Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et privilegia
Leo VIIPriv 10.1 · 9385-epetpr7More by Leo VII
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-vii" aria-label="More works by Leo VII"> —
⋯
More
Original / primary: 9385 Epetpr7
10.1
X. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SUBLACENSI. Leoni, monasterii S. Benedicti Sublacensis abbati, et ejus successoribus, « interventu sui dilecti spiritualis filii Alberici, gloriosi principis et senatoris, » monasterium S. Erasmi in Coelio monte regendum tradit. [Cocquel. I, 246.]
10.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LEONI monacho presbytero, atque abbati venerabilis monasterii sancti Benedicti apud Sublacum, sanctaeque tuae congregationi, successoribusque tuis ejusdem monasterii in perpetuum.
10.2
Creditae speculationis cura impellimur, necnon Christianae religionis ardore pro studio divini cultus permovemur, pro venerabilium locorum stabilitate, atque Deo servientium securitate anxios esse, ut hoc proveniente pio labore animo Christo dicatae, quae se illi diebus et noctibus servire decreverunt, imperturbate perseverent, necnon illae permaneant firmae, quae a Christianis in Dei laudem constructae sunt. Quia igitur monasterium sancti Christi martyris Erasmi quod in hac civitate Romana in Caelio monte constructum est, omnino jam elapso tempore congregatione servorum Dei nudatum esse constat, et solitudine, nullo in eo aut praeposito, aut monacho habitante praevidimus interventu nostri dilecti spiritualis filii Alberici gloriosi principis, et senatoris praedictum monasterium sancti Erasmi vobis committere, et eidem vestro monasterio Sublacensi sociare pro refugio, et utilitate congregationis fratrum in eodem venerabili loco laudes Domino Deo nostro exsolventium. Decernimus in perpetuum, ne, quod absit, a persecutione paganorum, vel ab iniquis hominibus supradictum monasterium sancti Benedicti destruatur; ideo jam dictum monasterium sancti Erasmi cum cellis, domibus aliisque aedificiis, parietibus suis, in circuitu ejus, una cum hortis, terris, sementalibus, olivetis, arboribus fructiferis et omnibus suis pertinentiis, sitis Romae in regione secunda, ante venerabilem sancti Christi protomartyris Stephani ecclesiam in praedicto Caelio monte, inter hos affines. A primo latere est curtis Gregorii integra, et via publica, et domuncula Petri Joannis, et domuncula plurium hominum, aliorumque aedificiorum cum crypta, et terra sementaria, vulgo appellata Centum Scutorum: a secundo latere terra sementaria Leonis religiosi presbyteri, et via publica, quae ducit ad decennias: a tertio latere terra sementaria haeredum Adriani, quondam de Balneo Neapolitano, et hortum vineatum Sergiae nobilis feminae: a quarto latere est domuncula oratorii sanctorum Cosmae et Damiani: e via publica pars confinium monasterii sancti Erasmi cum omnibus ad se pertinentibus, tam intus, quam extra, et circa se, seu ubicunque posita fuerat una cum casali, quod appellatur Quintum, omnibusque suis pertinentiis in integrum a praesenti undecima indictione vobis, vestrisque successoribus ejusdem monasterii abbatibus concedimus et confirmamus in perpetuum cum timore Dei regendum, et detinendum ad usum, et utilitatem praedicti monasterii Sublacensis. Pro quo sub divini judicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, aut cujuscunque dignitatis persona, aut conditionis sit, audeat a vestra jurisdictione auferre, aut aliquam laesionem inferre, quovis ingenio, seu argumento, quin potius in jurisdictione vestri monasterii stabiliter possidenda permaneant. Si quis autem id praesumpserit, sciat se anathematis vinculo innodatum, atque a regno Dei alienum, nisi resipuerit, et cum diabolo, ejusque atrocissimis poenis, et cum Juda traditore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi aeterno igne comburendum, et in voraginem, tartareumque chaos demergendum cum impiis se sciat. Qui vero pio intuitu custodes, et obedientes observatores hujus nostrae salutiferae praeceptionis exstiterint, benedictionis gratiam et coelestis retributionis mercedem a justo judice promereantur.
10.3
Scriptum per manum Leonis sanctae Romanae Ecclesiae scriniarii in mense Februario, suprascripta indictione undecima. Bene valete. Datum quinto Idus Februarii per manum Nicolai primicerii pontificatus anno tertio.

Intertext edge

Open linked passage

Note