Sermones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7631 Sermon9
69.1
243 SERMO LXIII. De Passione Domini XII; habitus feria quarta.
69.1
Non sola sua potentia pugnatum esse a Christo, sed ex humilitate nostra, ut justitia servaretur.-- II. Quidquid habemus adimpletum, id antiquos habuisse obumbratum; unamque fidem ac spem esse omnium.-- III. Inseparabilem esse unionem Christi cum utroque corpore suo, naturali et mystico.-- IV. Hoc maxime Christiano enitendum, ut caput suum imitetur.-- V. Sola praecepta caeremonialia esse mutata; gratiam autem datam ad moralia.-- VI. Christum innumeros sibi filios baptismo parere, in quo mortis et resurrectionis imago elucet.-- VII. Omne Christiani meritum, gloriam esse Christi; qui quos carne sua pascit, spiritu etiam agit et regit.
69.2
243 SERMO LXIII. De Passione Domini XII; habitus feria quarta. CAP. I.
69.2
Gloria, dilectissimi, Dominicae passionis, de qua nos etiam hodie locuturos esse promisimus, humilitatis maxime est miranda mysterio; quae omnes nos et redemit et docuit: ut unde datum est pretium, inde et justitia sumeretur. Omnipotentia enim Filii Dei, qua per eamdem essentiam aequalis est Patri, potuisset humanum genus a dominatu diaboli solo imperio suae voluntatis eruere, nisi divinis operibus maxime congruisset, ut nequitiae hostilis adversitas de eo quod vicerat vinceretur, et per ipsam naturam naturalis repararetur libertas, per quam generalis fuerat illata captivitas. Dicente autem evangelista quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; et dicente Apostolo quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi: ostensum est, quia Unigenitus summi Patris tale iniit cum humana humilitate consortium, ut suscepta nostrae carnis animaeque substantia unus atque idem Dei Filius permaneret, nostra augendo, non propria: quia infirmitas erat provehenda, non virtus: ut cum suo Creatori creatura esset unita, nihil 244 assumpto divinum, nihil assumenti deesset humanum.
69.3
243 SERMO LXIII. De Passione Domini XII; habitus feria quarta. CAP. II.
69.3
Hoc consilium misericordiae et justitiae Dei, licet in praeteritis saeculis quibusdam velaminibus fuerit obumbratum, non tamen ita obtectum est ut sanctorum, qui ab initio usque ad adventum Domini laudabiles exstiterunt, intellectui negaretur: cum et propheticis verbis, et rerum gestarum significationibus, salus quae in Christo erat ventura, promissa sit: quam non solum qui praedicabant adepti sunt, sed omnes etiam qui praedicantibus crediderunt. Una enim fides justificat universorum temporum sanctos, et ad eamdem spem fidelium pertinet, quidquid per mediatorem Dei et hominum Jesum Christum, vel nos confitemur factum, vel patres nostri adoravere faciendum. Nec inter Judaeos atque gentiles ulla distinctio est. Siquidem, sicut ait Apostolus, circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei; quae si cum integritate fidei serventur, veros Abrahae filios, id est perfectos faciunt Christianos, dicente eodem Apostolo: Quicumque enim in Christo Jesu baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina. Omnes enim unum estis in Christo. Si autem nos Christi: ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes.
69.4
243 SERMO LXIII. De Passione Domini XII; habitus feria quarta. CAP. III.
69.4
Non ergo est dubium, dilectissimi, naturam humanam in tantam connexionem a Filio Dei esse susceptam, ut non solum in illo homine qui est primogenitus totius creaturae, sed etiam in omnibus sanctis suis unus idemque sit Christus; et sicut a membris caput, ita a capite membra dividi non possint. Quamvis enim non istius vitae sit, sed aeternae, ut sit Deus omnia in omnibus; tamen etiam modo templi sui, quod est Ecclesia, indivisus habitator est, secundum quod ipse promisit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Quibus Apostolus consonans ait: Ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliari omnia in ipso.