Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones
Leo ISerm 8 · 7631-sermon9More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7631 Sermon9
8.1
SERMO VII[ Al. VI]. De Collectis. II.
8.1
Eleemosynam alterum esse lavacrum a peccatis, et opus maximae charitatis.
8.2
Notum vobis, dilectissimi, et familiare mandatum pastorali praedicamus hortatu, ut in opere misericordiae studeatis esse devoti. Quod etiam si numquam a vestra sanctitate negligitur, nunc tamen promptius est et impensius exsequendum: quia primus collectarum dies saluberrime a sanctis Patribus institutus hoc exigit ut unusquisque, prout votivum atque possibile est, in usus atque alimoniam pauperum de vestris facultatibus conferatis; scientes praeter illud regenerationis lavacrum, in quo universorum ablutae sunt maculae peccatorum, hoc remedium infirmitati humanae divinitus esse donatum, ut si quid culparum in hac terrena habitatione contrahitur, eleemosynis 29 deleatur. Eleemosynae enim opera charitatis sunt, et scimus quod charitas operit multitudinem peccatorum. Proinde, dilectissimi, in secundam feriam spontaneas collectas vestras sollicite praeparate, ut quidquid vobis de temporalibus substantiis desumpseritis, id multiplicatum in aeterna retributione sumatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note