram virginitatem nec conceptu violatura nec partu. Superveniente quippe in eam Spiritu sancto, et Altissimi obumbrante virtute, incommutabile Dei Verbum de incontaminato corpore habitum sibi humanae carnis assumpsit: quae et nullum contagium de concupiscentia carnis traheret, et nihil eorum quae ad animae corporisque naturam pertinent, non haberet.
33.6
106 SERMO XXX [ Al. XXXI]. In Nativitate Domini X. CAP. V.
33.6
Recedant itaque procul, atque in tenebras suas eant haereticarum monstra opinionum, et insanarum sacrilegia falsitatum; nos exsultans in laudem Dei coelestium multitudo, et instructi ab angelis docuere pastores; ut cognitis naturae utriusque documentis, et Verbum in Christo homine, et Christum hominem adoremus in Verbo. Nam si, ut Apostolus ait, qui adhaeret Domino, unus spiritus est, quanto magis Verbum caro factum unus est Christus? ubi nihil est alterius naturae, quod non sit utriusque. Non ergo infirmemur in consilio misericordiae Dei, quae nos et innocentiae reformat et vitae; nec quia in Salvatore nostro manifesta cognoscimus geminae signa naturae, aut in gloria Dei de veritate carnis, aut in humilitate hominis de Deitatis majestate dubitemus. Idem est in forma Dei, qui formam suscepit servi. Idem est incorporeus manens, et corpus assumens. Idem est in sua virtute inviolabilis, et in nostra infirmitate passibilis. Idem est a paterno non divisus throno, et ab impiis crucifixus in ligno. Idem est super coelorum altitudines victor mortis ascendens, et usque ad consummationem saeculi universam Ecclesiam non relinquens. Idem postremo est, qui in eadem, qua ascendit, carne venturus, sicut judicium sustinuit impiorum, ita judicaturus est de omnium actione 110 mortalium. Unde ne plurimis testimoniis immoremur, unum sufficit ex Evangelio beati Joannis adhiberi, quo ipse Dominus noster dicit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est. Ergo sub una sententia ostendit quia idem Filius Dei atque filius hominis est. Unde apparet quemadmodum Christum Dominum in unitate personae credere debeamus, qui cum sit Filius Dei, per quem facti sumus, etiam filius hominis per assumptionem carnis est factus, ut moreretur, sicut ait Apostolus, propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram.
33.7
106 SERMO XXX [ Al. XXXI]. In Nativitate Domini X. CAP. VI.
33.7
Haec confessio, dilectissimi, nullas metuit contradictiones, nullis cedit erroribus. Agnoscimus enim misericordiam Dei ab initio promissam, et ante saecula praeparatam, per quam solam resolvi captivitatis humanae vincula potuerunt, quibus primum hominem omnemque ejus posteritatem malesuadus peccati auctor obstrinxerat, et propaginem dedititiam originali sibi praejudicio vindicabat. Quia igitur justificandis hominibus hoc principaliter opitulatur, quod Unigenitus Dei etiam filius hominis esse dignatus est, ut ὁμούσιος Patri Deus, id est unius substantiae, idem homo verus et secundum carnem matri consubstantialis existeret; utroque gaudemus, quia non nisi utroque salvamur: in nullo dividentes visibilem ab invisibili, corporeum ab incorporeo, passibilem ab impassibili, palpabilem ab impalpabili, formam servi a forma Dei; quia etsi unum manet ab aeternitate, aliud coepit a tempore; quae tamen in unitatem convenerunt, nec separationem possunt habere, nec finem; dum exaltans et exaltatus, glorificans et glorificatus, ita sibimet inhaeserunt, ut sive in omnipotentia, sive in contumelia, nec divina in Christo careant humanis, nec humana divinis.
34
111 CAP. VII.
34
Hoc credentes, dilectissimi, veri Christiani sumus, veri Israelitae, et in consortium filiorum Dei veraciter adoptati: quia et omnes sancti qui Salvatoris nostri tempora praecesserunt, per hanc fidem justificati, et per hoc sacramentum Christi sunt corpus effecti, exspectantes universalem credentium redemptionem in semine Abrahae, de quo dicit Apostolus: Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, Et semini tuo, qui est Christus. Propter quod Matthaeus evangelista, ut promissionem ad Abraham factam ostenderet in Christo esse completam, generationum ordinem percurrit, et in quo omnibus gentibus disposita fuisset benedictio, demonstravit. Lucas quoque evangelista ab ipso Domini ortu seriem generis sui sursum versus retexuit( Luc. III, 23), ut etiam illa saecula quae diluvium praevenerant, et huic sacramento doceret fuisse connexa, omnesque ab initio successionum gradus, ad eum in quo uno erat salus omnium, tetendisse. Non ergo dubitandum est quia praeter Christum non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri; qui cum Patre et Spiritu sancto aequalis in Trinitate vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
35.1
SERMO XXXI [ Al. XXX]. In solemnitate Epiphaniae Domini nostri Jesu Christi I.
35.1
Christus natus ab omnibus vult agnosci, dat signum stellae, simulque donum intelligendi et requirendi.-- II. Frustra Herodes in Christum saevit. Magi fidem suam muneribus protestantur.-- III. Malitiam Herodis in infantium bonum Christus ordinat. Quas in Deo infante virtutes imitari debeamus.
36.1
112 CAP. I.
36.1
Celebrato proxime die quo intemerata virginitas humani generis edidit Salvatorem, Epiphaniae nobis, dilectissimi, veneranda festivitas dat perseverantiam gaudiorum, ut inter cognatarum solemnitatum vicina sacramenta, exsultationis vigor et fervor fidei non tepescat. Ad omnium enim hominum spectat salutem, quod infantia Mediatoris Dei et hominum jam universo declarabatur mundo, cum adhuc exiguo detineretur oppidulo. Quamvis enim Israeliticam gentem, et ipsius gentis unam familiam delegisset, de qua naturam universae humanitatis assumeret, noluit tamen intra maternae habitationis angustias ortus sui latere primordia; sed mox ab omnibus voluit agnosci, qui dignatus est pro omnibus nasci. Tribus igitur magis in regione Orientis stella novae claritatis apparuit, quae illustrior caeteris pulchriorque sideribus, facile in se intuentium oculos animosque converteret: ut confestim adverteretur non esse otiosum, quod tam insolitum videbatur. Dedit ergo aspicientibus intellectum, qui praestitit signum; et quod fecit intelligi, fecit inquiri, et se inveniendum obtulit inquisitus.
36.1
112 CAP. I. CAP. II.
36.1
Sequuntur tres viri superni luminis ductum, et praevii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, gratiae splendore ducuntur, qui humano sensu significatum sibi regis ortum aestimaverunt in civitate regia esse quaerendum. Sed qui servi susceperat formam, et non judicare venerat, sed judicari, Bethleem praeelegit nativitati, Jerosolymam passioni. Herodes vero audiens Judaeorum principem natum, successorem suspicatus expavit; et molitus necem salutis auctori, falsum spopondit obsequium. Quam felix foret, si magorum imitaretur fidem, et 113 converteret ad religionem quod disponebat ad fraudem! O caeca stultae aemulationis impietas, quae perturbandum putas divinum tuo furore consilium! Dominus mundi temporale non quaerit regnum, qui praestat aeternum. Quid incommutabilem dispositarum rerum ordinem vertere, et aliorum facinus praeoccupare conaris? Mors Christi non est temporis tui. Ante condendum est Evangelium, ante praedicandum est Dei regnum, ante sanitates donandae, ante sunt facienda miracula. Cur, quod alieni futurum est operis, tui vis esse criminis? et non habiturus effectum sceleris, in solum te reatum praecipitas voluntatis? Nihil hac molitione proficis, nihil peragis. Qui voluntate natus est, sui arbitrii potestate morietur. Consummant ergo magi desiderium suum, et ad puerum Dominum Jesum Christum eadem stella praeeunte perveniunt. Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis; atque ut sacramentum fidei suae intelligentiaeque manifestent, quod cordibus credunt, muneribus protestantur. Thus Deo, myrrham homini, aurum offerunt regi, scienter divinam humanamque naturam in unitate venerantes: quia quod erat in substantiis proprium, non erat in potestate diversum.
36.2
112 CAP. I. CAP. III.
36.2
Reversis autem magis in regionem suam, translatoque Jesu in Aegyptum ex admonitione divina, exardescit frustra in meditationibus suis Herodis insania. Necari omnes in Bethleem parvulos jubet, et quoniam quem metuat nescit infantem, generalem sententiam in suspectam sibi tendit aetatem. Sed quod rex impius eximit mundo, Christus inserit coelo; et quibus nondum sanguinis sui impendit redemptionem, jam martyrii tribuit dignitatem. Erigite igitur, dilectissimi, fideles animos 114 ad coruscantem gratiam luminis sempiterni, et impensa humanae salutis sacramenta venerantes, studium vestrum iis quae pro vobis gesta sunt subdite. Diligite castimoniae puritatem, quia Christus virginitatis est filius. Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, quemadmodum nos praesens B. apostolus suis, ut legimus, verbis hortatur. Malitia parvuli estote, quia Dominus gloriae mortalium se conformavit infantiae. Sectamini humilitatem, quam Dei Filius discipulos suos docere dignatus est. Induite vos virtutem patientiae, in qua animas vestras possitis acquirere: quoniam qui cunctorum est redemptio, ipse est omnium fortitudo. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Per viam veritatis et vitae constanter incedite; nec vos impediant terrena, quibus sunt parata coelestia; per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
37.1
SERMO XXXII [ Al. XXXI]. In Epiphaniae solemnitate II.
37.1
Herodes Christum natum mundo nuntiat, cum e mundo tentat auferre. Christus in Aegyptum exsulans, saluti Aegyptum praeparat.-- II. Quantum debeamus Deo, caecitas Judaeorum demonstrat, qui non agnoverunt, ut crucifigerent.-- III. Felicior infantium ignorantia quam sacerdotum Judaeorum scientia. Christus infantiam parvulorum de sua consecrat infantia.-- 115 VI. Magorum vocatio, vocationis nostrae primordia. Eorum munera quisque debet aemulari, ut Christo salutem nostram operanti cooperemur.
37.2
SERMO XXXII [ Al. XXXI]. In Epiphaniae solemnitate II. CAP. I.
37.2
Gaudete in Domino, dilectissimi, iterum dico, gaudete: quoniam brevi intervallo temporis post solemnitatem nativitatis Christi, festivitas declarationis ejus illuxit; et quem in illo die virgo peperit, in hoc mundus agnovit. Verbum enim caro factum sic susceptionis nostrae temperavit exordia, ut natus Jesus, et credentibus manifestus, et persequentibus esset occultus. Jam tunc ergo coeli enarraverunt gloriam Dei, et in omnem terram sonus veritatis exivit, quando et pastoribus exercitus angelorum Salvatoris editi annuntiator apparuit, et magos ad eum adorandum praevia stella perduxit: ut a solis ortu usque ad occasum veri regis generatio coruscaret, cum rerum fidem et regna Orientis per magos discerent, et Romanum imperium non lateret. Nam et saevitia Herodis, volens primordia suspecti sibi regis exstinguere, huic dispensationi nesciens serviebat; ut dum atroci intentus facinori, ignotum sibi puerum indiscreta infantium caede persequitur, annuntiatum coelitus Dominatoris ortum insignior ubique fama loqueretur, quam promptiorem ad narrandum diligentioremque faciebat et supernae significationis novitas, et cruentissimi persecutoris impietas. Tunc autem Aegypto Salvator illatus est, ut gens antiquis erroribus dedita, jam ad vicinam salutem per occultam gratiam vocaretur; et quae nondum ejecerat ab animo superstitionem, jam hospitio reciperet veritatem.
37.3
SERMO XXXII [ Al. XXXI]. In Epiphaniae solemnitate II. CAP. II.
