Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones
Leo ISerm 79 · 7631-sermon9More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7631 Sermon9
79.1
281 SERMO LXXI[ Al. LXIX]. De Resurrectione Domini I; habitus sabbato sancto in pervigiliis Paschae.
79.1
Curandum esse ne jejunii fructus evacuetur, ut qui mortui sunt cum Christo, etiam cum ipso resurgant.-- II. Sepulturae dies propter discipulos esse abbreviatos.-- III. Multis suam resurrectionem Christum probasse argumentis.-- IV. Quae commutatio in carne Christi per resurrectionem facta fuerit.-- V. Christianum, spretis terrenis, coelestibus mente inhaerere debere.-- VI. Cavendum ne ad peccati voluptatem quis redeat post festum paschale.
79.1
281 SERMO LXXI[ Al. LXIX]. De Resurrectione Domini I; habitus sabbato sancto in pervigiliis Paschae. CAP. I.
79.1
Sermone proximo, dilectissimi, non incongrue vobis, quantum arbitror, participationem crucis Christi insinuavimus, ut paschale sacramentum ipsa in se habeat vita credentium, et quod festo honoratur moribus celebretur. Quam autem hoc utile sit ipsi probastis, et ex vestra devotione didicistis quantum prosint animis atque corporibus prolixiora jejunia, frequentiores preces et eleemosynae largiores. Nemo enim fere est qui non hac exercitatione profecerit, et in abdito conscientiae suae aliquid quo recte possit gaudere condiderit. Sed haec lucra perseveranti sunt servanda custodia, ne in desidiam, resoluto labore, quod donavit Dei gratia, diaboli furetur invidia. Cum igitur quadraginta dierum observantia hoc voluerimus operari, ut aliquid sentiremus crucis in tempore Dominicae passionis, adnitendum nobis est ut etiam resurrectionis Christi inveniamur esse consortes, et de morte ad vitam, dum in isto sumus corpore, transeamus. Unicuique enim homini, qui ex alio in aliud aliqua conversione mutatur, finis est non esse quod fuit, et ortus, esse quod non fuit. Sed interest cui quis aut moriatur aut vivat: quia est mors quae causa est vivendi, et est vita quae causa est moriendi. Nec alibi quam in hoc transitorio 282 saeculo utrumque conquiritur; et ex qualitate temporalium actionum differentiae retributionum pendent aeternarum. Moriendum ergo est diabolo et vivendum Deo; deficiendum iniquitati, ut justitiae resurgatur. Occumbant vetera, ut oriantur nova. Et quoniam, sicut ait Veritas, nemo potest duobus dominis servire, Dominus sit non ille qui stantes impulit in ruinam, sed ille qui dejectos erexit in gloriam.
79.2
281 SERMO LXXI[ Al. LXIX]. De Resurrectione Domini I; habitus sabbato sancto in pervigiliis Paschae. CAP. II.
79.2
Dicente ergo Apostolo: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui est de coelo; multum nobis de hac commutatione gaudendum est, qua de ignobilitate terrena ad coelestem transferimur dignitatem per illius ineffabilem misericordiam qui ut nos in sua proveheret, in nostra descendit; ut non solum substantiam, sed etiam conditionem naturae peccatricis assumeret, et ea sibi pateretur inferri divina impassibilitas, quae miserrime experitur humana mortalitas. Unde, ne turbatos discipulorum animos longa moestitudo cruciaret, denuntiatam tridui moram tam mira celeritate breviavit, ut dum ad integrum secundum diem pars primi novissima et pars tertii prima concurrit, et aliquantum temporis spatio decideret, et nihil dierum numero deperiret. Resurrectio igitur Salvatoris nec animam in inferno, nec carnem diu morata est in sepulcro; et tam velox incorruptae carnis vivificatio fuit, ut major ibi esset soporis similitudo quam mortis: quoniam Deitas quae ab utraque suscepti hominis substantia non recessit, quod potestate divisit, potestate conjunxit.
79.3
281 SERMO LXXI[ Al. LXIX]. De Resurrectione Domini I; habitus sabbato sancto in pervigiliis Paschae. CAP. III.
79.3
Subsecuta sunt itaque multa documenta quibus praedicandae per universum mundum fidei auctoritas conderetur. Et licet revolutio lapidis, evacuatio monumenti, depositio linteorum, et totius facti angeli narratores copiose veritatem Dominicae resurrectionis astruerent; et mulierum tamen visui, et apostolorum frequenter oculis manifestus apparuit: non solum loquens cum eis, sed etiam habitans atque convescens, et pertractari se diligenti curiosoque contactu ab eis quos dubitatio perstringebat, admittens. Ideo enim et clausis ad discipulos 283 ostiis introibat, et flatu suo dabat Spiritum sanctum, et dato intelligentiae lumine, sanctarum Scripturarum occulta pandebat, et rursus idem vulnus lateris, fixuras clavorum, et omnia recentissimae passionis signa monstrabat, ut agnosceretur in eo proprietas divinae humanaeque naturae individua permanere, et ita sciremus Verbum non hoc esse quod carnem, ut unum Dei Filium et Verbum confiteremur et carnem.
