Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae 2
Leo III2 3.1 · 8725-episto167More by Leo III
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-iii" aria-label="More works by Leo III"> —
⋯
More
Original / primary: 8725 Episto167
3.1
EPISTOLA III. AD CAROLUM MAGNUM. De privilegio capellae in Eresburg
3.1
Leo servus servorum Dei Carolo magno[ regi Francorum] Romanorum imperatori.
3.2
Piae tuae petitioni per omnia congaudentes, quod jubes annuere non tardamus. Igitur hunc montem Eresburg, quem expugnatum cum tota Saxonia Deo obtulisti, et per nos beato Petro consecrasti, liberum ab humana potestate esse, ut fratrum inibi ad Christi servitium adunatorum ditioni tantummodo parere censemus. Qui ne aliquid in hoc impedimenti patiantur, neve regni vestri invasoribus aliqua rebellandi fiducia praeparetur, sub anathemate, sancti Petri auctoritate interdicimus ne quis unquam bellica in ipso monte praesidia collocare, aut per te collata praedia, aut decimas circa montem per duas Saxonicas rastas quas illuc delegasti, audeat diripere. Haec conservantibus sit pax a Deo Patre: infringentibus excommunicatio et a beatorum collegio sit separatio in aeternum.
3.3
Data Eresburg per manus bibliothecarii et cancellarii Ecclesiae Romanae VII Kal. Januarias, anno Domini.... Leonis III 4, indict. 7[ octava], die dedicationis capellae in Eresburg.

Intertext edge

Open linked passage

Note