Leo IX
Epistolae et decreta
Decr 95.5
Choose a text
More by Leo IX
—
10022 Epetde28
95.1
XCVII. S. Leo IX confirmat fundationem abbatiae S. Joannis Baptistae Florinensis pro monachis Benedictinis in dioecesi Leodiensi, haud pridem institutae per Gerardum Florinensem toparcham, dein Cameracensem episcopum. (Anno 1054.)[Miraeus Opp. diplom. IV, 4.]
95.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, Ecclesiae S. Joannis Baptistae, et per eam GONISONI abbati ac ejus successoribus in loco qui dicitur Florinas, salutem et apostolicam benedictionem.
95.2
Convenit apostolico regimini ut in omnibus prudenter ecclesiastico provideatur honori. Quapropter, Gon so abba, in Christo dilecte fili, in quo, quia suum pleniter honorem monastica obtinet religio, mihi bene complacuit, firmum de bonis ecclesiae tuae, id quidem summopere postulanti, concedimus privilegium, quod videlicet, ob mutuam petentis et donantis benevolentiam, animae tuae simul ac nostrae apud Dominum salutem obtineat et gloriam.
95.3
Paterna pietate benignum assensum praebuimus Cameracensis episcopi venerabilis Gerardi justis precibus, ut, quia ipse praefatam sumptu tuo et de rebus propriis cum fratre Godefrido construxit et donavit ecclesiam; hanc a nobis mereatur recipere gratiam. Annuimus, inquam, voluntarie, et sibi et tibi, frater charissime; et vos quidem, quos apud alios commendat aetas et exterius reverenda canities, mihi gratos fecit moralitas interior et inviolabilis fides. Memores etiam in hac tua petitione fuimus fratris tui domini Wasonis, Tungrensis Ecclesiae vigilantissimi pastoris, qui, dum vixit, aequitatis norma, catholicae religionis, canonicae simul honestatis semper fuit regula.
95.4
Hanc igitur nostrae praeceptionis paginam fieri jussimus, statuentes apostolica censura, ut nihil horum quae praefato monasterio a quibuscunque fidelibus concessa vel concedenda sunt in perpetuum, aliquis temerario ausu infringere vel imminuere audeat, ne, dum praecursorem et Baptistam Domini offenderit, quo inter natos mulierum major nullus surrexit, Dei omnipotentis iram incautus incurrat.
95.5
Datum . . . . . .
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).