37.3
Merito igitur, dilectissimi, dies iste manifestatione Domini consecratus specialem in toto mundo obtinuit dignitatem, quae in cordibus nostris digno debet splendore clarescere, ut rerum gestarum ordinem non solum credendo, sed etiam intelligendo veneremur. Quantam enim gratiarum actionem debeamus Domino pro illuminatione gentium, probat obcaecatio Judaeorum. Quid enim tam caecum, quid tam lucis alienum, quam illi sacerdotes et scribae Israelitarum fuerunt? qui percontantibus magis, et Herode quaerente, ubi Christus secundum Scripturarum testimonium nasceretur, hoc responderunt de prophetico eloquio, 116 quod indicabat stella de coelo. Quae utique poterat magos Jerosolymis praetermissis usque ad cunabula pueri, sicut postmodum fecit, sua significatione perducere; nisi ad confutandam Judaeorum duritiam pertinuisset, ut non solum ductu sideris, sed etiam ipsorum professione innotesceret nativitas Salvatoris. Jam ergo ad eruditionem gentium propheticus sermo transibat, et praenuntiatum antiquis oraculis Christum alienigenarum corda discebant: cum Judaeorum infidelitas veritatem ore proferret, et mendacium corde retineret. Noluerunt enim agnoscere oculis quem de sacris indicaverant libris: ut quem non adorabant in infantiae infirmitate humilem, postea crucifigerent in virtutum sublimitate fulgentem.
37.4
SERMO XXXII [ Al. XXXI]. In Epiphaniae solemnitate II. CAP. III.
37.4
Quae ista, Judaei, tam imperita in vobis scientia est, et tam indocta doctrina? Interrogati ubi Christus nasceretur, veraciter et memoriter dicitis quod legistis: In Bethleem Judae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethleem terra Juda, non es minima inter principes Juda. Ex te enim exiet princeps qui regat populum meum Israel. Hunc principem natum, et pastoribus angeli, et vobis nuntiavere pastores. Hunc principem natum longinquae Orientalium gentium nationes insolito novi sideris splendore didicerunt. Et ne de loco editi regis ambigerent, vestra eruditio prodidit quod stella non docuit. Cur vobis viam quam aliis aperitis obstruitis? Cur in vestra infidelitate residet dubium quod ex vestra fit responsione manifestum? Locum nativitatis de Scripturarum testimonio demonstratis, praesentiam temporis de coeli et terrae attestatione cognoscitis; et tamen ubi ad persequendum animus Herodis exarsit, ibi ad non credendum vester sensus obduruit. Felicior ergo ignorantia infantium quos persecutor occidit, quam vestra scientia, quam in sua perturbatione consuluit. Vos noluistis regnum ejus recipere, cujus oppidum potuistis ostendere. Illi potuerunt pro eo mori, quem nondum poterant confiteri. Ita Christus, ne ullum ei tempus esset absque miraculo, ante usum linguae potestatem Verbi tacitus exerebat; et quasi jam diceret: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum: nova gloria coronabat infantes, et de initiis suis parvulorum primordia consecrabat: 117 ut disceretur neminem hominum divini incapacem esse sacramenti, quando etiam illa aetas gloriae esset apta martyrii.
37.5
SERMO XXXII [ Al. XXXI]. In Epiphaniae solemnitate II. CAP. IV.
37.5
Agnoscamus ergo, dilectissimi, in magis adoratoribus Christi, vocationis nostrae fideique primitias, et exsultantibus animis beatae spei initia celebremus. Exinde enim in aeternam haereditatem coepimus introire; exinde nobis Christum loquentia Scripturarum arcana patuerunt; et veritas, quam Judaeorum obcaecatio non recipit, omnibus nationibus lumen suum invexit. Honoretur itaque a nobis sacratissimus dies, in quo salutis nostrae auctor apparuit; et quem magi infantem venerati sunt in cunabulis, nos omnipotentem adoremus in coelis. Ac sicut illi de thesauris suis mysticas Domino munerum species obtulerunt, ita et nos de cordibus nostris, quae Deo sunt digna promamus. Quamvis enim omnium bonorum sit ipse largitor, etiam nostrae tamen fructum quaerit industriae: non enim dormientibus provenit regnum coelorum, sed in mandatis Dei laborantibus atque vigilantibus; ut si dona ipsius non irrita fecerimus, per ea quae dedit mereamur accipere quod promisit. Unde cohortamur dilectionem vestram ut abstinentes vos ab omni opere malo, quae sunt casta et justa sectemini. Filii enim lucis abjicere debent opera tenebrarum. Itaque odia declinate, mendacia abjicite, superbiam humilitate destruite, avaritiam projicite, largitatem diligite: decet enim ut capiti suo membra conveniant, ut promissarum beatitudinum mereamur esse consortes: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
38.1
SERMO XXXIII [ Al. XXXII]. In Epiphaniae solemnitate III
38.1
Tunc Christus mundum liberaturus venit, cum omnes conclusi erant sub peccato, ut nemo de suis meritis gloriaretur.-- II. Cur sub Herode natus, cur stella demonstratus? Gratia intus operabatur, ut signum intelligeretur, et Christus inquireretur.-- 118 III. Quanta Judaeorum caecitas Christo nascente. Implet gentium vocatio promissionem Abrahae factam.-- IV. Cur magi, adorato Christo, per aliam viam revertuntur. Cur Christus in Aegyptum transferri voluit.-- V. Gratiarum actione celebranda haec festivitas, in qua vocationis gentium primitiae. Quomodo stellam imitabimur
38.2
SERMO XXXIII [ Al. XXXII]. In Epiphaniae solemnitate III CAP. I.
38.2
Quamvis sciam, dilectissimi, quod sanctitatem vestram hodiernae festivitatis causa non lateat, eamque secundum consuetudinem evangelicus vobis sermo reseraverit, tamen ut nihil vobis nostri desit officii, loqui de eadem quod Dominus donaverit audebo: ut in communi gaudio tanto religiosior sit omnium pietas, quanto magis omnibus fuerit intellecta solemnitas. Providentia namque misericordiae Dei dispositum habens pereunti mundo in novissimis temporibus subvenire, salvationem omnium gentium praefinivit in Christo; ut quia et cunctas nationes a veri Dei cultu impius dudum error averterat, et ipse peculiaris Dei populus Israel ab institutis legalibus pene totus exciderat, conclusis omnibus sub peccato, omnium misereretur. Deficiente enim ubique justitia, et toto mundo in vana et maligna prolapso, nisi judicium suum divina potestas differret, universitas hominum sententiam damnationis exciperet. Sed in indulgentiam ira translata est, et ut clarior fieret exerendae gratiae magnitudo, tunc placuit abolendis peccatis hominum sacramentum remissionis afferri, quando nemo poterat de suis meritis gloriari.
38.3
SERMO XXXIII [ Al. XXXII]. In Epiphaniae solemnitate III CAP. II.
38.3
Hujus autem, dilectissimi, ineffabilis misericordiae manifestatio facta est Herode apud Judaeos jus regium tenente, ubi legitima regum successione cessante, et pontificum potestate destructa, alienigena obtinuerat principatum: ut veri Regis ortus illius prophetiae probaretur voce, quae dixerat: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium. De quibus quondam beatissimo patriarchae Abrahae innumerabilis fuerat promissa successio, non carnis semine, sed fidei fecunditate generanda; et ideo stellarum multitudini comparata, ut ab omnium gentium patre, non terrena, sed coelestis progenies speraretur. Ad creandam ergo 119 promissam posteritatem, haeredes in sideribus designati, ortu novi sideris excitantur, ut in quo coeli adhibitum fuerat testimonium, coeli famularetur obsequium. Commovet magos remotioris Orientis habitatores stellis caeteris stella fulgentior, et de mirandi luminis claritate viri ad haec spectanda non inscii, magnitudinem significationis intelligunt: agente hoc sine dubio in eorum cordibus inspiratione divina, ut eos tantae visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum. Denique officium suum cum religione disponunt, et his se instruunt donis, ut adoraturi unum tria se simul credidisse demonstrent: auro honorantes personam regiam, myrrha humanam, thure divinam.
38.4
SERMO XXXIII [ Al. XXXII]. In Epiphaniae solemnitate III CAP. III.
38.4
Ingrediuntur itaque Judaici regni praecipuam civitatem, et in urbe regia ostendi sibi postulant quem ad regnandum didicerant procreatum. Conturbatur Herodes, timet saluti suae, metuit potestati, requirit a sacerdotibus et doctoribus legis quid de ortu Christi Scriptura praedixerit, in notitiam venit quod fuerat prophetatum; veritas illuminat magos, infidelitas obcaecat magistros; carnalis Israel non intelligit quod legit, non videt quod ostendit; utitur paginis quarum non credit eloquiis. Ubi est, Judaee, gloriatio tua? Ubi de Abraham patre ducta nobilitas? Nonne circumcisio tua praeputium facta est? Ecce major servis minori, et alienigenis in sortem haereditatis tuae intrantibus, ejus testamenti, quod in sola littera tenes, recitatione famularis. Intret, intret in patriarcharum familiam gentium plenitudo, et benedictionem in semine Abrahae, qua se filii carnis 120 abdicant, filii promissionis accipiant. Adorent in tribus magis omnes populi universitatis auctorem; et non in Judaea tantum Deus, sed in toto orbe sit notus, ut ubique in Israel sit magnum nomen ejus. Quoniam hanc electi generis dignitatem sicut infidelitas in suis posteris convincit esse degenerem, ita fides omnibus facit esse communem.
38.5
SERMO XXXIII [ Al. XXXII]. In Epiphaniae solemnitate III CAP. IV.
38.5
Adorato autem Domino, magi, et omni devotione completa, secundum admonitionem somnii non eodem quo venerant itinere revertuntur. Oportebat enim ut jam in Christum credentes non per antiquae conversationis semitas ambularent, sed novam ingressi viam a relictis erroribus abstinerent. Tum ut etiam Herodis vacuarentur insidiae, qui in puerum Jesum impietatem doli per simulationem disponebat officii. Unde quia spes istius erat soluta commenti, in majorem furorem iracundia regis ardescit. Nam recolens tempus quod indicaverant magi, in omnes Bethleem pueros rabiem crudelitatis effundit, et caede generali universae civitatis illius in aeternam gloriam transituram trucidat infantiam; aestimans fore ut, nullo illic parvulo non occiso, occideretur et Christus. At ille, qui sanguinem suum pro mundi redemptione fundendum in aliam differret aetatem, Aegypto se parentum ministerio subvectus intulerat, repetens scilicet Hebraeae gentis antiqua cunabula, et principatum veri Joseph majoris providentiae potestate disponens, ut illam diriorem omni inedia famem qua Aegyptiorum mentes veritatis inopia laborabant, veniens de coelo panis vitae et cibus rationis auferret; nec sine illa regione pararetur singularis hostiae sacramentum, in 121 qua primum occisione agni, salutiferum crucis signum et pascha Domini fuerat praeformatum.
38.6
SERMO XXXIII [ Al. XXXII]. In Epiphaniae solemnitate III CAP. V.
38.6
His igitur, dilectissimi, divinae gratiae mysteriis eruditi, diem primitiarum nostrarum et inchoationem vocationis gentium, rationabili gaudio celebremus: gratias agentes misericordi Deo, qui dignos nos fecit, sicut ait Apostolus, in partem sortis sanctorum in lumine; qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae; quoniam, sicut prophetavit Isaias, Gentium populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam, et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. De quibus idem dicit ad Dominum: Gentes quae te non noverunt, invocabunt te; et populi qui te nescierunt, ad te confugient. Hunc diem Abraham vidit, et gavisus est, cum benedicendos fidei suae filios in semine suo, quod est Christus, agnovit, et omnium se futurum gentium patrem credendo prospexit, dans gloriam Deo, et plenissime sciens quoniam quod promisit potens est et facere. Hunc diem David in psalmis canebat, dicens: Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum; et illud: Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revelavit justitiam suam. Quod utique exinde fieri novimus, ex quo tres magos, de longinquitate suae regionis excitos, ad cognoscendum et adorandum Regem coeli et terrae stella perduxit. Cujus utique famulatus ad formam nos sui hortatur obsequii: ut huic gratiae, quae omnes invitat ad Christum, quantum possumus, serviamus. Quicumque enim in Ecclesia pie vivit et caste, qui ea quae sursum sunt sapit, non quae super terram, coelestis quodammodo instar est luminis; et dum ipse sanctae vitae nitorem servat, multis viam ad Dominum quasi stella demonstrat. In quo studio, dilectissimi, omnes vobis invicem prodesse debetis, ut in regno 122 Dei, ad quod recta fide et bonis operibus pervenitur, sicut lucis filii splendeatis: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
39.1
SERMO XXXIV [ Al. XXXIII]. In Epiphaniae solemnitate IV.