79.4
281 SERMO LXXI[ Al. LXIX]. De Resurrectione Domini I; habitus sabbato sancto in pervigiliis Paschae. CAP. IV.
79.4
Non dissonat, dilectissimi, ab hac fide magister gentium apostolus Paulus, cum dicit: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Resurrectio enim Domini non finis carnis, sed commutatio fuit, nec virtutis augmento consumpta substantia est. Qualitas transiit, non natura defecit; et factum est corpus impassibile, quod potuit crucifigi; factum est immortale, quod potuit occidi; factum est incorruptibile, quod potuit vulnerari. Et merito dicitur caro Christi in eo statu quo fuerat nota, nesciri: quia nihil in ea passibile, nihil remansit infirmum, ut et ipsa sit per essentiam, et non sit ipsa per gloriam. Quid autem mirum, si hoc de corpore Christi profitetur, qui de omnibus Christianis spiritalibus dicit: Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem? Ex hoc, inquit, initium nobis factum est resurrectionis in Christo, ex quo in eo qui pro omnibus mortuus est, totius spei nostrae forma praecessit. Non haesitamus diffidentia, nec incerta exspectatione suspendimur, sed accepto promissionis exordio, fidei oculis quae sunt futura, jam cernimus; et naturae provectione gaudentes, quod credimus jam tenemus.
79.5
281 SERMO LXXI[ Al. LXIX]. De Resurrectione Domini I; habitus sabbato sancto in pervigiliis Paschae. CAP. V.
79.5
Non ergo nos rerum temporalium occupent species, nec ad se contemplationem nostram a coelestibus terrena deflectant. Pro transactis habeantur quae ex maxima parte jam non sunt; et mens intenta mansuris, ibi desiderium suum figat, ubi quod offertur aeternum est. Quamvis enim spe salvi facti simus, et corruptibilem adhuc carnem mortalemque gestemus, recte tamen dicimur in carne non esse, si carnales nobis non dominentur affectus; et merito ejus rei deponimus nuncupationem, cujus non sequimur voluntatem. Cum itaque Apostolus dicat: Carnis curam ne feceritis in desideriis, non ea nobis interdicta intelligimus quae saluti congruunt et quae humana poscit infirmitas. Sed quia non omnibus desideriis serviendum, nec quidquid caro concupiscit implendum est, de adhibendo temperantiae modo admonitos nos esse cognoscimus, ut carni, quae sub animi est constituta judicio, nec superflua concedamus, nec necessaria denegemus. 284 Unde idem Apostolus alibi ait: Nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam: cum utique non ad vitia, non ad luxuriam, sed ad debitum sit alenda et fovenda famulatum: ut teneat ordinem suum renovata natura, nec perverse ac turpiter superioribus inferiora praevaleant, aut inferioribus superiora succumbant, et vitiis animum superantibus, ibi fiat servitus ubi debet esse dominatus.
79.6
281 SERMO LXXI[ Al. LXIX]. De Resurrectione Domini I; habitus sabbato sancto in pervigiliis Paschae. CAP. VI.
79.6
Agnoscat igitur populus Dei novam se esse in Christo creaturam, et a quo suscepta sit quemve susceperit vigilanter intelligat. Quae nova facta sunt, non redeant ad instabilem vetustatem; et non omittat opus suum, qui manum misit ad aratrum; sed ad hoc attendat quod serit, non ad id respiciat quod reliquit. Nemo in id recidat unde surrexit, sed etiamsi pro infirmitate corporea in aliquibus adhuc languoribus jacet, sanari instanter desideret ac levari. Haec est enim salutis via, et coeptae in Christo resurrectionis imitatio: ut quia in lubrico istius vitae diversi casus lapsusque non desunt, vestigia gradientium a fluidis ad solida transferantur: quoniam, sicut scriptum est, a Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet. Cum ceciderit justus, non collidetur, quia Dominus supponet manum suam. Haec meditatio, dilectissimi, non pro sola solemnitate paschali, sed pro totius vitae sanctificatione retinenda est, et ad hoc praesens exercitatio debet intendi, ut quae animum fidelium experimento brevis observantiae delectarunt, in consuetudinem transeant, intemerata permaneant, ac si aliquid delicti irrepserit, celeri poenitudine deleatur. Et quia antiquorum morborum difficilis et tarda curatio est, tanto velocius adhibeantur remedia, quanto recentiora sunt vulnera: ut semper ab omnibus offensionibus in integrum resurgentes, ad illam incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire mereamur in Christo Jesu Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note