Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones
Leo ISerm 74 · 7631-sermon9More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7631 Sermon9
74.1
257 CAP. III.
74.1
Quid enim aliud egit agitque crux Christi, quam ut destructis inimicitiis, et reconcilietur mundus Deo, et per sacrificium immolati Agni veram in pacem cuncta revocentur? Non autem concordat Deo, qui ab ea quam in regeneratione sua edidit professione dissentit, et divini immemor pacti, inhaerere ostenditur renuntiatis, dum resilire invenitur a creditis. Frustra enim Christianum sibi nomen usurpat, et nequaquam aestimet se Pascha Domini celebrare, qui Jesum Christum in ea qua natus, et passus, et mortuus, ac sepultus est carne, resurrexisse non credit, et nostrae in illo naturae resuscitatas primitias non fatetur. Verus itaque venerator Dominicae passionis sic crucifixum Jesum oculis cordis aspiciat, ut illius carnem suam esse cognoscat. Contremiscat in Redemptoris sui supplicio terrena substantia, rumpantur infidelium mentium petrae, et qui mortalitatis gravabantur sepulcris, discussa obstaculorum mole prosiliant. Appareant nunc quoque in civitate sancta, id est in Ecclesia Dei, futurae resurrectionis indicia, et quod gerendum est in corporibus, fiat in cordibus. Nulli infirmorum crucis est negata victoria; nec quisquam est cui non Christi auxilietur oratio. Quae si multis in ipsum saevientibus profuit, quanto magis eos qui ad ipsum convertuntur adjuvat? Sublata est ignorantia, temperata est difficultas, et igneam illam qua vitae regio erat inclusa, romphaeam sacer Christi sanguis exstinxit. Verae luci, antiquae noctis cessit obscuritas. Invitatur ad paradisi divitias populus Christianus, et cunctis regeneratis ad amissam patriam patefactus est reditus, si nemo sibi illam viam facit claudi, quae fidei latronis potuit aperiri.
74.1
257 CAP. III. CAP. IV.
74.1
Celebrantes igitur, dilectissimi, paschalis festi ineffabile sacramentum, agnoscamus, docente Spiritu Dei, ad cujus gloriae participationem vocati et ad quam spem simus ingressi. Nec ita nos nunc anxie, nunc superbe praesentis vitae occupent actiones, ut non toto cordis affectu conformari Redemptori nostro per illius 258 exempla nitamur. Nihil enim non ad nostram salutem aut egit aut pertulit, ut virtus quae inerat capiti inesset etiam et corpori. Nam primum ipsa illa substantiae nostrae in Deitate susceptio, qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, quem hominum misericordiae suae, nisi infidelem, reliquit exsortem? Et cui non communis natura cum Christo est, si assumentem recepit, et eo spiritu est regeneratus quo ille progenitus? Deinde quis in illo suas non agnoscat infirmitates? Quis perceptionem cibi, requietionem somni, sollicitudinem moestitudinis, lacrymas pietatis, non videat formae fuisse servilis? Quae quoniam ab antiquis sananda vulneribus, et a colluvione erat purganda peccati, ita Unigenitus Dei, etiam hominis factus est filius, ut et omni humanitatis veritate, et Divinitatis plenitudine non careret. Sicut itaque nostrum est quod cum unione Deitatis peperit materna virginitas, ita nostrum est quod Judaica crucifixit impietas. Nostrum est quod exanime in sepulcro jacuit, et quod die tertia resurrexit, quodque super omnes altitudines coelorum ad dexteram paternae majestatis ascendit: ut si per viam mandatorum ejus incedimus, et si quae in humilitate corporea nostrae impendit saluti non erubescimus confiteri, nos quoque in gloriae ejus consortium provehamur: quoniam manifeste quod denuntiavit implebitur: Omnis qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo, qui in coelis est.
74.2
257 CAP. III. CAP. V.
74.2
Huic autem cohortationi nostrae adest atque auxiliatur gratia Dei, quae incarnationis Christi et mortis ac resurrectionis ejus inimicos, revelata per omnes Ecclesias veritate, destruxit; ut totius mundi fideles, cum apostolicae fidei auctoritate concordes, una nobiscum exsultatione gauderent, dicente beato Paulo apostolo: An ignoratis, quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos 259 in novitate vitae ambulemus. Si enim complanta i facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum illo: qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note