39.1
SYNOPSIS.-- I. Magi a longinqua regione vocati, ut Christiana fides roboraretur, quae Deum et hominem Christum credit.-- II. Magi prophetia Balaam edocti, Judaeorum responso confirmati. Isti spe ducis temporalis decepti; Herodes timore consortis turbatus.-- III. Magorum iter munerumque delectus gratiae intus docentis opus fuere. Eorum diligentia fidei nostrae serviebat.-- IV. Manichaeorum impietas incarnationis fidem ac veritatem evertit.-- V. Manichaei vitandi; eorum sacrilegia detecta. Pro iisdem aliisque haereticis preces fundere, Ecclesiae institutum.
39.1
SERMO XXXIV [ Al. XXXIII]. In Epiphaniae solemnitate IV. CAP. I.
39.1
Justum et rationabile, dilectissimi, verae pietatis obsequium est, in diebus qui divinae misericordiae opera protestantur, toto corde gaudere et honorifice ea quae ad salutem nostram gesta sunt celebrare: vocante nos ad hanc devotionem ipsa recurrentium temporum lege, quae nobis post diem in quo coaeternus Patri Filius Dei natus ex Virgine est, brevi intervallo Epiphaniae intulit festum, ex apparitione Domini consecratum. In quo fidei nostrae magnum praesidium providentia divina constituit, ut dum solemni veneratione recolitur adorata in exordiis suis Salvatoris infantia, per ipsa originalia documenta probaretur veri in ipso hominis orta natura. 123 Hoc enim est quod justificat impios, hoc est quod ex peccatoribus facit sanctos, si in uno eodemque Domino nostro Jesu Christo et vera Deitas, et vera credatur humanitas: Deitas, qua ante omnia saecula in forma Dei aequalis est Patri; humanitas, qua novissimis diebus in forma servi unitus est homini. Ad roborandam ergo hanc fidem, quae contra omnes praemuniebatur errores, ex magna gestum est divini pietate consilii, ut gens in longinqua Orientalis plagae regione consistens, quae spectandorum siderum arte pollebat, signum nati pueri qui supra omnem Israel esset regnaturus, acciperet. Nova etenim claritas apud magos stellae illustrioris apparuit, et intuentium animos ita admiratione sui splendoris implevit, ut nequaquam sibi crederent negligendum, quod tanto nuntiabatur indicio. Praeerat autem, sicut res docuit, huic miraculo gratia Dei; et cum Christi nativitatem nec ipsa adhuc Bethleem tota didicisset, jam illam credituris gentibus inferebat: et quod nondum poterat humano eloquio disseri, coelo faciebat evangelizante cognosci.
39.2
SERMO XXXIV [ Al. XXXIII]. In Epiphaniae solemnitate IV. CAP. II.
39.2
Quamvis autem divinae dignationis esset hoc munus, ut agnoscibilis gentibus fieret nativitas Salvatoris, ad intelligendum tamen miraculum signi potuerunt magi etiam de antiquis Balaam praenuntiationibus commoneri, scientes olim esse praedictum et celebri memoria diffamatum: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel, et dominabitur gentium. Tres itaque viri, fulgore insoliti sideris divinitus incitati, praevium micantis luminis cursum sequuntur, existimantes se significatum puerum Jerosolymis in civitate regia reperturos. Sed cum eos haec opinio fefellisset, per Judaeorum scribas atque doctores, quod sacra de ortu Christi praenuntiaverat Scriptura, didicerunt; ut gemino testimonio confirmati, ardentiori fide expeterent quem et stellae claritas et prophetiae manifestabat auctoritas. Prolato autem divino oraculo per responsa pontificum, et declarata spiritus voce, quae dicit: Et tu, Bethleem, terra Juda, non es minima inter principes Juda: ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel: quam facile et quam consequens fuit ut Hebraeorum proceres crederent 124 quod docebant. Sed apparet illos carnaliter cum Herode sapuisse, et regnum Christi commune cum hujus mundi potestatibus aestimasse: ut et isti temporalem sperarent ducem, et terrenum metueret ille consortem. Superfluo, Herodes, timore turbaris, et frustra in suspectum tibi puerum saevire moliris. Non capit Christum regio tua, nec mundi Dominus potestatis tuae sceptri est contentus angustiis. Quem in Judaea regnare non vis, ubique regnat; et felicius ipse regnares, si ejus imperio ipse subdereris. Cur sincero officio non facis quod subdola falsitate promittis? Perge cum magis, et verum regem suppliciter adorando venerare. Sed tu, Judaicae sequacior caecitatis, non imitaris gentium fidem, corque perversum ad crudeles convertis insidias, nec illum occisurus quem metuis, nec illis nociturus quos perimis.
39.3
SERMO XXXIV [ Al. XXXIII]. In Epiphaniae solemnitate IV. CAP. III.
39.3
Deducti igitur, dilectissimi, in Bethleem magi stellae praecedentis obsequio, gavisi sunt gaudio magno valde, sicut evangelista narravit; et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus; et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. O perfectae scientiae mirabilem fidem, quam non terrena sapientia erudivit, sed Spiritus sanctus instituit! Unde enim hi viri, cum proficiscerentur de patria, qui nondum viderant Jesum, nec aliquid contuitu ejus, quod tam ordinate venerarentur, adverterant, hanc deferendorum munerum servavere rationem? nisi quia praeter illam stellae speciem, quae corporeum incitavit obtutum, fulgentior veritatis radius eorum corda perdocuit; ut priusquam labores itineris inchoarent, eum sibi significari intelligerent, cui in auro regius honor, in thure divina veneratio, in myrrha mortalitatis confessio deberetur. Et haec quidem, quantum ad illuminationem fidei pertinebat, potuerunt illis credita et intellecta sufficere, ut corporali intuitu non inquirerent quod plenissimo visu mentis inspexerant. Sed diligentia sagacis officii usque ad videndum puerum perseverans, futuri temporis populis et nostri saeculi hominibus serviebat: ut sicut omnibus nobis profuit, quod post resurrectionem Domini vestigia vulnerum in carne ejus Thomae apostoli 125 exploravit manus; ita ad nostram utilitatem proficeret, quod infantiam ipsius magorum probavit aspectus. Viderunt itaque magi, et adoraverunt puerum de tribu Juda, de semine David secundum carnem, factum ex muliere, factum sub lege, quam non solvere venerat, sed adimplere( Matth. V, 17). Viderunt et adoraverunt puerum, quantitate parvulum, alienae opis indigum, fandi impotem, et in nullo ab humanae infantiae generalitate dissimilem. Quia sicut fidelia erant testimonia, quae in eo majestatem invisibilis Deitatis assererent, ita probatissimum esse debebat Verbum carnem factum, et sempiternam illam essentiam Filii Dei, hominis veram suscepisse naturam: ne vel ineffabilium operum secutura miracula, vel suscipiendarum supplicia passionum, sacramentum fidei ex rerum diversitate turbarent; cum justificari omnino non possent, nisi qui Dominum Jesum et verum Deum et verum hominem credidissent.
39.4
SERMO XXXIV [ Al. XXXIII]. In Epiphaniae solemnitate IV. CAP. IV.
39.4
Huic singulari fidei, dilectissimi, et praedicatae per omnia saecula veritati diabolica Manichaeorum resistit impietas: qui sibi ad interficiendas deceptorum animas nefandi dogmatis ferale commentum de sacrilegis et fabulosis mendaciis texuerunt, et per has insanarum opinionum ruinas eo usque praecipites proruerunt, ut sibi falsi corporis fingerent Christum, qui nihil in se solidum, nihil verum oculis hominum actionibusque praebuerit; sed simulatae carnis vacuam imaginem demonstrarit. Indignum enim videri volunt, ut credatur Deus Dei Filius femineis se inseruisse visceribus, et majestatem suam huic contumeliae subdidisse, ut naturae carnis immixtus, in vero humanae substantiae corpore nasceretur: cum totum hoc opus non injuria sit ipsius, sed potentia; nec credenda pollutio, sed gloriosa dignatio. Si enim lux ista visibilis nullis immunditiis, quibus superfusa fuerit, violatur, nec radiorum solis nitorem, quem corpoream esse creaturam non dubium est, loca ulla sordentia vel coenosa contaminant: quid illius sempiternae et incorporeae lucis essentiam potuit qualibet sui qualitate polluere? quae se ei, quam ad imaginem suam condidit, sociando creaturae purificationem 126 praestitit, maculam non recepit; et sic sanavit vulnera infirmitatis, ut nulla pateretur damna virtutis. Quod divinae pietatis magnum et ineffabile sacramentum, quia omnibus sanctarum Scripturarum testificationibus est nuntiatum; isti, de quibus loquimur, adversarii veritatis, legem per Mosen datam et inspirata divinitus prophetarum oracula respuerunt, ipsasque evangelicas et apostolicas paginas, quaedam auferendo et quaedam inserendo violaverunt: confingentes sibi sub apostolorum nominibus, et sub verbis ipsius Salvatoris, multa volumina falsitatis, quibus erroris sui commenta munirent, et decipiendorum mentibus mortiferum virus infunderent. Videbant enim sibi universa obsistere, omnia reclamare, et non solum novo, sed etiam veteri Testamento sacrilegam impietatis suae dementiam confutari. Et tamen in furiosis mendaciis persistentes, Ecclesiam Dei deceptionibus suis perturbare non desinunt: hoc miseris quos illaqueare potuerint persuadentes, ut negent a Domino Jesu Christo humanam naturam vere esse susceptam; negent eum vere pro mundi salute crucifixum; negent de ejus latere lancea vulnerato sanguinem redemptionis et aquam fluxisse baptismatis; negent eum sepultum, ac die tertia suscitatum; negent eum in conspectu discipulorum ad considendum in dextera Patris super omnes coelorum altitudines elevatum; et ut tota apostolici veritate Symboli sublata, nullus metus terreat impios, nulla spes incitet sanctos, negent a Christo vivos et mortuos judicandos: ut quos tantorum sacramentorum virtute privaverint, doceant in sole et luna colere Christum, et sub nomine Spiritus sancti ipsum talium impietatum magistrum adorare Manichaeum.
39.5
SERMO XXXIV [ Al. XXXIII]. In Epiphaniae solemnitate IV. CAP. V.
39.5
Ad confirmanda igitur, dilectissimi, corda vestra in fide et veritate, prosit omnibus hodierna festivitas, et ex testimonio manifestatae Salvatoris infantiae confessio catholica muniatur, et naturae nostrae carnem in Christo negantium anathematizetur impietas; de qua nos beatus Joannes apostolus non dubio sermone praemonuit, dicens: Omnis spiritus qui confitetur Christum Jesum in carne venisse, ex Deo est; 127 et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est; et hic est Antichristus. Nihil ergo cum hujusmodi hominibus commune sit cuiquam Christiano, nulla cum talibus habeatur societas, nullumque consortium. Prosit universae Ecclesiae, quod multi ipsorum, Domino miserante, detecti sunt, et in quibus sacrilegiis viverent, eorumdem confessione patefactum est. Neminem fallant discretionibus ciborum, sordibus vestium, vultuumque palloribus. Non sunt casta jejunia, quae non de ratione veniunt continentiae, sed de arte fallaciae. Hactenus nocuerint incautis, hactenus illuserint imperitis: post haec nullius excusabilis erit lapsus: nec jam simplex habendus est, sed valde nequam atque perversus, qui deinceps repertus fuerit nefando obstrictus errore. Ecclesiasticum sane atque divinitus institutum non solum non inhibemus, sed etiam incitamus affectum, ut etiam pro talibus nobiscum Domino supplicetis: quoniam et nos deceptarum animarum ruinas cum fletu et moerore miseremur, exsequentes apostolicae pietatis exemplum, ut cum infirmantibus infirmemur, et cum flentibus defleamus. Speramus enim exorandam misericordiam Dei multis lacrymis et legitima satisfactione lapsorum: quia dum hoc in corpore vivitur, nullius desperanda reparatio, sed omnium est optanda correctio; auxiliante Domino, qui erigit elisos, solvit compeditos, illuminat caecos: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
40.1
SERMO XXXV [ Al. XXXIV]. In Epiphaniae solemnitate V.
