Sermones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7631 Sermon9
6.1
CAP IV.
6.1
Non est itaque nobis, dilectissimi, praesumptuosa festivitas, qua suscepti sacerdotii diem divini muneris memores honoramus; 22 quandoquidem pie et veraciter confitemur, quod opus ministerii nostri in omnibus quae recte agimus, Christus exsequitur; et non in nobis, qui sine illo nihil possumus, sed in ipso, qui possibilitas nostra est, gloriamur. Subjungit autem se ad rationem solemnitatis nostrae, non solum apostolica, sed etiam episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui sedi suae praeesse non desinit, et indeficiens obtinet cum aeterno Sacerdote consortium. Soliditas enim illa quam de Petra Christo etiam ipse Petra factus accepit, in suos quoque se transfudit haeredes, et ubicumque aliquid ostenditur firmitatis, non dubie apparet fortitudo pastoris. Nam si omnibus fere ubique martyribus pro susceptarum tolerantia passionum, hoc ad merita ipsorum manifestanda donatum est, ut opem periclitantibus ferre, morbos abigere, immundos spiritus pellere, et innumeros possint curare languores; quis gloriae beati Petri tam imperitus erit aut tam invidus aestimator, qui ullas Ecclesiae partes non ipsius sollicitudine regi, non ipsius ope credat augeri? Viget prorsus et vivit in apostolorum principe illa Dei hominumque dilectio, quam non claustra carceris, non catenae, non populares impetus, non minae regiae exterruerunt; et insuperabilis fides, quae bellando non cessit, vincendo non tepuit.
6.1
CAP IV. CAP. V.
6.1
Cum ergo in diebus nostris moestitudines in laetitiam, labores in requiem, discordiae vertuntur in pacem, agnoscimus nos praesulis nostri meritis et precibus adjuvari, et documentis frequentibus experimur ipsum salubribus consiliis, ipsum aequis praesidere judiciis; ut manente apud nos jure ligandi atque solvendi, per moderamen beatissimi Petri et condemnatus ad poenitentiam, et reconciliatus perducatur ad veniam. Et ideo quidquid in nobis hodie sive dignatione fratrum, sive pietate filiorum detulistis officii, illi vos mecum religiosius et verius impendisse cognoscite, cujus sedi non tam praesidere quam servire gaudemus, sperantes orationibus ipsius esse praestandum, ut Deus misericordiarum ministerii nostri tempora benignus aspiciat, pastoremque ovium suarum custodire semper dignetur, et pascere.