Homilia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-iv" aria-label="More works by Leo IV">
—
⋯
Original / primary: 9048 Homili12
3.1
LABBEI EDITIO. Homilia Leonis papae IV.
3.1
Fratres, presbyteri, et sacerdotes Domini, cooperatores mihi estis ordinis. Nos quidem, quamvis indigni, locum Aaron tenemus; vos autem Eleazari, et Ithamar. Nos vice duodecim apostolorum fungimur; vos ad formam septuaginta discipulorum estis. Nos vero pastores vestri sumus; vos autem pastores animarum vobis commissarum. Nos de vobis rationem reddituri sumus pastori nostro Jesu Christo; vos de plebibus vobis commendatis. Et ideo, charissimi, videte periculum vestrum. Admonemus, et obsecramus, sicut alibi scriptum invenimus, fraternitatem vestram, ut de communi salute vestra cogitantes, attentius audiatis admonitionem nostram; et quae vobis suggerimus memoriae commendetis, et opere exercere studeatis.
3.2
In primis admonemus firmiterque praecipimus, ut vita et conversatio vestra irreprehensibilis sit, scilicet ut cella et habitatio vestra sit juxta ecclesiam, et in ea feminas non habeatis. Omni nocte ad nocturnas horas surgite; cursum vestrum certis horis decantate; missarum celebrationes devote peragite; corpus et sanguinem Domini cum timore et reverentia sumite. Vasa sacra propriis manibus abluite, et extergite. Nullus missam cantet solus: nullus ante solis ortum, nisi in nativitate Domini. Nullus cantet eam nisi jejunus. Nullus cantet qui non communicet. Nullus cantet sine lumine, sine amictu, sine alba, stola, fanone, et casula. Vestimenta nitida sint, et ad nullos alios usus sint. Nullus in alba, qua in suo usu utitur, praesumat missas cantare. Nullus in ligneo, plumbeo, aut vitreo calice audeat missam agere. Nulla femina ad altare Domini accedat, et calicem Domini contingat. Corporale mundissimum sit. Altare sit coopertum mundissimis linteis. Super altare nihil ponatur, nisi capsae cum reliquiis sanctorum, aut forte quatuor sancta Dei Evangelia, aut pyxis cum corpore Domini ad viaticum pro infirmis: caetera in nitido loco recondantur. Missale plenarium, et lectionarium, et antiphonarium unaquaeque ecclesia habeat. Locus in secretario, aut juxta sit praeparatus, ubi aqua effundi possit, quando vasa sacra abluantur, et ibi linteum nitidum cum aqua dependeat, et ibi sacerdos manus lavet post communionem. Ecclesiae sint coopertae bene, et cameratae, et atrium sit semper mundatum.
3.3
Nullus extra ecclesiam per domos, aut in locis non consecratis missas cantet sine licentia sui episcopi. Omnis presbyter clericum habeat scholarem, qui epistolam, vel lectionem legat, et ad missam respondeat, cum quo et psalmos cantet. Nullus cum calcaribus, vel cultellis missam cantet, quia indecens, et contra regulas Ecclesiae est. Calicem, et oblatam recta cruce signate, id est non in circulo et variatione digitorum, ut plurimi faciunt, sed districtis duobus digitis, et pollice intus recluso, per quos Trinitas annuitur, istud signum+ recte facere studete; non enim aliter quidquam potestis benedicere.
3.4
Infirmos visitate, et ut sua rationabiliter disponant admonete; deinde reconciliate, et juxta Apostolum, oleo sancto inungite, et propria manu communicate; et nullus praesumat communionem laico aut feminae tradere ad deferendum ad infirmos. Nullus vestrum pro baptizandis infantibus, aut infirmis reconciliandis, aut mortuis sepeliendis, praemium aut munus exigat. Videte ne per negligentiam vestram ullus infans absque baptismo moriatur. Nullus vestrum sit ebriosus, nullus sit litigiosus, quia servum Dei non decet litigare. Nullus vestrum arma ferat in seditione, quia arma vestra spiritalia debent esse.
3.5
Nullus canum, aut avium jocis inserviat. Nullus in tabernis bibat. Unusquisque vestrum( quantum ei datur, et in se est) aliquid de sacro Evangelio, vel de epistolis apostolorum die Dominico vel festis diebus plebi suae annuntiet. Unusquisque presbyter officium suum recte addiscat; qui autem est illitteratus, ab officio suspendatur, nisi emendet. Verbum Domini, et non fabulas inanes ex corde vestro debetis populo annuntiare, et praedicare. Curam pauperum, peregrinorum, et orphanorum habete: et ad prandiola vestra eos invitate. Estote hospitales, ut a vobis alii bonum sumant exemplum.