40.1
Stella quae magos efficaciter movit et perseveranter attraxit, quid significet.-- II Adhuc Herodes in diabolo saevit contra Ecclesiae filios, et Judaei Herodi serviunt obcaecati, et omnis religionis expertes facti; horum loco gentes succedunt.-- III. Pro Judaeis orandum esse. Gratiae Dei strenue cooperandum. Gratia praestat auxilium: obedientia mollit imperium.-- IV. Omnes Deus invitat beneficiis, cui si non obedit homo, sibi ipsa supplicium est mens dura et ingrata. Terrestria deserenda, coelestia appetenda sunt, ut sanctorum societati jungamur.
40.1
SERMO XXXV [ Al. XXXIV]. In Epiphaniae solemnitate V. CAP. I.
40.1
Hodiernam festivitatem, dilectissimi, apparitio Domini et Salvatoris nostri, 128 sicut nostis, illustrat; et hic ille est dies quo ad cognoscendum adorandumque Dei Filium tres magos praevia stella perduxit. Cujus facti memoriam merito placuit honore annuo celebrari; ut dum evangelica historia incessabiliter recensetur, semper se intelligentium sensibus inferat salutiferum mysterium per insigne miraculum. Praecesserant quidem multa documenta, quae corpoream nativitatem Domini manifestis indiciis declararent, sive cum beata Maria Virgo fecundandam se Spiritu sancto, parituramque Dei Filium audivit et credidit, sive cum ad salutationem ipsius in utero Elisabeth nondum natus Joannes prophetica exsultatione commotus est, quasi etiam intra matris viscera jam clamaret: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; vel cum ortum Domini angelo nuntiante pastores coelestis exercitus sunt claritate circumdati, ut non ambigerent de majestate pueri quem erant in praesepe visuri; nec putarent quod in sola natura hominis esset editus, cui supernae militiae famularetur occursus. Sed haec atque alia hujusmodi paucis tunc videntur innotuisse personis, quae vel ad cognationem Mariae Virginis, vel ad sancti Joseph familiam pertinebant. Hoc autem signum, quod magos in longinquo positos et efficaciter movit, et ad Dominum Jesum perseveranter attraxit, illius sine dubio gratiae sacramentum, et illius fuit vocationis exordium, qua nimirum non in Judaea tantum, sed etiam in toto mundo Christi erat Evangelium praedicandum; ut per illam stellam quae magorum visui splenduit, Israelitarum vero oculis non refulsit, et illuminatio significata sit gentium, et caecitas Judaeorum.
40.2
SERMO XXXV [ Al. XXXIV]. In Epiphaniae solemnitate V. CAP. II.
40.2
Permanet igitur, dilectissimi, sicut evidenter apparet, mysticorum forma gestorum; et quod imagine inchoabatur, veritate completur. Radiante e coelo stella per gratiam, tres magi coruscatione evangelici fulgoris acciti, in omnibus quotidie nationibus ad adorandam potentiam summi Regis accurrunt. Herodes quoque in diabolo fremit, et auferri sibi iniquitatis suae regnum in iis qui ad Christum transeunt, ingemiscit. Unde si parvulos interficiat, Jesum sibi videtur occidere. Quod utique facere sine cessatione molitur, dum primordiis renatorum Spiritum sanctum eripere, et quamdam tenerae fidei velut infantiam tentat exstinguere. Judaei vero, qui extra regnum Christi esse voluerunt, adhuc quodammodo sub Herodis sunt principatu, et dominante sibi Salvatoris inimico, alienigenae 129 serviunt potestati, quasi nesciant prophetatum, dicente Jacob: Non deficiet princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat cui reposita sunt: et ipse est exspectatio gentium. Sed nondum intelligunt quod negare non possunt, et mente non capiunt quod Scripturarum narratione noverunt: quoniam insanis magistris veritas scandalum est, et caecis doctoribus fit caligo, quod lumen est. Respondent itaque interrogati, quod in Bethleem nascitur Christus; et scientiam suam, qua alios instruunt, non sequuntur. Perdiderunt igitur successionem regum, placationem hostiarum, locum supplicationum, ordinem sacerdotum; et cum omnia sibi clausa, omnia experiantur sibi esse finita, non vident ea in Christum esse translata. Unde quod illi tres viri, universarum gentium personam gerentes, adorato Domino sunt adepti, hoc in populis suis per fidem, quae justificat impios, totus mundus assequitur; et haereditatem Domini ante saecula praeparatam accipiunt adoptivi, et perdunt qui videbantur esse legitimi. Resipisce tandem, Judaee, resipisce; et ad Redemptorem etiam tuum deposita infidelitate convertere. Noli sceleris tui immanitate terreri: non justos Christus, sed peccatores vocat; nec impietatem tuam repellit, qui pro te, cum crucifixus esset, oravit. Immitem crudelium patrum tuorum solve sententiam, neque te eorum maledicto patiaris obstringi, qui clamantes de Christo, Sanguis ejus super nos et super filios nostros, facinus in te sui criminis transfuderunt. Redite ad misericordem, utimini clementia remittentis. Saevitia enim vestrae iniquitatis conversa est in causam salutis. Vivit quem perire voluistis. Confitemini negatum, adorate venditum: ut vobis bonitas illius prosit, cui vestra malignitas nocere non potuit.
40.3
SERMO XXXV [ Al. XXXIV]. In Epiphaniae solemnitate V. CAP. III.
40.3
Quod ergo ad veram, dilectissimi, pertinet charitatem, quam etiam inimicis nostris ex dominica oratione debemus, et optandum nobis est et studendum; ut et hic populus, qui ab illa spiritali patrum nobilitate defecit, ramis suae arboris inseratur. Multum enim nos Deo benevolentia ista commendat: quia ideo delictum illorum nobis misericordiae locum fecit, ut eos ad aemulationem salutis recipiendae fides nostra revocaret. Nam vitam piorum non solum sibi, 130 sed etiam aliis esse utilem decet: ut quod apud eos agi non potest verbis, obtineatur exemplis. Considerantes itaque, dilectissimi, ineffabilem erga nos divinorum munerum largitatem, cooperatores simus gratiae Dei operantis in nobis. Non enim dormientibus provenit regnum coelorum, nec otio desidiaque torpentibus beatitudo aeternitatis ingeritur; sed quia, sicut Apostolus ait, si compatimur, et conglorificabimur( Rom. VIII, 17; II Tim. II, 12), illa nobis currenda est via quam ipse Dominus se esse testatus est( Joan. XIV, 6): qui nobis nullis operum meritis suffragantibus, et sacramento consuluit et exemplo: ut in adoptionem vocatos per illud proveheret ad salutem, per hoc imbueret ad laborem. Hic autem labor, dilectissimi, piis filiis et bonis servis non solum nec asper, nec onerosus, sed etiam suavis et levis est, dicente Domino: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Nihil ergo, dilectissimi, arduum est humilibus, nihil asperum mitibus, et facile omnia praecepta veniunt in effectum, quando et gratia praetendit auxilium, et obedientia mollit imperium. Intonant enim quotidie auribus nostris eloquia Dei, et omnis homo quid divinae justitiae placeat scire convincitur. Sed quia judicium illud, quo unusquisque recipiet prout gessit, sive bonum, sive malum, judicaturi patientia et bonitate differtur, impunitatem sibi iniquitatis infidelium corda promittunt, et putant humanorum actuum qualitates ad divinae providentiae non pertinere censuram, quasi non evidentissimis plerumque suppliciis male gesta plectantur, aut non saepe coelestium comminationum terror ostendatur: quibus utique et fides monetur, et infidelitas increpatur.
40.4
SERMO XXXV [ Al. XXXIV]. In Epiphaniae solemnitate V. CAP. IV.
40.4
Inter haec autem permanet super omnes benignitas Dei, et nulli misericordiam suam denegat, cum indiscrete universis bona multa largiatur, eosque quos merito subderet poenis, mavult invitare beneficiis. Dilatio enim vindictae dat locum poenitentiae. NEC TAMEN DICI potest nulla ibi esse ultio, ubi nulla conversio est, quia mens dura et ingrata jam sibi ipsa supplicium est, 131 et in conscientia sua patitur quidquid Dei bonitate differtur. Non ita igitur delinquentes peccata delectent, ut illos in suis actibus vitae hujus finis inveniat: quoniam in inferno nulla est correctio, NEC DATUR remedium satisfactionis, ubi jam non superest actio voluntatis, dicente propheta David: Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? Fugiantur noxiae voluptates, inimica gaudia et desideria jamjamque peritura. Quis fructus est, quaeve utilitas, ea indesinenter cupere, quae etiamsi non deserant, deserenda sunt? Amor rerum deficientium ad incorruptibilia transferatur, et ad sublimia vocatus animus coelestibus delectetur. Confirmate amicitias cum sanctis angelis; intrate in civitatem Dei, cujus nobis spondetur inhabitatio, et patriarchis, prophetis, apostolis, martyribusque sociamini. Unde illi gaudent, inde gaudete. Horum divitias concupiscite, et per bonam aemulationem ipsorum ambite suffragia. Cum quibus enim nobis fuerit consortium devotionis, erit et communio dignitatis. Dum itaque tempus vobis ad mandata Dei exsequenda conceditur, glorificate Deum in corpore vestro, et lucete, dilectissimi, sicut luminaria in hoc mundo. Sint lucernae mentium vestrarum semper ardentes, et nihil resideat vestris in cordibus tenebrosum: quoniam, sicut ait Apostolus, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate; impleanturque in vobis quae in trium magorum imagine praecesserunt; et sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent Patrem vestrum qui in coelis est. Sicut enim magnum peccatum est, cum inter gentes propter malos Christianos nomen Domini blasphematur, ita magnum pietatis est meritum, cum eidem in sancta servorum suorum conversatione benedicitur: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
41.1
132 SERMO XXXVI[ Al. XXXV]. In Epiphaniae solemnitate VI.
41.1
Mysteria semper honoranda; quae et virtute remanent et adhuc in Ecclesia adimplentur. Gratia intus operatur quod exterius stella significat. Quomodo munera eadem offeruntur a fidelibus.-- II. Adhuc diabolus Herodis personam gerit, in Judaeis invidiam, in haereticis fallaciam, in paganis saevitiam exercens. Sed et Christus per charitatem triumphat in suis membris.-- III. Persecutionibus crevit Ecclesia. Gloria principum Christo servire. Timenda in pace Ecclesiae cupiditatum persecutio, quibus daemon colitur, non minus quam sacrificiis.-- IV. Poenitendum, dum poenitentiae locus est: nec difficultati cedendum, sed orandus Deus, qui dat unde petatur, et dat quod petitur.
41.1
132 SERMO XXXVI[ Al. XXXV]. In Epiphaniae solemnitate VI. CAP. I.
41.1
Dies, dilectissimi, quo primum gentibus Salvator mundi Christus apparuit, sacro nobis honore venerandus est; et illa hodie cordibus nostris concipienda sunt gaudia, quae in trium magorum fuere pectoribus, quando Regem coeli et terrae signo et ductu novi sideris incitati, quem crediderant promissum, adoravere conspicuum. Neque enim ita ille emensus est dies, ut virtus operis, quae tunc est revelata, transierit, nihilque ad nos nisi rei gestae fama pervenerit, quam fides susciperet, et memoria celebraret; cum multiplicato munere Dei, etiam quotidie nostra experiantur tempora, quidquid illa habuere primordia. Quamvis ergo narratio evangelicae lectionis illos proprie recenseat dies in quibus tres viri, quos nec prophetica praedicatio docuerat, nec testificatio legis instruxerat, ad cognoscendum Deum a remotissima Orientis parte venerunt; hoc idem tamen et manifestius nunc et copiosius fieri in omnium vocatorum illuminatione perspicimus, quoniam impletur prophetia Isaiae dicentis: Revelavit Dominus brachium sanctum suum in conspectu omnium gentium; et Viderunt omnes gentes terrae salutem, quae a Domino Deo nostro est; et 133 iterum: Et quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt intelligent. Unde cum homines mundanae sapientiae deditos, et a Jesu Christi confessione longinquos, de profundo erroris sui educi, et ad agnitionem veri luminis cernimus advocari, divinae procul dubio gratiae splendor operatur; et quidquid in cordibus tenebrosis novae lucis apparet, de ejusdem stellae radiis micat: ut mentes quas suo fulgore contigerit, et miraculo moveat, et ad Deum adorandum praeeundo perducat. Si autem sollicito intellectu velimus aspicere, quomodo etiam triplex illa species munerum ab omnibus qui ad Christum gressu fidei veniunt offeratur, nonne in cordibus recte credentium eadem celebratur oblatio? Aurum etenim de thesauro animi sui promit, qui Christum regem universitatis agnoscit; myrrham offert, qui Unigenitum Dei credit veram sibi hominis uniisse naturam; et quodam eum thure veneratur, qui in nullo ipsum paternae majestati imparem confitetur.
