Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones
Leo ISerm 70 · 7631-sermon9More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7631 Sermon9
70.1
245 CAP. IV.
70.1
His autem et aliis pluribus testimoniis quid insinuatur cordibus nostris, nisi ut per omnia ad imaginem ejus renovemur, qui permanens in forma Dei, carnis peccati forma esse dignatus est? Omnes enim infirmitates nostras, quae veniunt de peccato, absque peccati communione suscepit, ut famis et sitis, somni et lassitudinis, moeroris ac fletus affectionibus non careret, doloresque saevissimos usque ad mortis extrema pateretur: quia nemo posset laqueis mortalitatis absolvi, nisi ille, in quo solo innocens erat natura omnium, sineret se interfici manibus impiorum. Unde Salvator noster Dei Filius universis in se credentibus, et sacramentum condidit, et exemplum: ut unum apprehenderent renascendo, alterum sequerentur imitando. Hoc enim docet beatus Petrus apostolus dicens: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus.
70.1
245 CAP. IV. CAP. V.
70.1
Sicut ergo nemo est credentium, dilectissimi, cui dona neganda sint gratiae, ita nemo est qui non sit Christianae debitor disciplinae: quia etsi remota est mysticae legis asperitas, voluntariae tamen observantiae crevit utilitas, dicente evangelista Joanne: Quia lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Omnia enim quae secundum legem, sive in circumcisione carnis, sive in diversitatibus hostiarum, sive in sabbati observantia praecesserunt, Christum testificata, Christi sunt gratiam praelocuta. Et ipse est finis legis, non evacuando significationes ipsius, sed implendo. Qui licet idem sit auctor veterum qui novorum, figuratarum tamen promissionum sacramenta mutavit, quia promissa perfecit: et denuntiationibus cessationem imposuit, quoniam denuntiatus advenit. In praeceptis autem moralibus nulla prioris Testamenti decreta reprobata, sed evangelico magisterio multa 246 sunt aucta: ut perfectiora et lucidiora essent dantia salutem quam promittentia Salvatorem.
70.2
245 CAP. IV. CAP. VI.
70.2
Omnia igitur quae Dei Filius ad reconciliationem mundi et fecit, et docuit, non in historia tantum praeteritarum actionum novimus, sed etiam in praesentium operum virtute sentimus. Ipse est qui de Spiritu sancto ex matre editus Virgine incontaminatam Ecclesiam suam eadem inspiratione fecundat, ut per baptismatis partum innumerabilis filiorum Dei multitudo gignatur, de quibus dicitur: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ipse est in quo semen Abrahae totius mundi adoptione benedicitur; et fit patriarcha gentium pater, dum promissionis filii fide, non carne nascuntur. Ipse est qui nullius gentis exceptionem faciens, de omni natione quae sub coelo est unum sanctarum ovium efficit gregem, et quotidie implet quod promiserat, dicens: Habeo et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient; et erit unus grex et unus pastor. Quamvis enim beato Petro principaliter dicat, Pasce oves meas, ab uno tamen Domino ipsa omnium regitur cura pastorum, et venientes ad petram tam laetis tamque irriguis pascuis alit, ut innumerae oves dilectionis pinguedine roboratae, sicut bonus pastor dignatus est pro ovibus suis animam suam ponere, ita et ipsae non dubitent pro nomine pastoris occumbere. Ipse est cui non solum gloriosa martyrum fortitudo, sed etiam omnium renascentium fides in ipsa regeneratione compatitur. Dum enim renuntiatur diabolo, et creditur Deo, dum in novitatem a vetustate transitur, dum terreni hominis imago deponitur, et coelestis forma suscipitur, quaedam species mortis et quaedam similitudo resurrectionis intervenit, ut susceptus a Christo Christumque suscipiens non idem sit post lavacrum qui ante baptismum fuit, sed corpus regenerati fiat caro Crucifixi.
70.3
245 CAP. IV. CAP. VII.
70.3
Haec commutatio, dilectissimi, dextrae est Excelsi, qui operatur omnia in omnibus: 247 ut in singulis fidelibus per bonae conversationis qualitatem ipsum piorum operum intelligamus auctorem; gratias agentes agentes misericordiae Dei, qui innumeris charismatum donis ita universum Ecclesiae corpus exornat, ut per multos unius luminis radios idem ubique splendor appareat, nec possit nisi gloria esse Christi, cujuslibet meritum Christiani. Hoc est illud verum lumen, quod omnem hominem justificat et illustrat. Hoc est quod eruit de potestate tenebrarum, et transfert in regnum Filii Dei. Hoc est quod per novitatem vitae desideria animae provehit, et concupiscentias carnis exstinguit. Hoc est quo Pascha Domini in azymis sinceritatis et veritatis legitime celebratur: dum fermento veteris malitiae abjecto, nova creatura de ipso Domino inebriatur et pascitur. Non enim aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi, quam ut in id quod sumimus transeamus: et in quo commortui, et consepulti, et conresuscitati sumus, ipsum per omnia et spiritu et carne gestemus, dicente Apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria: qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note