Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones
Leo ISerm 88 · 7631-sermon9More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7631 Sermon9
88.1
SERMO LXXX [ Al. LXXVIII]. De Jejunio Pentecostes III.
88.1
Ita jejunandum esse, ut quod subtrahitur mensis, impendatur charitati, quae jejunio praecellit.
88.2
Sanctarum solemnitatum, dilectissimi, ordine celebrato et spiritalis laetitiae devotione completa, oportet nos ad salubritatem recurrere parcitatis, remediumque jejunii et exercendis mentibus et castigandis adhibere corporibus: ut quia nos satis de hoc et divina monita et propria experimenta docuerunt, primum per sacratissimorum dierum recursum divinae pietati gratias referamus, tum sanctas continentiae delicias appetentes, aliquantulum nobis de terrenorum ciborum abundantia subtrahamus: 319 ita ut proficiat eleemosynis quod non impenditur mensis. Tunc enim demum ad animae curationem proficit medicina jejunii, cum abstinentia jejunantis esuriem reficit indigentis. Quia ergo scimus apud misericordem Deum jejuniis praecellere eleemosynae largitatem, dicente ipso Domino: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis: si animas nostras a peccatorum sordibus cupimus emundari, eleemosynam pauperibus non negemus, ut in die retributionis ad promerendam Dei misericordiam, misericordiae operibus adjuvemur, per Christum Dominum nostrum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note