41.2
132 SERMO XXXVI[ Al. XXXV]. In Epiphaniae solemnitate VI. CAP. II.
41.2
His comparationibus, dilectissimi, prudenter inspectis, invenimus etiam Herodis non deesse personam, cujus ipse diabolus, sicut tunc fuit occultus incentor, ita nunc quoque indefessus est imitator. Cruciatur enim vocatione omnium gentium, et quotidiana potestatis suae destructione torquetur, dolens ubique se deseri, et verum Regem in locis omnibus adorari. Parat fraudes, fingit consensiones, erumpit in caedes, et ut reliquiis eorum quos adhuc fallit utatur, invidia uritur in Judaeis, simulatione insidiatur in haereticis, saevitia accenditur in paganis. Videt enim insuperabilem esse potentiam Regis aeterni, cujus mors ipsius vim mortis exstinxerit; et ideo totam nocendi artem in eos qui vero regi famulantur, armavit; alios per inflationem scientiae legalis obdurans, alios per falsae fidei commenta depravans, alios vero in furorem persecutionis instigans. Sed hanc Herodis, istius rabiem ille vincit et destruit, qui etiam parvulos martyrii 134 gloria coronavit: et fidelibus suis tam invictam indidit charitatem, ut Apostoli verbis audeant dicere: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
41.3
132 SERMO XXXVI[ Al. XXXV]. In Epiphaniae solemnitate VI. CAP. III.
41.3
Hanc fortitudinem, dilectissimi, non illis tantum temporibus necessariam fuisse credimus, quibus reges mundi et omnes saeculi potestates cruenta impietate in Dei populum saeviebant, cum ad maximam pertinere gloriam suam ducerent, si de terris nomen Christianum auferrent; nescientes Ecclesiam Dei per furorem suae crudelitatis augeri: quoniam in suppliciis et mortibus beatorum martyrum, qui putabantur minui numero, multiplicabantur exemplo. Denique tantum contulit fidei nostrae impugnatio persequentium, ut nihil magis regium ornet principatum, quam quod domini mundi membra sunt Christi: nec tam gloriantur quod in imperio geniti, quam gaudent quod in baptismate sunt renati. Sed quia tempestas priorum turbinum conquievit, et dudum cessantibus praeliis quaedam videtur arridere tranquillitas, vigilanter cavenda sunt illa discrimina quae de otio ipsius pacis oriuntur. Adversarius enim, qui in apertis inefficax persecutionibus fuit, tecta nocendi arte desaevit: ut quos non perculit ictu afflictionis, lapsu dejiciat voluptatis. Videns itaque sibi resistere principum fidem, et unius Deitatis inseparabilem Trinitatem non segnius in palatiis quam in Ecclesiis adorari, interdictam dolet sanguinis christiani effusionem; et quorum obtinere non potest mortem, impetit mores. Terrorem proscriptionum in avaritiae mutat incendium, et quos damnis non fregit, cupiditate corrumpit. Malignitas enim longo usu propriae imbuta nequitiae, non deposuit odium, sed vertit ingenium, quo sibi mentes fidelium blanditiis subdat. Inflammat concupiscentiis, quos non potest 135 vexare tormentis; serit discordias, accendit iras, incitat linguas, et ne ab illicitis dolis cautiora corda se revocent, consummandorum scelerum ingerit facultates: quia illi totius fraudis hic fructus est, ut qui immolatione pecudum et arietum, et thuris incensione non colitur, quibuslibet ei criminibus serviatur.
41.4
132 SERMO XXXVI[ Al. XXXV]. In Epiphaniae solemnitate VI. CAP. IV.
41.4
Habet igitur, dilectissimi, pax nostra pericula sua; et frustra de fidei libertate securi sunt qui vitiorum desideriis non resistunt. COR HOMINUM de operum ostenditur qualitate, et formas mentium species detegit actionum. Nam sunt quidam, sicut ait Apostolus, qui Deum profitentur se scire, factis autem negant. Vere enim reatus negationis incurritur, quando bonum quod in sono vocis auditur, in conscientia non habetur. Fragilitas quidem humanae conditionis facile in delicta prolabitur; et quia nullum sine delectatione peccatum est, cito acquiescitur deceptoriae voluptati. Sed a carnalibus desideriis recurratur ad spiritale praesidium; et mens habens notitiam Dei sui, a consiliis se male suadentis hostis avertat. Prosit illi patientia Dei, nec ideo delinquendi pertinacia nutriatur, quia vindicta differtur. Non sit peccator de impunitate securus, quia si tempus poenitentiae amiserit, locum indulgentiae non habebit, dicente propheta: Quia non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? Qui autem sibi correctionis reparationem experitur esse difficilem, confugiat ad auxiliantis Dei clementiam, et vincula malae consuetudinis ab illo poscat abrumpi, qui allevat omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Non erit vacua confitentis oratio, quoniam misericors Deus voluntatem timentium se faciet; et dabit quod petitur, qui dedit unde peteretur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
42.1
136 SERMO XXXVII [ Al. XXXVI]. In Epiphaniae solemnitate VII.
42.1
Opere imitari necesse est quod fide creditur. Mysteria Christi, et sacramenta sunt, et exempla.-- II. Infantia Christi, quae lex est vivendi, nihil nisi crucem et humilitatem praedicat.-- III. Tota Christi fortitudo, humilitas; quae tota sapientiae Christianae disciplina, et cujus infantia est magistra.-- IV. In quo sita sit infantia Christiana, ad quam nos Christi infantia invitat.
42.1
136 SERMO XXXVII [ Al. XXXVI]. In Epiphaniae solemnitate VII. CAP. I.
42.1
Memoria rerum ab humani generis Salvatore gestarum, magnam nobis, dilectissimi, confert utilitatem, si quae veneramur credita, suscipiamus imitanda. In dispensationibus enim sacramentorum Christi, et virtutes sunt gratiae, et incitamenta doctrinae: ut quem confitemur fidei spiritu, operum quoque sequamur exemplo. Nam etiam ipsa primordia, quae Dei Filius per matrem Virginem nascendo suscepit, ad provectum nos pietatis instituunt. Simul enim apparet cordibus rectis in una eademque persona et humana humilitas, et divina majestas. Quem cunae testantur infantem, coelum et coelestia suum loquuntur auctorem. Puer corporis parvi, Dominus et Rector est mundi; et genitricis gremio continetur, qui nullo fine concluditur. Sed in his nostrorum vulnerum est curatio, et nostrae dejectionis erectio: quia nisi in unum tanta diversitas conveniret, reconciliari Deo humana natura non posset.
42.2
136 SERMO XXXVII [ Al. XXXVI]. In Epiphaniae solemnitate VII. CAP. II.
42.2
Legem ergo vivendi remedia nobis nostra sanxerunt: et inde data est moribus forma, unde mortuis est impensa medicina. Nec immerito, cum tres magos ad adorandum Jesum novi sideris claritas deduxisset, non eum imperantem daemonibus, non mortuos suscitantem, non caecis visum, aut claudis gressum, aut mutis eloquium reformantem, nec in aliqua divinarum virtutum actione viderunt; sed puerum silentem, quietum, et sub matris sollicitudine constitutum; in quo nullum 137 quidem appareret de potestate signum, sed magnum praeberetur de humilitate miraculum. Ipsa itaque species sacrae infantiae, cui se Deus Dei Filius aptarat, praedicationem auribus intimandam, oculis ingerebat, ut quod adhuc vocis non proferebat sonus, visionis jam doceret effectus. Tota enim victoria Salvatoris, quae et diabolum superavit et mundum, humilitate coepta, humilitate confecta est. Dispositos dies sub persecutione inchoavit, et sub persecutione finivit; nec puero tolerantia passionis, nec passuro defuit mansuetudo puerilis: quia unigenitus Dei Filius sub una majestatis suae inclinatione suscepit, ut et homo vellet nasci, et ab hominibus posset occidi.
42.3
136 SERMO XXXVII [ Al. XXXVI]. In Epiphaniae solemnitate VII. CAP. III.
42.3
Si igitur omnipotens Deus causam nostram nimis malam humilitatis privilegio bonam fecit, et ideo destruxit mortem et mortis auctorem, quia omnia quae persecutores intulere non renuit, sed obediens Patri crudelitates saevientium mitissima lenitate toleravit; quantum nos humiles, quantum oportet esse patientes, qui si quid laboris incidimus, numquam nisi nostro merito sustinemus! Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato? et dicente beato Joanne: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est; quis invenietur ita immunis a culpa, ut in eo non habeat vel justitia quod arguat, vel misericordia quod remittat? Unde tota, dilectissimi, Christianae sapientiae disciplina, non in abundantia verbi, non in astutia 138 disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus Christus ab utero matris usque ad supplicium crucis, pro omni fortitudine et elegit et docuit. Nam cum discipuli ejus inter se, ut ait evangelista, disquirerent quis eorum major esset in regno coelorum: vocavit parvulum, et statuit eum in medio eorum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut puer iste, hic major erit in regno coelorum. Amat Christus infantiam, quam primum et animo suscepit et corpore. Amat Christus infantiam, humilitatis magistram, innocentiae regulam, mansuetudinis formam. Amat Christus infantiam, ad quam majorum dirigit mores, ad quam senum reducit aetates; et eos ad suum inclinat exemplum, quos ad regnum sublimat aeternum.
42.4
136 SERMO XXXVII [ Al. XXXVI]. In Epiphaniae solemnitate VII. CAP. IV.
42.4
Ut autem plene valeamus agnoscere quomodo apprehendi possit tam mira conversio, et in puerilem gradum qua nobis mutatione redeundum sit, doceat nos beatus Paulus, et dicat: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Non ergo ad ludicra infantiae et imperfecta nobis primordia revertendum est, sed aliquid quod etiam graves annos deceat, inde sumendum, ut velox sit commotionum transitus, citus ad pacem recursus: nulla sit memoria offensionis, nulla cupiditas dignitatis; amor sociae communionis, aequalitas naturalis. Magnum enim 139 bonum est nocere non nosse et maligna non sapere: quia inferre ac referre injuriam, mundi hujus prudentia est; nemini autem malum pro malo reddere, Christianae est aequanimitatis infantia. Ad hanc vos, dilectissimi, similitudinem parvulorum mysterium hodiernae festivitatis invitat; et hanc vobis humilitatis formam adoratus a magis puer Salvator insinuat: qui ut imitatoribus suis quid gloriae pararet ostenderet, ortus sui tempore editos martyrio consecravit: ut in Bethleem, ubi Christus natus est, geniti, per communionem aetatis consortes fierent passionis. Ametur igitur humilitas, et omnis a fidelibus vitetur elatio. Alter alterum sibi praeferat, et nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius: ut cum in omnibus abundaverit affectus benevolentiae, in nullo virus inveniatur invidae: quoniam qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur: eodem ipso testante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
43.1
SERMO XXXVIII [ Al. XXXVII]. In Epiphaniae solemnitate VIII.
43.1
Stella gratiam, magi omnes gentes, Herodes paganos, infantes occisi martyres figurant. Omnium est temporum praesens festivitas.-- II. Sola fidei luce attingi posse Christi Dei hominisque mysterium, reparando homini necessarium.-- III. Gratiae necessitas. Homo bona agens, a Deo habet et effectum operis, et initium voluntatis. Sanctis timendum ne ipsis operibus pietatis elati, deserantur opegratiae. 140 Quibus signis quisque experiri potest an in ipso Deus habitet?-- IV. Ex charitate in primis habitatorem cordis Deum cognovimus. Charitati quantum laborandum.
43.1
SERMO XXXVIII [ Al. XXXVII]. In Epiphaniae solemnitate VIII. CAP. I.