3.6
Omni die Dominica ante missam aquam benedicite, unde populus aspergatur; et ad hoc proprium vas habete. Sacra vasa, et vestimenta sacerdotalia nolite pignori dare. Nullus vestrum minus digne poenitentem cujuscunque rei gratia ad reconciliationem adducat, et ei testimonium reconciliationis ferat. Nullus vestrum usuras exigat ut conductor foeneratorum existat; res, et facultates, quas post ordinationem vestram acquiritis, sciatis ad Ecclesiam matrem pertinere. Nullus sine licentia episcopi per potestatem saecularem ecclesiam acquirat. Nullus presbyter sub potestate laicorum minister, aut castaldio fiat. Nullus per pecuniam ecclesiam alterius suplantet. Nullus ecclesiam, ad quam intitulatus est, dimittat, et ad aliam, quaestus gratia, sine licentia episcopi migret. Nullus plures ecclesias teneat sine adjutorio aliorum presbyterorum. Nullatenus una ecclesia inter plures dividatur. Nullus alterius parochianum, nisi itinere, si sibi placitum fuerit, ad missam recipiat. Nullus in alterius parochia absque proprii presbyteri voluntate, vel rogans, missas cantet. Nullus decimam ad aliam pertinentem recipiat. Nullus poenitentem invitet carnem manducare et bibere vinum, nisi pro eo ad praesens eleemosynam faciat.
3.7
Nullus baptizare praesumat, nisi in vigiliis Paschae, et Pentecostes, clericus, vel laicus in Ecclesia loqui audeat: tantum oret, maxime infra divinum officium. In sabbato Paschae exstincto veteri novus ignis benedicatur, et per populum dividatur, et aqua benedicta similiter. Unusquisque fontes lapideos habeat, et si lapideos habere non possit, vas saltem aliquod ad hoc paratum, in quo nihil aliud fiat, habeat. Attendite ut omnibus parochianis vestris symbolum apostolorum, et orationem Dominicam insinuetis. Vigilias apostolorum, et jejunium quatuor temporum, et rogationum, et litanias majores plebibus vestris omni studio observandas insinuate. Quarta feria ante Quadragesimam plebem ad peccatorum confessionem invitate, et juxta qualitatem delicti poenitentiam injungite, non ex corde vestro, sed sicut in poenitentiali scriptum est. Ab illa quarta feria usque in diem resurrectionis Domini nullus manducet carnem, vel sanguinem. Quatuor temporibus in anno, id est in Nativitate Domini, in Coena Domini, Pascha, et Pentecoste, omnes fideles ad communionem corporis, et sanguinis Domini accedere admonete; certis diebus et temporibus conjugatos abstinere ab uxoribus exhortamini.
3.8
Eulogias post missas in diebus festis plebi distribuite. Nullus vestrum induatur vestibus laicalibus. Nullus rem, aut possessionem, aut mancipium Ecclesiae vendere aut commutare, aut quocunque titulo alienare, absque licentia episcopi, praesumat. Die Dominica et aliis diebus festis absque opere servili a vespere ad vesperum celebrare facite. Cantus, et choros mulierum in Ecclesia, vel in atrio Ecclesiae prohibete. Carmina diabolica, quae nocturnis horis super mortuos vulgus facere solet, et cachinnos quos exercet, sub contestatione Dei omnipotentis vitate, cum excommunicatis nolite communicare. Nullus praesumat illis missas cantare; sed et hoc ipsum plebibus annuntiate. Ad nuptias, nisi forte ad eas benedicendas, nullus vestrum eat. Omnibus plebibus denuntiate, ut nullus uxorem accipiat nisi publice celebratis nuptiis. Raptum omnimodo prohibete: et ut nullus ad proximum sanguinis accedat, firmiter prohibete. et ne alterius sponsam quis ducat, contradicite. Porcarios, pecuarios, et alios pastores, diebus Dominicis ad missam venire admonete; ut filiis suis orationem Dominicam, et symbolum insinuent, vel per alios insinuari faciant. Chrisma semper sit sub cera et sigillo propter quosdam infideles. Volumus autem, fratres charissimi, quatenus quae nostra percepistis traditione, quantum humana patitur infirmitas, bonis studeatis operibus adimplere, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).