Leo IX
Epistolae et decreta
Decr 53.1
Choose a text
More by Leo IX
—
10022 Epetde28
53.1
LV. S. Leo IX majoris ecclesiae Lucensis canonicorum bona confirmat. (Anno 1051.)[Ughelli, Italia sacra, I, 805.]
53.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, canonicis principalis ac majoris ecclesiae in civitate Luca, Deo ac S. Martino confessori, regularem vitam inibi ducendo, et castitatem servando famulaturis, perpetuam in Domino salutem.
53.2
Cum ad bona Ecclesiarum firmiter obtinenda magna sit adhibenda sollicitudo, ut eorum qui caste ac regulariter sancto altari servire desiderant, animae serventur et corpora, avidiori est procurandum desiderio, quia, dum inibi laborant fideliter deservire, oportet eos in canonicum usum victus ac vestitus accipere, ne, dum ista prae necessitate quaeritant, culpam vagationis incurrant. Huic siquidem vestro defectui benevolam compositionem ac benignam provisionem volentes impendere, piae apostolicae auctoritatis pagina omnia quae ad communem usum regulariter vivendi modo habetis, vel in perpetuum habituri estis, aut episcopi vestri concessione, qui nunc est benevolus et hilaris vester adjutor frater, et coepiscopus noster Joannes, aut successorum suorum, vel aliquorum fidelium charitativa donatione, volumus rata vobis, et confirmata, et nulla ratione violanda esse, et si Dominus Deus humilitatem Ecclesiae suae misericorditer respiciens Ecclesiam vestram ab uxoratis presbyteris, et omnino a Dominica oblatione repellendis liberaverit, pro incestis casti, pro immundis mundi restituantur, et bona quae habent ecclesiastica, quae illi luxuriose vivendo dissipantur, in communem usum canonice cohabitantium redigantur, sicque horum exoptabilius interitus pastoralis fiat familiae desideratissima salus, nec in praebendis dandis aliquam pretii aut venditionis molestiam ab episcopo suo sustineant hic fidelis conventus. Usque modo igitur tenebrae, nunc autem lux facta in Domino, ut filii lucis ambulate, ut unanimes uno ore honorificetis Deum, et Patrem D. Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, qui et vos conservet, et confirmet in fraterna concordia, dissipator vestrae congregationis dissipetur, contradictori contradicatur. Quilibet episcopus vester vos in hoc ignorans, et de quo dictum est assimiletur, quia omnis ignorans ignorabitur, coadjutor vester per Martinum sanctum semper adjutus congaudeat optamus divinae retributioni vere dicens: Adjutorium nostrum in nomine Domini.
53.3
Datum IV Id. Martii, per manus Frederici cancell. Vice domini Herimanni S. apost. sedis archicancell. et Colonien. archiep. anno D. Leonis IX papae III, ind. IV.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).