43.1
Causam, dilectissimi, et rationem solemnitatis hodiernae saepe vobis et evangelica narratio, et observantiae consuetudo patefecit; nec necesse est ita nunc, quae inter Salvatoris nostri humana primordia sunt gesta, replicari, ut de splendore novi sideris, de magis magorumque muneribus, de saevitia Herodis et de interfectione infantium disseramus; cum, sicut nostis, et in stellae fulgore Dei gratia, et in tribus viris vocatio gentium, et in rege impio crudelitas paganorum, et in occisione infantium cunctorum martyrum forma praecesserit. Sed quia in sacratissimo die reddendum exspectationi vestrae est sacerdotalis sermonis officium, nitamur, ut possumus adjuvante Spiritu Dei, eo per intelligentiae semitas pervenire, ut cognoscamus sacramentum praesentis festi ad omnium fidelium tempora pertinere; nec ullo modo habeatur insolitum, quod in dispensationum ordine adoratur antiquum.
43.2
SERMO XXXVIII [ Al. XXXVII]. In Epiphaniae solemnitate VIII. CAP. II.
43.2
Quamvis ergo omnis anima Christiana nihil indignum debeat de Filii Dei majestate sentire, et transcensis incipientis fidei rudimentis oporteat unumquemque ad sublimiora proficere, non necesse est tamen infirmitatem mentis humanae, dum verum hominem accepit Christus, de ipsa naturae nostrae communione trepidare, et per initia vel incrementa corporea ad agnitionem unius cum Patre Deitatis difficulter accedere. Sed ubi inter caligantes cogitationes radius supernae lucis refulserit, cunctantes fidei moras splendor veritatis abrumpat: ut cor liberum, et a visibilibus absolutum, lumen intelligentiae tamquam ducem stellam sequatur: quia, sicut Apostolus ait, Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. ut quem venerabatur in cunis humiliter jacentem, ipsum sine diffidentia 141 adoret cum Patre regnantem. Haec autem manifestatio, dilectissimi, quae haesitantium nebulas dissolvit animarum, et ita facit innotescere Dei Filium, ut de hoc, quod idem est etiam hominis filius, nihil patiantur obstaculi, ad praesentis festi pertinet dignitatem; et vera est infantia Salvatoris declaratio Deitatis, quando carnis sensus ab humanis ad divina transfertur; ut quos deprimunt experimenta infirmitatum, erigant signa virtutum: quia tali auxilio et natura nostra indigebat et causa, ut reparare humanum genus nec sine majestate posset humilitas, nec sine humilitate majestas.
43.3
SERMO XXXVIII [ Al. XXXVII]. In Epiphaniae solemnitate VIII. CAP. III.
43.3
Jam vero cum in singulorum fidelium profectibus divinorum elucet custodia mandatorum, impleturque quod dictum est: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est( Matth. V, 16): quis illic non praesentem intelligat Deitatem, ubi veram videt apparere virtutem? quae utique sine Deo nulla est, nec proprietatem obtinet Deitatis, nisi spiritu sui vegetetur auctoris. Dicente enim discipulis suis Domino, Sine me nihil potestis facere, dubium non est hominem bona agentem ex Deo habere et effectum operis et initium voluntatis. Unde et Apostolus copiosissimus fidelium cohortator, Cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate. Et haec sanctis causa est tremendi atque metuendi ne ipsis operibus pietatis elati deserantur ope gratiae et ramaneant in infirmitate naturae. Qui autem experiri cupit an in ipso Deus habitet, de quo dicitur: Mirabilis Deus in sanctis suis, sincero examine cordis sui interiora discutiat et sagaciter quaerat qua humilitate resistat superbiae, qua benevolentia obluctetur 142 invidiae, quam non capiatur adulantium linguis, quamque bonis delectetur alienis; an pro malo non cupiat malum reddere, malitque inultas oblivisci injurias, quam imaginem et similitudinem sui Conditoris amittere, qui omnes ad cognitionem sui generalibus incitans donis, pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos.
43.4
SERMO XXXVIII [ Al. XXXVII]. In Epiphaniae solemnitate VIII. CAP. IV.
43.4
Ac ne in multis laboret sollicitae discretionis inspectio, ipsam matrem virtutum omnium charitatem in secretis suae mentis inquirat, et si eam dilectioni Dei et proximi toto corde intentam repererit, ita ut etiam inimicis suis eadem velit tribui quae sibi optat impendi; quisquis hujusmodi est, Deum et rectorem et habitatorem sui esse non dubitet: quem tanto magnificentius recipit, quanto magis non in se, sed in Domino gloriatur: quoniam quibus dicitur: Regnum Dei intra vos est, nihil non illius agunt spiritu, cujus reguntur imperio. Scientes igitur, dilectissimi, quoniam charitas Deus est, qui operatur omnia in omnibus, sectamini charitatem, ita ut in unum castae dilectionis affectum universorum fidelium corda concurrant. Transeuntia nos et vana non occupent; constanti desiderio ad ea quae sunt semper mansura tendamus. Sacramentum enim praesentis festi oportet in nobis esse perpetuum; quod utique sine fine celebrabitur, si in omnibus actibus nostris Dominus Jesus Christus appareat: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen
44.1
143 SERMO XXXIX [ Al. XXXVIII]. De Quadragesima I.
44.1
Hebraeorum exemplo esse jejunandum maxime contra hostes invisibiles.-- II. Quadragesimae praesertim tempore parari insidias a daemone.-- III. Cur Christus tentari voluerit, et quantae sint hominis pugnae in hac vita.-- IV. Quanta invidia daemonis. Quae Christianorum arma?-- V. Quae potissimum virtutes jejunium comitari debeant?-- VI. In misericordiae maxime operibus verum jejunium esse.
44.1
143 SERMO XXXIX [ Al. XXXVIII]. De Quadragesima I. CAP. I.
44.1
Hebraeorum quondam populus et omnes Israeliticae tribus, cum propter peccatorum suorum offensiones gravi Philistinorum dominatione premerentur, ut superare hostes suos possent, sicut sacra manifestat historia, vires animi et corporis indicto sibi reparavere jejunio. Intellexerant enim duram et miseram illam subjectionem neglectu se mandatorum Dei et morum corruptione meruisse, frustraque se armis certare, nisi prius vitiis repugnassent. Abstinentes ergo a cibo et potu severae sibi castigationis adhibuere censuram; et ut hostes suos vincerent, gulae illecebram in seipsis ante vicerunt. Factumque est hoc modo ut saevi adversarii et graves domini esurientibus cederent, quos sibi saturos subjugarant. Et nos itaque, dilectissimi, inter multas adversitates et praelia constituti, si similibus remediis uti cupimus, simili observatione curemur. Eadem enim propemodum causa nostra est quae illorum fuit: quoniam sicut illi a carnalibus adversariis, ita et nos a spiritalibus maxime impugnamur inimicis. Qui si donata nobis per Dei gratiam morum 144 correctione vincantur, etiam corporeorum nobis hostium fortitudo succumbet; et emendatione nostra infirmabuntur, quos graves nobis, non ipsorum merita, sed nostra delicta fecerunt.
44.2
143 SERMO XXXIX [ Al. XXXVIII]. De Quadragesima I. CAP. II.
44.2
Quapropter, dilectissimi, ut omnes hostes nostros superare valeamus, per observantiam coelestium mandatotum divinum quaeramus auxilium, scientes non aliter nos praevalere posse adversariis nostris, nisi praevaluerimus et nobis. Sunt enim intra nosmetipsos multa certamina, et aliud caro adversus spiritum, aliud adversus carnem spiritus concupiscit. In qua dissensione si cupiditates corporis fuerint fortiores, turpiter animus amittet propriam dignitatem, et perniciosissimum erit eum servire quem decuerat imperare. Si autem mens rectori suo subdita, et supernis muneribus delectata, terrenae voluptatis incitamenta calcaverit, et in suo mortali corpore regnare peccatum non siverit, ordinatissimum tenebit ratio principatum, et munitiones ejus nulla spiritalium nequitiarum labefactabit illusio: quia TUNC EST vera pax homini et vera libertas, quando et caro animo judice regitur, et animus Deo praeside gubernatur. Haec autem praeparatio, dilectissimi, licet omni tempore salubriter assumatur, ut pervigiles hostes incessabili superentur industria, nunc tamen sollicitius expetenda est, et studiosius instruenda, quando et ipsi subtilissimi adversarii acriori insidiantur astutia. Scientes enim adesse sacratissimos Quadragesimae dies, in quorum observantia omnes praeteritae desidiae castigantur, omnes negligentiae diluuntur, ad hoc utique totam vim suae malignitatis intendunt, ut celebraturi sanctum Pascha Domini, in aliquo inveniantur immundi; et unde eis obtinenda erat propitiatio, inde contrahatur offensio.
44.3
143 SERMO XXXIX [ Al. XXXVIII]. De Quadragesima I. CAP. III.
44.3
Accedentes ergo, dilectissimi, ad Quadragesimae initium, id est, ad diligentiorem Domini servitutem, quia quasi ad quemdam agonem sancti operis introimus, ad pugnas 145 tentationum animas praeparemus; et intelligamus quanto studiosiores pro nostra salute fuerimus, tanto nos vehementius ab adversariis impetendos. Sed fortior est qui in nobis est quam qui adversum nos est, et per ipsum validi sumus, in cujus virtute confidimus: quia ob hoc Dominus se tentari a tentatore permisit, ut cujus munimur auxilio, ejusdem erudiremur exemplo. Vicit enim adversarium, ut audistis, testimoniis legis, non potestate virtutis; ut hoc ipso et hominem plus honoraret, et adversarium plus puniret, cum hostis generis humani non quasi a Deo jam, sed quasi ab homine vinceretur. Pugnavit ergo ille tunc, ut et nos postea pugnaremus; vicit ille, ut et nos similiter vinceremus. NULLA SUNT enim, dilectissimi, sine tentationum experimentis opera virtutis, nulla sine probationibus fides, nullum sine hoste certamen, nulla sine congressione victoria. Vita haec nostra in medio insidiarum, in medio praeliorum est. Si nolumus decipi, vigilandum est; si volumus superare, pugnandum est. Et ideo sapientissimus Salomon, Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem. Vir enim sapientia Dei plenus, sciens studium religionis laborem habere certaminis, cum praevideret pugnae periculum, ante admonuit pugnaturum: ne forte si ad ignorantem tentator accederet, imparatum citius vulneraret.
44.4
143 SERMO XXXIX [ Al. XXXVIII]. De Quadragesima I. CAP. IV.
44.4
Nos itaque, dilectissimi, qui divinis eruditionibus instituti, ad agonem praesentis certaminis scienter accedimus, audiamus dicentem Apostolum: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae, in coelestibus; et non ignoremus quod hi hostes nostri contra se geri omnia sentiunt, quaecumque nos pro nostra salute agere tentamus; et hoc ipso quod boni aliquid appetimus, adversarios provocamus. Haec enim inter nos atque illos 146 per diabolicae invidiae fomitem inveterata dissensio est, ut quia illi ab his bonis exciderunt, ad quae nos Deo auxiliante provehimur, nostris justificationibus torqueantur. Si ergo nos erigimur, illi corruunt; si nos convalescimus, illi infirmantur. Remedia nostra plagae ipsorum sunt, quia curatione nostrorum vulnerum vulnerantur. State ergo, dilectissimi, ut Apostolus ait, succincti lumbos mentis vestrae in veritate, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Videte, dilectissimi, quam potentibus nos telis, quam insuperabilibus munimentis dux multis insignis triumphis, et invictus Christianae militiae magister armaverit. Succinxit lumbos balteo castitatis, calceavit pedes vinculis pacis: quia et discinctus miles cito, ab impudicitiae incentore vincitur, et non calceatus facile a serpente mordetur. Scutum fidei ad protectionem totius corporis dedit, capiti galeam salutis imposuit, dexteram gladio, id est verbo veritatis, instruxit: ut spiritalis praeliator non solum sit tutus a vulnere, sed et repugnantem valeat vulnerare.
