Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-ii" aria-label="More works by Leo II">
—
⋯
Original / primary: 8594 Episto146
7.1
EPISTOLA VII. LEONIS II AD ERVIGIUM REGEM HISPANIAE.
7.1
Ejusdem argumenti cum superiore.
7.2
Domino excellentissimo filio Ervigio regi Leo.
7.3
Cum unus exstet rex omnium Deus, qui cuncta creavit ex nihilo, quae vero creavit regit et continet, quia vere rex regum est, et dominus dominantium, idem incomprehensibilis, providentiae suae libramine, tam temporaliter quamque localiter diversos in terris regnare disponit. Quorum etsi divisa sunt regna, aequaliter tamen de singulis rationem dispensationis expetit, unamque de eis vere[ Forte, verae] de se confessionis hostiam laudis exspectat. Et hoc solum munere circa hominum genus complacatur ejus majestatis immensitas, dum a cunctis vera de eo confessio praedicatur, ut etsi dispositionum temporalium videtur esse diversitas, circa ejus fidei rectitudinem unitatis consonantia teneatur. Hoc etiam et in sanctis suis discipulis salvator mundi Dei Filius esse constituit, qui beatum Petrum sui vice discipulorum suorum instituit principem, cujus salutari praedicatione atque traditione ab hac cuncta[ Forte, sancta] apostolica Christi ecclesia, velut a fonte praedicationis progrediente, cunctae regiones, quibus etiam vestrum fastigium praesidet, ad cognitionem veritatis et vitam vitae perductae sunt, regnique vestri culmen illustrat: et dum per gratiam Dei pietate regnatis, de temporali regno aeternae beatitudinis regnum acquiritis, ad quod perfectius obtinendum, sicut instanter oramus, dum Dei dignatione patrum ordine fungimur, et beati Petri apostolorum principis, licet impares, pro commisso divina ope ministerio locum implemus; ita praedicando atque commonendo ad beatae vitae meritum curamus provehere. Initium quippe aeternae beatitudinis obtinendae rectae apostolicae praedicationis est regula: quam etsi labefactare olim quidam moliti sunt, haereticos in ecclesiam Christi intromittere enitentes errores, sed evangelica veritas vincit pro ejus subtilitate et immutabilitate servanda diversas afflictionum insidias, haec apostolica Christi Ecclesia sustinuit semper et sustinet, et superna gratia suffragante illaesa persistit. Nunc autem( quod cum gratiarum actione in Deum exsultantes effamur) per nonam nuper elapsam indictionem, piissimus atque Christianissimus noster, imo Dei Ecclesiae filius imperator ad apostolicae memoriae nostrum decessorem Agathonem papam atque pontificem scripta imperilia dirigens, affatim hortatus est, ut ab sancta apostolicae sedis Ecclesia de omnibus adjacentibus ei reverendis conciliis legatos tam de Ecclesiarum praesulibus, quamque de aliis ordinibus ecclesiasticis cum dogmaticis litteris venerabiliumque Patrum libris ac testimoniis instructos, in regiam Constantinopolitanam urbem dirigeret, quod Dei nutu effectum atque perfectum est. Quibus illuc ab hoc adventantibus, concilium ex diversis partibus ejus pietas congregavit, et commissae reipublicae curis parumper sepositis, in venerando episcoporum fratrum concilio residens, veritatem apostolicae traditionis, et rectitudinem fidei per sanctas synodos, venerabiliumque Patrum testimonia, et assertiones praedictorum nostrorum apostolicorum pontificum subtiliter atque attente examinari fecit, et verae fidei sinceritatem a legatis hujus sanctae apostolicae sedis monstrari. Quod per Dei gratiam imperii admittente praesidio inceptum atque peractum est, et perfectissime claruit verae fidei nostrae veracitas juxta veneranda concilia, et probabilium Patrum doctrinas, ut in uno Domino nostro Jesu Christo Filio Dei, eodemque Deo vero atque perfecto, et eodem homine vero atque perfecto, sicut duas inseparabiliter et inconfuse confitemur naturas, id est, divinam et humanam, ita duas naturales voluntates, et duas naturales operationes eum omnes habere praedicemus, secundum qualitates et proprietates in eo concurrentium naturarum. Quia etsi cum unum Christum unamque personam sanctae Trinitatis esse credamus, at et divinam et humanam naturam et harum naturarum proprietates inconfuse, indivise, et indiminute eum habere praedicemus. Verum piissimus imperator gratia sancti Spiritus animatus, et laborem pro Christianae fidei puritate sponte perpessus, ecclesiam Dei catholicam ab erroris haeretici macula summis nisibus purificare molitus est, et quidquid offensionem Christianis populis poterat generare, de medio Dei ecclesiae fecit auferri, omnesque haereticae assertionis auctores, venerando censente concilio condemnati, de catholicae ecclesiae adunatione projecti sunt, id est, Theodorus Pharanitanus episcopus, Cyrus Alexandrinus, Sergius, Paulus, Pyrrhus et Petrus, quondam Constantinopolitani praesules, et una cum eis Honorius Romanus, qui immaculatam apostolicae traditionis regulam, quam a praedecessoribus suis accepit, maculari consensit; sed et Macarium Antiochenum cum Stephano ejus discipulo, imo haereticae pravitatis magistro, et Polychronio quodam insano sene novissimo, qui nuper per haereticae praedicationis fiduciam pollicebatur implere, neque rursus ad viam verae confessionis salutem confusus converti aeterna condemnatione multatus est, et omnes hi cum Ario, Aplolinario, Nestorio, Eutyche, Severo, Theodosio, Themesio in deitate atque humanitate Domini nostri Jesu Christi unam voluntatem unamque operationem praedicantes doctrinam haereticam impudenter defendere conabantur: neque enim, ut sacerdotes oportuerat, sanctarum Scripturarum et Patrum testimoniis hoc demonstrabant, sed mundanis sophismatibus evangelium Christi callide machinabantur pervertere. Quos omnes cum suis erroribus divina censura de sancta sua projecit Ecclesia: et nunc, superno favente praesidio, in unam verae fidei consonantiam omnes Dei ecclesiae praesules ubique concordant, et factum est unum os, et labium unum, unusquisque grex, et unus pastor Christus Filius Dei, qui unanimiter a cunctis ejus sacerdotibus atque sinceriter praedicatur. Idcirco et vestri Christiani regni fastigium studium pietatis assumat, quatenus haec omnibus Dei ecclesiis, praesulibus, sacerdotibus, clericis et populis, ad laudem Dei, pro vestri quoque regni stabilitate atque salute omnium praedicetur. Ut Deus omnipotens ab omnibus populis unanimiter glorificetur ac collaudetur. Definitionem proinde sancti concilii, et acclamationem reverendissimorum episcoporum( quod Prosphoneticus dicitur) ad piissimum imperatorem, et edictum clementissimi imperatoris pro verae fidei confessione constructum, et ubique mandatum per latorem praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae Ecclesiae illuc praevidimus destinare, ut in eadem sacrae synodi definitione, tanquam pro spiritualibus filiis patres, omnes vestri religiosissimi regni ecclesiarum antistites juxta tenorem a nobis illuc destinatum subscriptiones suas sicut in libro vitae per suae confessionis signaculum ascribendus unusquisque subjungat, ut pax et concordia in ecclesiis Dei, vestri sublimis regni temporibus Deo concedente, vestraque Christianitate favente, crebrescat, et maneat: ut qui vestrum culmen regnare disposuit, suae fidei stabilitate subnixum concedat per plurima tempora prospere ac sibi placite commissum populum dispensari. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).