Leo IX
Epistolae et decreta
Decr 96.2
Choose a text
More by Leo IX
—
10022 Epetde28
96.1
XCVIII. Epistola seu breve S. Leonis IX, pro coemeterio prioratus Sancti Orientii Cluniacensis ordinis. (Anno 1054.)[ Builar. Cluniac. 13.)
96.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, RAIMUNDO archiepiscopo Ausciensi, salutem et apostolicam benedictionem.
96.2
Pervenit ad aures nostras clamor monachorum Sancti Orientii commorantium in suburbio civitatis, pro injuria quam loco illorum inferre niteris de coemeterio extra usum antiquae consuetudinis: non enim meliores sumus quam patres nostri. Quapropter tibi mandamus atque sub auctoritate Dei et sancti Petri et nostra praecipimus ut praedictum monasterium novis legibus et inauditis consuetudinibus in nullo infestes, in nullo molestes, tam in coemeterio quam in aliis rebus ad ipsum locum pertinentibus. Decernimus itaque canonica et apostolica auctoritate ut nulla ecclesia terminos statutos a Patribus au eat transire. Unde vos admonere volumus et praecipimus ut quod usque modo non habuistis, nec intra urbem, nec extra, vobis injuste vindicetis. Scilicet sicut fuit coemeterium temporibus antecessorum vestrorum, ita permaneat in saeculum in futurum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).