44.5
143 SERMO XXXIX [ Al. XXXVIII]. De Quadragesima I. CAP. V.
44.5
His igitur, dilectissimi, freti armis, impigre atque intrepide propositum nobis certamen ineamus: ut in isto jejuniorum stadio, non eo tantum simus fine contenti, ut solam ciborum abstinentiam putemus esse sectandam. Parum enim est si carnis substantia tenuatur, et animae fortitudo non alitur. Afflicto paululum exteriore homine, reficiatur interior; et subtracta carni saturitate corporea, spiritalibus mens deliciis roboretur. Circumspiciat se omnis anima Christiana, et severo examine cordis sui interna discutiat. Videat ne quid ibi discordiae inhaeserit, ne quid cupiditatis insederit. Castitas incontinentiam procul pellat, tenebras simulationis lux abigat veritatis. Detumescat superbia, resipiscat iracundia, 147 comminuantur jacula noxarum, et obtrectatio linguae frenetur. Cessent vindictae, et oblivioni mandentur injuriae. Omnis postremo plantatio quam non plantavit Pater coelestis, radicitus auferatur. Tunc enim in nobis bene virtutum semina nutriuntur, quando de agro cordis nostri omne germen externum evellitur. Si quis ergo in quempiam ita cupiditate ultionis exarsit, ut eum aut carceri tradiderit, aut vinculis illigaverit, absolutionem non solum insontis, sed etiam ejus qui poena dignus videtur acceleret: ut illa Dominicae orationis regula fidenter utatur, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.. Quam partem petitionum ita Dominus speciali insinuatione commendat, quasi totius orationis effectus in hac conditione consistat: Si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et Pater vester vobis, qui in coelis est. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
44.6
143 SERMO XXXIX [ Al. XXXVIII]. De Quadragesima I. CAP. VI.
44.6
Proinde, dilectissimi, memores infirmitatis nostrae, quia facile in quaelibet delicta prolabimur, hoc potissimum remedium, et istam efficacissimam vulnerum nostrorum curationem nullatenus negligamus. Remittamus, ut remittatur nobis; demus veniam, quam rogamus; et non studeamus vindicari, qui nobis precamur ignosci. Pauperum gemitus surdo non transeamus auditu, et misericordiam indigentibus prompta benignitate praestemus, ut misericordiam in judicio mereamur invenire. Ad quam perfectionem qui studium suum gratia Dei adjutus intenderit, hic sanctum jejunium fideliter peraget, hic a fermento malitiae veteris alienus, in azymis sinceritatis et veritatis ad beatum Pascha perveniet, et per novitatem vitae digne laetabitur in sacramento reformationis humanae: per Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
45.1
148 SERMO XL [ Al. XXXIX]. De Quadragesima II.
45.1
Semper in hac vita proficiendum esse.-- II. In id maxime enitendum Quadragesimae tempore, quo magis sevit diabolus.-- III. Cur Christus esuriens non mutavit lapides in panem?-- IV. Non sterilem esse debere Quadragesimae inediam.-- V. Miserationem et clementiam principum imitandam esse Quadragesimae tempore.
45.1
148 SERMO XL [ Al. XXXIX]. De Quadragesima II. CAP. I.
45.1
Licet nobis, dilectissimi, appropinquante festivitate paschali jejunium quadragesimale ipse legitimi temporis recursus indicat, cohortatio tamen etiam nostri sermonis adhibenda est, quae, auxiliante Domino, nec inutilis sit pigris, nec onerosa devotis. Nam cum omnem observantiam nostram ratio istorum dierum poscat augeri, nemo est( ut confido) de vobis, qui se ad opus bonum non gaudeat incitari. Natura enim nostra, manente adhuc mortalitate, mutabilis, etiamsi ad summa quaeque virtutum studia provehatur, semper tamen sicut potest habere quo recidat, ita potest habere quo crescat. ET HAEC EST perfectorum vera justitia, ut numquam praesumant se esse perfectos, ne ab itineris nondum finiti intentione cessantes, ibi incidant deficiendi periculum, ubi proficiendi deposuerint appetitum. Quia ergo nemo nostrum, dilectissimi, tam perfectus et sanctus est, ut perfectior sanctiorque esse non possit, omnes simul sine differentia graduum, sine discretione meritorum, ab iis in quae pervenimus, in ea quae nondum apprehendimus, pia aviditate curramus, et ad mensuram consuetudinis nostrae necessariis aliquid addamus augmentis. Parum enim religiosus alio tempore demonstratur, qui in his diebus non religiosior invenitur.
45.2
148 SERMO XL [ Al. XXXIX]. De Quadragesima II. CAP. II.
45.2
Unde opportune auribus nostris lectio apostolicae praedicationis insonuit, dicens: 149 Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis. Quid enim acceptius hoc tempore, quid salubrius his diebus, in quibus vitiis bellum indicitur, et omnium virtutum profectus augetur? Semper quidem tibi, o anima Christiana, vigilandum contra salutis tuae adversarium fuit, ne ullus pateret locus tentatoris insidiis; sed modo tibi major cautio et sollicitior est adhibenda prudentia, quando idem hostis tuus acriori saevit invidia. Nunc enim in toto mundo potestas ei antiquae dominationis aufertur, et innumera illi captivitatis vasa rapiuntur. Renuntiatur atrocissimo praedoni a populis omnium nationum, omniumque linguarum, et nullum jam genus hominum reperitur, quod non tyrannicis legibus reluctetur, dum per omnes fines terrarum regeneranda in Christo multorum millium millia praeparantur; et appropinquante novae creaturae ortu, spiritalis nequitia ab iis quos possidebat extruditur. Fremit ergo exspoliati hostis impius furor, et novum quaerit lucrum, quia jus perdidit antiquum. Captat indefessus et pervigil, si quas reperiat oves a sacris gregibus negligentius evagantes, quas per procliva voluptatum et per devexa luxuriae in diversoria mortis inducat. Inflammat itaque iras, nutrit odia, acuit cupiditates, irridet continentiam, incitat gulam.
45.3
148 SERMO XL [ Al. XXXIX]. De Quadragesima II. CAP. III.
45.3
Quem enim tentare non audeat, qui nec ab ipso Domino nostro Jesu Christo conatus suae fraudis abstinuit? Nam, sicut 150 evangelica patefecit historia, cum Salvator noster, qui erat verus Deus, ut verum se hominem etiam demonstraret, et impias opiniones totius erroris excluderet, post quadraginta dierum noctiumque jejunium, infirmitatis nostrae in se recepisset esuriem, gavisus diabolus signum se in eo passibilis atque mortalis invenisse naturae, ut exploraret potentiam, quam timebat: Si Filius Dei, inquit, es, dic ut lapides isti panes fiant. Poterat utique istud Omnipotens, et facile erat ut ad Creatoris imperium, in quam juberetur speciem cujuslibet generis creatura transiret; sicut, cum voluit, in convivio nuptiali aquam mutavit in vinum: sed hoc magis salutiferis dispositionibus congruebat, ut superbissimi hostis astutia, non potentia Deitatis a Domino, sed humilitatis mysterio vinceretur. Denique fugato diabolo, et in omnibus artibus suis tentatore frustrato, accesserunt ad Dominum angeli, et ministrabant ei; ut veri hominis et veri Dei, et apud dolosas interrogationes inviolata esset humanitas, et apud sancta obsequia manifesta Divinitas. Confundantur itaque filii diaboli atque discipuli, qui repleti inspiratione viperea, simplices quosque decipiunt, negantes in Christo utramque veram esse naturam, dum aut Deitatem homine, aut hominem Deitate dispoliant, cum unius temporis gemino documento utraque falsitas sit perempta: quia et per famem corporis perfecta humanitas, et per famulantes 151 angelos demonstrata est perfecta Divinitas.
45.4
148 SERMO XL [ Al. XXXIX]. De Quadragesima II. CAP. IV.
45.4
Quia ergo, dilectissimi, sicut Redemptoris nostri magisterio edocti sumus, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei( Matth. IV, 4 Deut. VIII, 3); dignumque est ut populus Christianus in quantacumque abstinentia constitutus, magis desideret se Dei verbo quam cibo satiare corporeo, prompta devotione et alacri fide suscipiamus solemne jejunium, non in sterili inedia, quam plerumque et imbecillitas corporis et avaritiae morbus indicit, sed in larga benevolentia celebrandum: ut scilicet simus de illis de quibus ipsa Veritas dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Deliciae igitur nostrae sint opera pietatis, et illis cibis qui nos ad aeternitatem nutriunt impleamur. Laetemur in refectionibus pauperum, quos impendia nostra satiaverint. Jucundemur in vestitu eorum quorum nuditatem indumentis necessariis texerimus. Sentiant humanitatem nostram aegritudines decumbentium, imbecillitates debilium, labores exsulum, destitutio pupillorum, et desolatarum moestitudo viduarum: in quibus juvandis nemo est qui non aliquam possit exsequi benevolentiae portionem. NULLI enim parvus est census, cui magnus est animus; nec de rei familiaris modo mensura miserationis pendet aut pietatis. Numquam merito caret, etiam in tenui facultate, bonae voluntatis opulentia. Majora quidem impendia sunt divitum, et minora mediocrum; sed non discrepat fructus operum, ubi idem est affectus operantium.
45.5
148 SERMO XL [ Al. XXXIX]. De Quadragesima II. CAP. V.
45.5
In ista autem, dilectissimi, exercendarum opportunitate virtutum, sunt et aliarum insignia coronarum, quae nullo horreorum dispendio, nulla diminutione pecuniae capiantur; si repellatur lascivia, si abdicetur ebrietas, et carnalis concupiscentia 152 castitatis legibus edometur; si odia transeant in dilectionem, si inimicitiae convertantur in pacem, si tranquillitas exstinguat iram, si mansuetudo remittat injuriam, si denique dominorum atque servorum tam ordinati sint mores, ut et illorum potestas mitior, et istorum sit disciplina devotior. Hac igitur observantia, dilectissimi, obtinebitur misericordia Dei, et abolito peccatorum reatu, religiose venerandum Pascha celebrabitur. Quod et Romani orbis piissimi imperatores sancta dudum instituta observatione custodiunt, qui in honorem Dominicae Passionis et Resurrectionis altitudinem suae potestatis inclinant, et constitutionum suarum severitate mollita, multarum culparum reos faciunt relaxari; ut in diebus, quibus mundus salvatur miseratione divina, etiam ipsorum supernae bonitatis imitatrix sit aemulanda clementia. Imitentur igitur Christiani populi principes suos, et ad domesticam indulgentiam regiis incitentur exemplis. Non enim privatas leges fas est austeriores esse quam publicas. Remittantur culpae, vincula solvantur, deleantur offensae, pereant ultiones: ut sacra festivitas per divinam atque humanam gratiam, omnes laetantes, omnes habeat innocentes: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.
46.1
SERMO XLI[ Al. XL]. De Quadragesima III.
46.1
Quanta conscientiae puritate jejunium celebrari debeat? Quomodo se quisque examinare?-- 153 II. Audacia diaboli in tentatione Christi nos cautiores reddere debet, hoc praesertim tempore.-- III. Miseratione jejunium sanctificari.
46.1
SERMO XLI[ Al. XL]. De Quadragesima III. CAP. I.
46.1
Semper quidem nos, dilectissimi, sapienter et sancte vivere decet, et in id voluntates nostras actionesque dirigere, quod divinae novimus placere justitiae; sed cum ii appropinquant dies quos illustriores nobis salutis nostrae sacramenta fecerunt, diligentiore sollicitudine corda nostra sunt mundanda, et studiosius exercenda est disciplina virtutum: ut sicut ipsa mysteria quadam sui parte majora sunt, ita et nostra observantia superet in aliquo consuetudinem suam; et cui festivitas est celebranda sublimior, ipse quoque in ea reperiatur ornatior. Si enim rationabile et quodammodo religiosum videtur per diem festum in vestitu nitidiore prodire, et habitu corporis hilaritatem mentis ostendere; si ipsam quoque orationis domum propensiore tunc cura et ampliore cultu, quantum possumus, adornamus, nonne dignum est ut anima Christiana, quae verum vivumque Dei templum est, speciem suam prudenter exornet, et redemptionis suae celebratura sacramentum, omni circumspectione praecaveat ne ulla eam macula iniquitatis offuscet, aut duplicis cordis ruga dedecoret? Nam quid prodest honestatis formam praeferens cultus exterior, si interiora hominis aliquorum sordeant contaminatione vitiorum? Omnia igitur quae animi puritatem et speculum mentis obnubilant, abstergenda sedulo et quadam elimatione reddenda sunt clariora. Scrutetur quisque conscientiam suam, seque ante se statuat proprii censura judicii. Videat, si in secreto cordis sui illam, quam Christus dat, invenit pacem, si desiderium spiritus nulla concupiscentia carnis impugnat, si humilia non spernit, si alta non appetit, si iniquo non delectatur lucro, si immoderato rerum suarum non gaudet augmento, si denique aliena felicitate non uritur, aut inimici miseria non laetatur. Et cum harum perturbationum nihil in se forte repererit sincero disquirat examine qualium cogitationum specie frequentetur; et utrum nullis vanitatum imaginibus acquiescat, vel quam cito animum ab iis quae noxie blandiuntur 154 abducat. Nam nullis illecebris commoveri, nullis cupiditatibus titillari, non est istius vitae, quae tota tentatio est, et qua nimirum vincitur, qui vinci ab eadem non veretur. Superbum est enim de non peccandi facilitate praesumere, cum hoc ipsum praesumpsisse peccatum sit, dicente beato Joanne apostolo: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
46.2
SERMO XLI[ Al. XL]. De Quadragesima III. CAP. II.
