Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Leo IX
Epistolae et decreta
Decr 51.2
Choose a text More by Leo IX
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10022 Epetde28
51.1
LIII. S. Leo IX Ecclesiae Vesontionensis bona, rogante Hugone archiepiscopo, confirmat, eique privilegia quaedam concedit. (Anno 1051.)[Dunod, Histoire de l' Église de Besançon, I, Preuves, page 36.]
51.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, HUGONI sacrae Chrysopolitanae Ecclesiae archiepiscopo, suisque successoribus in perpetuum.
51.2
Gratias agimus Deo et Domino nostro Jesu Christo, qui nullis nostris praecedentibus meritis, tamen ad apostolicae sedis culmen nos evexit; unde ad apostolatus nostri curam videtur pertinere omnium Ecclesiarum sollicitudinem gerere, earumque augere honorem. Quoniam autem postulasti a Romana sede, beatissime frater, ut bona quae Omnipotentis clementia, tuis temporibus fecit Ecclesiae tibi divinitus commissae, nostra auctoritate munirentur, placuit nobis tuae petitioni pro voto consentire, praesertim eum idem sacer locus cui, Deo disponente, videris praesidere, tanta dignitate resplendeat ut non tantum archiepiscopalis sedis auctoritate sit sublimatus, verum et multorum Patrum apostolicorum virorum roboratus privilegiis, servata aequitatis suae reverentia, permaneat insignis. Ad hoc et nos majoris tituli invitat exsultatio, quod memoratus locus decoretur patrocinio protomartyris Stephani, cujus servat brachii pignus inaestimabile, munus exoptabile; et, ut verius fateamur, propriis oculis conspeximus ejusdem sacratissimi pignoris os quassatum ictibus lapidantium Judaeorum, dum illud recondidimus infra altare quod consecravimus te praesente, astantibus confratribus nostris coepiscopis Alinardo Lugdunensi archiepiscopo, Georgio Colosensis ecclesiae Hungrorum archiepiscopo, necnon Sutricensi episcopo Kilino, Genevensi Friderico, Widone Cabilonensi, Gualtero Matiscenci; abbatum quoque et honestorum clericorum reverendae sanctitatis, laicorum praesente infinita multitudine; quique in tenore tuarum precum addidisti ut quoniam altare per manus nostras fuerat consecratum, ab apostolica sede aliquam consequeretur dignitatem. Inclinati ergo tuis justis precibus, ascensum tibi pietatis non distulimus praebere. Confirmamus igitur per hanc nostram praeceptionis paginam bona omnia quae vel tua industria, vel quorumlibet fidelium data sunt devotione. Statuimus denique ad honorem nostri protomartyris, super sanctum praedictum altare, non ministrari nisi semel in die; et nullus praesumat super id accedere ad sacrificandum, nisi quem archiepiscopus loci ad hoc destinaverit cum consensu fratrum; scilicet septem e fratribus illius congregationis, qui melioris vitae eligantur, et cardinales vocentur; quorum unus sit ejusdem Ecclesiae decanus, et sicut est major in congregatione, ita prior polleat dignitate. Horum itaque quicunque ibi celebraverit missam, induat dalmaticam, et tunc demum audeat celebrare cum omni reverentia et religione; sandaliis quoque utantur, et mitra, tam ipse sacerdos, quam diaconus, necnon subdiaconus, in festivitatibus Domini et Salvatoris nostri, et beatae Dei Genitricis, et sancti Michaelis archangeli, et natalitiis apostolorum et sanctorum martyrum Stephani, Vincentii, Agapiti( cujus caput recondidimus cum brachio sancti Stephani in eodem altari), et beatorum Ferreoli et Ferrucii, et in festivitate omnium sanctorum et dedicatione ejusdem loci; sicut et denegamus omnibus episcopis et abbatibus, nisi forte invitati fuerint; statuentes apostolica censura ut nullus ecclesiastici ordinis horum quidquam infringere audeat. Confirmamus vero nostro apostolico tutamine ut nullus imperator, seu rex, dux, comes, vice- comes, archiepiscopus, episcopus, vel aliqua cujuslibet ordinis potestas, contra hoc scutum apostolicae defensionis ire audeat, vel de bonis ecclesiae quae ad praebendam fratrum pertinent quidquam imminuere, vel in beneficium alicui dare. Si quid vero horum quae possederit a quoquam dictum fuerit litigiosum, nulli prius prehendere liceat, quam negotii ipsius determinatio judicialiter sit facta. Si quis autem contra hoc apostolicum munimen ausu temerario venire tentaverit, nostri anathematis gladio feriatur, nisi resipuerit. Qui autem custodierit hoc mandatum, nostrae benedictionis cumulum mereatur.
51.3
Datum tertio Idus Januarii per manus Widonis Tullensis primicerii, sanctae apostolicae sedis cancellarii. Anno domini Leonis IX papae secundo, indict. tertia[ 1049].

Intertext edge

Open linked passage

Note