Sermones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7631 Sermon9
73.1
SERMO LXVI [ Al. LXII]. De Passione Domini XV.
73.1
Gratuitam esse reparationis gratiam: a nullo exspectandam fuisse nisi a Christo, qui solus innocens solos in se credentes etiam in veteri Testamento justificavit.-- II. Eadem mysteria in utroque Testamento; 255 in uno velata, in altero revelata.-- III. Pascha non rite celebrari nisi a credentibus. Miraculis, quae Christo moriente facta sunt, quemque erudiri. Mirabiles mortis Christi effectus.-- IV. Quidquid factum est a Christo, nostri causa factum esse; a quo nos infidelitas exsortes facit.-- V. Christi inimicos per ejus gratiam esse destructos.
73.1
SERMO LXVI [ Al. LXII]. De Passione Domini XV. CAP. I.
73.1
Evangelica lectio, dilectissimi, quae sacratissimam Dominicae passionis reseravit historiam, ita universae Ecclesiae nota est de communi frequenter auditu, ut rerum gestarum ordinem, tamquam sub vestris habitum oculis, singuli quique recolatis. Nec parum aestimandi sunt profecisse, qui de iis quae audiere non dubitant, ut etiamsi nondum liquide aliquod valeant Scripturarum capere sacramentum, firmissime tamen credant in divinis libris nullum esse mendacium. Quia ergo sincerae fidei promissa est intelligentiae plenitudo, erigat se ad promerendam sancti Spiritus eruditionem, illuminatarum mentium vigor; et non contentus sit facti ordinem nosse, nisi etiam ipsam rationem impensae sibi pietatis inspiciat: ut auctorem suum humana natura, sciendo quantum ab eo sit dilecta, plus diligat. Miserendi enim nostri causam Deus nisi in sua bonitate non habuit; et mirabilior est secunda hominum generatio quam prima conditio: quia plus est in novissimis saeculis reparasse Deum quod perierat, quam a principio fecisse quod non erat. Libertatem itaque innocentiae naturalis, quam primorum parentum praevaricatione perdidimus, nulla per se sanctorum praecedentium merita receperunt, quia lata in transgressores sententia, omnem progeniem captivae posteritatis obstrinxit, et nemo exstitit exsors a damnatione, quia nullus fuit liber a crimine. Sed redemptio Salvatoris destruens opus diaboli, et rumpens vincula peccati, ita magnae pietatis suae disposuit sacramentum, ut usque ad consummationem quidem mundi praefinita generationum plenitudo decurreret, sed renovatio originis per justificationem indiscretae fidei ad omnia retro saecula pertineret. Incarnatio quippe Verbi, 256 et occisio ac resurrectio Christi, universorum fidelium salus facta est, et sanguis unius justi hoc nobis donavit, qui eum pro reconciliatione mundi credimus fusum, quod contulit patribus, qui similiter credidere fundendum.
73.2
SERMO LXVI [ Al. LXII]. De Passione Domini XV. CAP. II.
73.2
Nihil ergo, dilectissimi, ab antiquis significationibus in Christiana religione diversum est, nec umquam a praecedentibus justis, nisi in Domino Jesu Christo salvatio sperata est, dispensationibus quidem pro divinae voluntatis ratione variatis, sed in idipsum coruscantibus et legis testimoniis, et prophetiae oraculis, et oblationibus hostiarum: quia sic congruebat illos populos erudiri, ut quae revelata non caperent, obumbrata susciperent, et major Evangelii esset auctoritas, cui tot signis totque mysteriis, veteris Testamenti paginae deservissent; de quibus Dominus profitebatur, quod non venerat legem solvere, sed adimplere. Ne itaque aestimet sibi prodesse Judaeus, quod in litterae carnaliter superficie demoratur, et iis Scripturis convincitur repugnare, quae apud nos veram sui obtinent dignitatem, dum et erudimur praedictis, et ditamur impletis. Dicente enim Domino: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me, nihil legalium institutionum, nihil propheticarum resedit figurarum, quod non totum in Christi sacramenta transierit. Nobiscum est signaculum circumcisionis, sanctificatio chrismatum, consecratio sacerdotum; nobiscum puritas sacrificii, baptismi veritas, honor templi, ut merito cessarint nuntii, postquam nuntiata venerunt; nec vacuatur reverentia promissionum, quia plenitudo manifestata est gratiarum. Verum quia, sicut ait Apostolus: Caecitas ex parte in Israel facta est, nec qui filii carnis, ii filii sunt promissionis, ineffabilis misericordia Dei Israeliticum sibi populum de omnibus nationibus fecit, et saxeo illo gentilium cordium rigore mollito, veros Abrahae filios de lapidibus excitavit: ut conclusis omnibus sub peccato, qui carne nati sunt, spiritu renascantur, nec intersit quo patre sit quisque genitus, cum per indiscretam unius fidei confessionem et fons baptismatis faciat innocentes, et electio adoptionis confirmet haeredes.