46.2
Nemo igitur se fallat, dilectissimi, nemo se decipiat; neque ita quisquam de cordis sui puritate confidat, ut putet se nullis tentationum periculis subjacere; cum pervigil ille tentator eos acrioribus pulset insidiis, quos maxime viderit abstinere a peccatis. Nam a quo dolos suos contineat, qui ipsum quoque Dominum majestatis ausus est calliditatis suae fraude tentare? Viderat superbiam suam baptizati Domini Jesu humilitate calcatam; intellexerat quadraginta dierum jejunio omnem cupiditatem carnis exclusam, et tamen non desperavit de artibus suae malitiae spiritalis improbitas; tantumque sibi de naturae nostrae mutabilitate promisit, ut quem verum experiebatur hominem, praesumeret posse fieri peccatorem. Si ergo ab ipso Domino et Salvatore nostro deceptionum suarum diabolus non revocavit insidias, quanto magis fragilitatem nostram impugnare praesumet, quos exinde vehementiore odio et invidia saeviore persequitur, ex quo ei in baptismo renuntiavimus, et ab illa cui dominabatur origine, in novam creaturam divina regeneratione transivimus! Unde quia dum mortali carne circumdamur, non desinit nobis hostis antiquus laqueos peccati ubique praetendere, et tunc maxime adversus Christi membra saevire, quando ab eis sunt sacratiora celebranda mysteria, merito doctrina Spiritus sancti hac eruditione imbuit populum Christianum, ut ad paschale festum quadraginta dierum se continentia praepararet. Cujus purificationis ratio jam nos ad observantiam suae salubritatis invitat, et diligentiam nobis propositae castigationis indicit. Quanto enim sanctius quisque hos dies invenietur egisse, tanto probabitur Pascha Domini religiosius honorasse.
46.3
SERMO XLI[ Al. XL]. De Quadragesima III. CAP. III.
46.3
In diebus igitur sanctorum jejuniorum pietatis opera, quibus semper studendum est, 155 abundantius exsequamur: Misericordes simus ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei: ut in ipsis quoque eleemosynarum distributionibus, bonitatem Patris coelestis imitemur, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Quamvis ergo fidelium praecipue sit adjuvanda paupertas, etiam illi tamen, qui nondum Evangelium receperunt, in suo labore miserandi sunt: quia in omnibus hominibus naturae est diligenda communio, quae nos etiam iis benignos debet efficere, qui nobis quacumque sunt conditione subjecti, maxime si eadem gratia jam renati, et eodem sanguinis Christi pretio sunt redempti. Simul enim et cum istis habemus, quod ad imaginem Dei conditi sumus, nec carnali origine a nobis, nec spiritali nativitate divisi sunt. Eodem Spiritu sanctificamur, eadem fide vivimus, ad eadem sacramenta concurrimus. Non spernatur haec unitas, nec vilis nobis sit tanta communio; sed hoc ipsum nos per omnia faciat mitiores, quod eorum utimur subjectione, cum quibus uni Domino eadem subjicimur servitute. Si qui ergo horum gravioribus dominos suos offendere delictis, indulgentiam nunc in diebus reconciliationis accipiant. Auferat miseratio severitatem, et venia deleat ultionem. Nullum custodia teneat, nullum carcer includat: quoniam Deus noster misericordiam suam hac conditione promisit, ut remittenda sibi is nosset peccata propria, qui remisisset aliena. Dissensionum materies, dilectissimi, et inimicitiarum aculei conterantur. Cessent odia, deficiant simultates, in unitatem dilectionis omnia Christi membra conveniant: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur; nec solum filii, sed etiam haeredes, cohaeredes autem Christi, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
47.1
SERMO XLII [ Al. XLI]. De Quadragesima IV.
47.1
Quadragesimam purgandis animarum sordibus salubriter esse institutum.-- II. Omnibus virtutibus studendum hoc tempore, quae ex voluntate pensantur.-- III. Ex ipsa pietate insidiari diabolum; cujus 156 tentationum erga Christum ordo et ratio explicantur.-- IV. De perversa Manichaeorum abstinentia.-- V. Eosdem in honorem solis et lunae die Dominica et feria secunda jejunare, a participatione sanguinis Christi abstinere, etc.-- VI. Uti per opera virtutum sanctificetur Quadragesima.
47.1
SERMO XLII [ Al. XLI]. De Quadragesima IV. CAP. I.
47.1
Praedicaturus vobis, dilectissimi, sacratissimum maximumque jejunium, quo aptius utar exordio, quam ut verbis Apostoli, in quo Christus loquebatur, incipiam, dicamque, quod lectum est: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis? Quamvis enim nulla sint tempora quae divinis non sint plena muneribus, et semper nobis ad misericordiam Dei per ipsius gratiam praestetur accessus, nunc tamen omnium mentes majori studio ad spiritales profectus moveri, et ampliori fiducia oportet animari, quando ad universa pietatis officia, illius nos diei, in quo redempti sumus, recursus invitat: ut excellens super omnia passionis Dominicae sacramentum purificatis et corporibus et animis celebremus. Debebatur quidem tantis mysteriis ita incessabilis devotio et continuata reverentia, ut tales permaneremus in conspectu Dei, quales nos in ipso paschali festo dignum est inveniri. Sed quia haec fortitudo paucorum est, et dum carnis fragilitati austerior observantia relaxatur, dumque per varias actiones vitae hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere; magna divinae institutionis salubritate provisum est, ut ad reparandam mentium puritatem quadraginta nobis dierum exercitatio mederetur, in quibus aliorum temporum culpas et pia opera redimerent, et jejunia casta decoquerent.
47.2
SERMO XLII [ Al. XLI]. De Quadragesima IV. CAP. II.
47.2
Ingressuri igitur, dilectissimi, dies mysticos et jejuniorum remediis consecratos, praeceptis apostolicis obedire curemus, emundantes nos ab omni inquinamento carnis ac spiritus: ut castigatis colluctationibus quae sunt inter utramque substantiam, animus, quem sub Dei gubernaculis constitutum corporis sui decet esse rectorem, dominationis suae obtineat dignitatem: ut nemini dantes ullam offensionem, vituperationibus obloquentium non simus obnoxii. Digna enim ab infidelibus reprehensione carpemur, et nostro vitio linguae impiae in injuriam se religionis armabunt, 157 si jejunantium mores a puritate perfectae continentiae discreparint. Non enim in sola abstinentia cibi stat nostri summa jejunii, aut fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur et ab obtrectationibus lingua cohibeatur. Sic ergo nobis edendi est castiganda libertas, ut etiam aliae cupiditates eadem lege frenentur. Mansuetudinis et patientiae, pacis et tranquillitatis hoc tempus est: in quo exclusa omnium contaminatione vitiorum, perpetuitas nobis est acquirenda virtutum. Nunc piarum mentium fortitudo donare culpas, negligere contumelias, et oblivisci assuescat injurias. Nunc fidelis animus per arma justitiae a dextris se exerceat et sinistris: ut per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, securam conscientiam constantemque probitatem nec laudes inflent, nec opprobria defatigent. Religiosorum modestia non sit moesta, sed sancta; nec inveniantur in eis ullarum murmura querelarum, quibus numquam desunt sanctorum solatia gaudiorum. Non timeatur inter opera misericordiae terrenarum diminutio facultatum. Semper dives est Christiana paupertas, quia plus est quod habet quam quod non habet. Nec pavet in isto mundo indigentia laborare, cui donatum est in omnium rerum Domino omnia possidere. Operantibus ergo quae bona sunt, non est omnino metuendum ne eis desit facultas operandi; cum et in duobus nummis evangelicae illius viduae sit magnificata devotio, et pro calice aquae frigidae praemium habeat 158 gratuita largitio. Ex affectibus enim piorum benignitatis mensura taxatur; et numquam eum miserendi efficacia deserit, in quo misericordia ipsa non deficit. Experta est hoc vidua sancta de Sarepta, quae beato Eliae in tempore famis, unius diei cibum, quem solum habebat, apposuit, et prophetae esuriem necessitati suae praeferens, exiguum farinae et pusillum olei incunctanter expendit. Sed non defuit ei quod fideliter erogavit, et in vasis pia effusione vacuatis, fons novae facultatis exortus est: ut sanctis usibus non minueretur ejus substantiae plenitudo, cujus non fuerat formidata defectio.
47.3
SERMO XLII [ Al. XLI]. De Quadragesima IV. CAP. III.
47.3
His autem studiis, dilectissimi, ad quae vos voluntarie confidimus praeparatos, non ambigatis diabolum, qui omnium virtutum est adversarius, invidere et ad hoc vim suae malignitatis armare, ut pietati laqueos de ipsa pietate praetendat, et quos non potuerit dejicere per diffidentiam, conetur superare per gloriam. Vicinum est enim rectis actionibus superbiae malum, et de proximo semper virtutibus insidiatur elatio: quia difficile est ut laudabiliter viventem laus humana non capiat, nisi, ut scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur. Cujus vero ille hostis nequissimus non audeat impugnare propositum? cujus non appetat violare jejunium? quando versutias suas, sicut evangelica lectione patefactum est, nec ab ipso mundi Salvatore continuit? Expavescens enim in illo quadraginta dierum noctiumque jejunium, explorare callidissime voluit utrum hanc 159 continentiam donatam haberet an propriam: ut non metueret deceptionum suarum opera resolvenda, si Christus ejus esset conditionis cujus est corporis. Primo itaque dolo scrutatus est an ipse esset substantiarum creator, qui rerum corporearum posset in quas vellet mutare naturas; secundo, an sub humanae carnis specie Divinitas obumbrata tegeretur, cui facile esset pervium sibi aerem facere, et terrena per vacuum membra librare. Sed cum illi Dominus justitiam maluisset opponere veri hominis, quam potentiam manifestare Deitatis, ad hoc convertit tertiae fraudis ingenium, ut eum in quo divinae potestatis signa cessaverant, dominandi cupiditate tentaret, et ad venerationem sui regna mundi pollicendo traduceret. Sed prudentiam diaboli stultam fecit sapientia Dei: ut superbus hostis de eo quod quondam ligaverat ligaretur, nec eum metueret persequi, quem pro mundo oportebat occidi.
47.4
SERMO XLII [ Al. XLI]. De Quadragesima IV. CAP. IV.
47.4
Hujus igitur adversarii dolos, non solum in illecebris gulae, sed etiam in proposito abstinentiae caveamus. Qui enim scivit humano generi mortem inferre per cibum, novit et per ipsum nocere jejunium; et ad contrariam fraudem, famulis utendo Manichaeis, sicut impulit interdicta praesumi, ita suadet concessa vitari. Utilis quidem est observantia, quae parco assueta victu, deliciarum cohibet appetitum; sed vae illorum dogmati, apud quos etiam jejunando 160 peccatur! Damnant enim creaturarum naturas in Creatoris injuriam, et contaminari edentes asserunt iis quorum non Deum, sed diabolum conditorem esse definiunt; cum prorsus nulla sit substantia mala, nec ipsius mali sit ulla natura. Omnia enim bona bonus auctor instituit, et unus est universarum rerum creator, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Ex quibus quidquid homini ad cibum potumque concessum est, sanctum et mundum est in sui generis qualitate. Quod si immoderata aviditate sumatur, nimietas edaces et bibaces dedecorat, non cibi neque poculi natura contaminat. Omnia enim, sicut Apostolus ait, munda sunt mundis. Coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed coinquinata sunt eorum mens et conscientia.